Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Cum dei adiutorio et orationibus sanctorum apostolorum Petri et Pauli ueniens ad Nicopolim sic debes agere, ut postquam episcopus Nicopolitanus acceperit litteras nostras, episcopos, qui sunt in sua paroecia, colligat et faciat subscribere in libellum, quem in epistolis suis habent adnexum.

si tamen dixerit praedictus episcopus esse laboriosum episcopos colligere, dirigat tecum personas per singulos episcopos, ut te praesente subscribant in praedictum libellum.

sic tamen cum dei misericordia facere debes, ut epistolae, quae<a> nobis missae sunt, publice legantur, aut si uideris prae timore hoc episcopos facere nolle, saltem uel clericis suis haec relegant. quae tamen in ipsorum dimitte potestatem et scripta episcoporum et illius episcopi, hoc est Iohannis metropolitani, ad nos cum dei misericordia reporta.

post hoc factum nullas moras te uolumus ibidem facere propter insidias et calliditates inimicorum. [*](122. Dat. (simul cum ep. 121) a. 516 die 19 Nou. Edd. Car. P 454; Bar. ad a. 516, 64; Colkct. Concil.; BTA I 386; Thiel 780. 4 DrDICVLVI V, corr. 02 7 acciperit V 8 qui sunt (= qui 8) Harlel: quos Vo paroecia <habet> 0 9 quem o: quod V abent V 12 sic o: si V 13 a imeruit o 14 prae cod. Angelic.: pro V 15 uel om. Bar. sue V, corr. 0 16 dimittite V, corr. p 20 post inimicoram ante titulum ep. 123 ex parte in marginem excurrentia V charactere minutiore addit uerba per Iohannem diaconum eius; quae ego reieci post titulum ep. 123, cf. Beitrage 12 sqq. )

534