Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Benedictus deus ecclesiae suae membra consocians ! benedictus deus, qui maligno instigante diuisos sub eadem, qua olim fuerunt, facit soliditate coniunctos! etsi enim diu perdicis modo uociferauit inimicus et eos, quos non genuit, sicut asseruit propheta, collegit, tamen ab his sine ambiguitate desolabitur; neque enim oues dominicae sequuntur alienum aut alterius uocem pastoris exaudiunt.

unde nec uos ad salutis iter redisse miramur, cum tarditatem magis in hac redintegratione culpemus. debemus, karissimi fratres, domesticis uti < in) hac, quam quaerimus, stabilitate documentis.

siquidem tunc Timotheus Cersonensis, grauis cum disceret, grauior cum doceiet (nam Dioscori sectator et idem Petri nihilominus institutor), aduersum beatae recordationis Proterium saeuitiam suae temeritatis exeruit et totius finem crudelitatis excessit religiosi uiri caedem inter ipsa operatus altaria uix faucibus suis ab illo pio cruore suspensis;

tunc excitata uniuersalis ecclesia in odium parricidae auctorem facinoris tanti non solum communione uerum etiam ipsa quoque Christiani * * omnium mentes noua quadam admiratione stupuerunt tantae praesumptionis audaciam; tunc beatus Eugenius paroeciae uestrae obtinens principatum cum subiecta sibi sancta synodo [*]( 6 cf. Hierem. 17, 11 8 cf. Ioh. 10, 5 ) [*]( 120. Dat. (simul cum ep. 118) a. 516 die 15 Nou. per Rufinum; rcspondet epistulae 119. Edd. Car. P 452; Bar. ad a. 516, 55; Collect. Concil.; BTA I 386; Thiel 777. 2 Epiri o2: EPHESi V, etpyri eiusdem codicis index generalis (cf. Prolegom. cap. I) per Rufinum diaconum ex eodem generali indice restituit Coust. 6 eo V, corr. 0 7 colligit V, corr. 0 hab V, corr. a 8 secuuntur V 10 tarditate F, corr. o3 11 uti Bar.: ut V in addidi (,ad> hanc .. staibilitatem Bar.) 13 prauus .. prauior sine causa Coust. discederet Y, icorr. Coust. 15 protherium V 16 fidem inepte Coust. t;0 ipsae.. t\'hristianae a man. post., ipsae .. Christianorum p2; ego lacunam indicaui quam similiter praecedcnte Coustantio sic fere expleuerim Christiani uotuinis appellatione priuauit. alleo> omnium 21 quedam V, corr. o ) [*]( 34* )

530
zelum quendam, quali Finees se deo commendauit, ostendit. cuius rei memoriam non solum non potest tempus abscondere uerum etiam de die in diem magna apud orthodoxos fama multiplicat. horum studia sic probata neglegere et sententias non amare id est in ipsa domini nostri confessione delinquere.

et nobis quidem nunc post professionem ac litteras uestras omnia fidei dogmata deo suos coniungente similia: orandum est, ut in ea uoluntas uestra, qua nostros animos releuauit, confessione permaneat. sed opus est citra respectum timoris insectari eorum rabiem, qui fidei aduersa nituntur; quanto enim infidelium error exaestuat, tanto magis se, si resistat, securitas nostra commendat. neque enim haec sunt per patientiam neglegenda, quando malum hoc uitio prauae consuetudinis animatum apud plures sub quodam colore legis inoleuit, dum aut praua studia in unum congruunt aut recta se subtrahunt.

nam ut eam quae imminet rem loquamur, Eutyches ut nefandae haeresis inuentor excluditur etiam ab his, a quibus eius dogmata diliguntur, apud eos ipsos ita exosus atque fugiendus, ut nominis quoque ipsius oderint mentionem; sed peruersi religiosarum institutionum ministri, quem sicut uerum detestantur haereticum, hunc alia uia tamquam uerum amplexantur orthodoxum. siquidem in sancta Chalcedonensi synodo Dioscorus eadem sentiens pari ratione damnatus est et, cum una persecuta sit utrumque sententia, horum alterum si quis sequatur aut diligat, dicat aliquis, -quemadmodum se a sententia, quae designatos damnauit, -excipiat, cum eos, quos transgressionis aut impietatis conectit aequalitas, sine dubio unum quoque uinculum damnationis adstringat.

Timotheus et Petrus horum sequaces homines mente corrupti et pestis quaedam nominis detestanda catholici: [*]( 1 cf. Nurn. 25, 11 ) [*]( 1 fine esse V, corr. p2 5 id est Thiel: idem est V 7 <per> omnia Thiel. omnia.. dogmata <uenerantes:\' .. similiter Bull. Taur. 8 nostros p2: nos r 13 malo V, corr. Bar. 18 deliguntur Y. corr. 02 23 scentiens Y 26 scencia 1\', corr. 02 )

531
quorum communionem in Petro amplexus Acacius similiter quoque meruit subire sententias. qui tantum malum quasi paruo aestimans et propositum numquam ad meliora conuertens ne ab illis quidem se, quae in Antiochia detestamur, abstinuit, ibi quoque transgressori Petro commu( nio )ne conexus, in Apamenam nihilominus hostiliter uersatus ecclesiam, Tyriam quoque non ea qua decuit integritate disponens.

propter quae, dilectissimi fratres, ab eorum innodatione soluentes uelut regionem quandam pestiferam relinquentes seruemus apostolicam disciplinam; saluti nostrae omni diligentia et sollicitudine prouidentes ea cura nefandi Nestorii declinemus errores, qua Eutychetis impia inuenta persequimur. maxime enim nunc religiosae fidei dogmata diuerso incursu horum, qui praedicti sunt, incursantur insidiis, scelestis pro ratione temporum sua argumenta nectentibus, si quo modo possint innocentium uiis fraudem suae impietatis inserere, atque ideo sicut docti nummularii et prudenter instructi ab improbandis laudata separantes talenti uobis crediti poteritis multiplicare substantiam.

haec, dilectissimi fratres, scripsimus plenae caritatis impulsu, quia et spem fidei uestrae primum de dei dono, deinde et fratris nostri Iohannis, qui uobis praesidet, professione praesumpsimus, qua nominatim omnes, quos apostolica et generalis catholicorum condemnat ecclesia, execrabiles sibi esse declarauit.

quod uos quoque in litteris uestris oportuit euidenter exprimere nec arbitrari posse sufficere sub tantis praesertim insidiis callidorum, quos uiritim et singulos insecrari conuenit atque damnari, sub quadam generali eos damnatione concludere. diligentem quaerunt uulnera antiqua medicinam nec abundans esse creditur, [*]( 2 sententiam p 4 anthiocia V 5 commune V, corr. p2 6 oatiliter Y thyriam V 8 inodacione V 9 reliquentes V 10 dissiplinam V 13 religise V, corr. Car.: religiosa Bar. 14 insidiis V: insidiose istis Coust. 15 posint V, corr. a 17 prudentes V, corr. Bar. 18 laudanda p 22 praesumsimus V 25 suficere V 26 substantis V, corr. o2 27 insectari o Bar. damnare Bar. )

532
quicquid pro integritate fidei et stabilitate religionis adhibetur.

. unde libellum cum litteris misimus, cui uos subscriptiones proprias < oportet > inserere, ut fides uestra, quam directa per Rufinum diaconem scripta testantur, apud nos fiat huius quoque repetitionis adiectione manifestior. Data XVII. Kal. Decembr. Petro cons.