Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO NICOPOLITAXO CUM SVNODO UT SUPRA. PER IOHANNEM DIACONUM EIUS. Optaremus, dilectissimi fratres, ab omnibus uos molestiarum fluctibus alienos uitam sub tranquillitatis securitate transigere et deo nostro remota mundanarum tempestatum mentis perturbatione * * mouerunt, quia quae fieri nolumus, necesse est, ut facta doleamus.

sed abundat mundus incommodis et temptationibus saeculum istud, in quo peregrinamur, expositum est passim; uelut magnae moles uentorum procellis, ita fidelium mentes diabolicis pulsantur insidiis et, sicut dictum est, qui uolunt pie uiuere in Christo, persecutionem patiuntur.

sed consolatur spes a iusto retributore promissa, quia beatus est, qui non fuerit scandalizatus in domino. non deiciant milites dei impetus fragiles et caduci. qui adsistit strenuis, non delectatur ignauis. facile contemnuntur ista quae transeunt, si illa quae sunt mansura cogitentur. amplectenda est probationis occasio, quia licet sint dura onera laborum, praemia tamen maiora uirtutum.

quemadmodum par erit remunerationi, qui se imparem monstrat examini? non simus segnes ad fortia, si peruenire cupimus ad promissa. quis super hoc expectet [*]( 11 Timoth. II 3, 12 13 Matth. 11, 6 ) [*]( 128. Dat. (simul cum epp. 127 133 134 135) a. 517 die 12 Apr.; respondet haec epistula per Iohannem Iohannis Nicopolitani diaconum tnissa duabus epistulis Iohannis et synodi Epiri hodie deperditis acceptis ab Hormisda inter diem 3 et 12 April. eiusdem anni. Edd. Bar. ad a. 517, 36; Collect. Concil.; BTA I 406; Thiel 809. 2 IOAXNI V cum a: cv V 3 per Iohannem diaconum eius a V perperam in fine ep. 122 additum huc transponendum esse docemur etiam generali collectionis indice edito in Proleg. cap. I 6 mundarum F, corr. p mentis perturbacione mouerunt V: mentes perturbatione uestras deuotas esse interpolauit 0 (et (4); ego cum Baronio indicaui lacunam. quam sic fere puta explendam pertnrbatione <sine eo seruire dolore, quem semper in catholicorum animis perfidarum mentium nonationes) mouerunt 8 sqq. correxi uulgatam interpunctionem temptationibus; saeculum .. procellis. Ita etc. 9 passim Y: passionibus 0 18 honera V 20 forcia V, corr. 0 )

535
uocem hominis, cum cottidie nobis insonet sententia ueritatis: beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam!