Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ergo Nestorii et Eutychetis impietatibus iuxta synodalia constituta damnatis sectatores quoque eorum similiter exsecrantes cum exultatione dicamus: \'exite de medio et separamini et inmundum ne tetigeritis\' dicit dominus. quemadmodum enim quis malarum inuentionum de<te>stabitur principes, si non [*]( 22 Cor. n 9, 2 25 Cor. II 6, 17 ) [*]( 4 religiosas V, corr. 02 5 fidei fiduciara atque ideo F: fidei atque fiduciam sed Bar., fidei non fiduciam atque ideo Coust.; ego indicaui lacunatn, quam sic fere expleas uelim qui et .. conscientiam fidei. fiduciam <tamen ostendendi non habentx atque ideo iostructuosa V, corr. 02 14 persistite pJ 16 solet esse ex sole asse corr. V 17 sit V 25 exite o: ex te V 27 destabitur V, corr. a )

526
declinat sequaces, aut quemadmodum odit originem, qui non exsecratur et subolem? in discipulis praedicatur fama docentium, et donec male iactorum seminum radix per succedentes culta floruerit, tamdiu auctorum memoria non peribit.

addatur perditis Eutychetis et Acacius disciplinis sub communione Petri omnium quoque damnatorum mixtus errori; quod uestra dilectio litteris suis, dura fidem suam asserit, euidenter expressit.

ad instructionem uestrae fidei pleniorem, quo ordine ad communionem nostram suscipi deceat reuertentes, indiculum subteradiecimus sperantes in deum bonorum omnium largitorem, quod laudabili circa fidem uestrae dilectionis instantia non solum hoc eorum, qui uobis uicinitate iunguntur, saluti prosit sed eorum quoque, ad quos fidei uestrae et religiosae uoluntatis uelox fama peruenerit.

Rufinum siquidem diaconum, qui nobis litteras uestras obtulit, in Christi caritate suscepimus; quem apostolorum orationibus commendantes cum pace remisimus, hortantes, litteras a nobis tam ad caritatem tuam quam ad synodum directas populo relegatis. quod et nos pro fidei uestrae commendatione fecisse cognosce. Data XVII. Kal. Decembr. Petro cons.

(119.) EXEMPLAR RELATIONIS SVNODI EPIRI UETERIS.

DOMINO NOSTRO. CUNCTA SANCTISSIMO AC BEATISSIMO PATRI PATRUM COMMINISTRO AC PRINCIPI EPISCOPORUM HORMISDAE SVNODUS [*]( 1 qui oJ: quae V 3 seminum] desinit codicis V fol. 112, nisi quod in eiusdem angulo infimo primum sequentis folii uocabulum radix praenotatum est. ipsum fol. 113 ueteris scripturae excidit recentique folio saeculi 16jl 7 suppletum (cf. Proleg. I); quare in hac quidem parte sequimur codicem σ 3 radis a 5 perdito Eutycheti Bar. Acaeius Bar. Coust.: acacii a discipulus Bar., discipulis Coust. 9 reuerentes a, corr. p2 et a man. post. 20 ivxi a: XIII Coust.; cf. \'Beitrage..\' p. 9 M deceilibriarum a ) [*]( 119. Dat. (simul cuvi ep. 117) a. 516 initio mensis Oct. per Rteifnum. Edd. Car. 12 451; Bar. ad a. 516, 47; Collect. Concil.; Thiel 772. 22 et p. 527, 1 epiri o2 (etpyri index generalis codicis r, cf. Proleg. cap. I): ephesi a 24 principe a, corr. os )

527
UETERIS EPIRI IOHANNES MATTHAEUS CONSTANTINTS CHRISTODORUS HILARIUS PHILIPPUS IULIANUS ET CHRVSIPPUS. Si dignis prooemiis uti temptemus, necesse est multis fletibus horum depromptiones efficere.

plurimi namque ex nobis in regnante fuere Constantinopoli, cum uestri sanctissimi uicarii Ennodius et Fortunatus episcopi, Uenantius presbyter, Uitalis diaconus, Hilarus notarius degerent, pietatis agona susceptum tenentes. nobiscum autem fuit et inter sanctos factus pater atque archiepiscopus noster Alcison, qui cum omni praesumptione supplicibus utens libellis apud uestram beatitudinem dignus effectus est apostolicae sedi uestrae communicare nobiscum.

sed quia repente, qui cunctorum retinet potestatem, hunc ad se euocauit, nos inrefrenabili fletu retenti peruenimus tamen ad patriam nullo modo errorem propter dei gratiam sustinentes sed ubique uestra decreta sectantes.

flentibus autem nobis atque lamentantibus cum his, qui nobiscum relicti sunt in paroecia comministri, quis possit de orthodoxis recte Christi oues transigere, qui consolatur humiles, consolatus est etiam nos per uestras orationes, demonstrans metropolitanae ciuitati in cunctis sanctissimum Iohannem, qui a pueritia in ecclesia sine culpa nutritus, immo laudabiliter in ea degens, ita ut neque eum in hac quisquam moribus antecellat, zelo autem circa orthodoxiam iuxta apostolicas ammonitiones uestras nulli omnino cedente.

hunc ergo dei prouidentia ordinauimus praesulem Nicopolitanorum sanctissimae ecclesiae et rogamus, ut iuxta antiquam consuetudinem hunc quoque complectamini paternis uisceribus uestris nobisque atque ipsi dei gratia [*]( e 1 iohannis matheus a 2 hylarius a crisippus a pmiis a 5 uestria o, corr. 02 7 hilariua o et a man. post. 11 sedis a, corr. Bar. 13 recenti a, correxi: detenti Thiel 15 uobis a, corr. 02 17 paroetia a 22 hac (sc. ecclesia) a: his Bar. moribus scripsi: temporibus a Bar. zelo] incipit rursus uetus scriptura V (fol. 114) 23 orthodoxia V, corr. Thiel 24 cedente Y: cedens Bar. 25 praesule V, corr. 02 ) [*]( XXXV pars 8. ) [*]( 34 )

528
efficiamini arma inexpugnabilia commonitionibus uestris atque doctrinis et precantibus nobis inclinetis aurem et pietatem concordiae reperiatis iuxta inspiratam uobis diuinitus apostolicam prouidentiam, ut in pace, quae est ei amabilis, cunctae sanctissimae ecclesiae coaptatae inmarcescibilem uobis coronam nectentes in omni pietate atque humilitate comprehendantur in Christo.

uenerabilem uero diaconum Rufinum propter hanc tam necessariam causam directum libenter rogati conspicite et ad nos sub uelocitate remittite portantem doctrinas uestras apostolicas.

ET ALIA MANU: Incolomem me ora, sanctissime pater patrum. ego Iohannes episcopus Euroeas retuli. Incolomem me ora in domino, sanctissime ac beatissime pater patrum. ego Matthaeus episcopus Butroiti retuli. <Ego> Constantinus episcopus Hadrianopoleos retuli. Incolomem me in domino ora, sanctissime ac beatissime pater patrum. ego Christodorus episcopus Anciasmu retuli. Ego Hilarius episcopus Fotices retuli. Ego Philippus episcopus Phoenices retuli. Ego Iulianus episcopus Dodones retuli. Ego Chrysippus episcopus Cercyres retuli. [*]( 3 repperiatis V 4 ei] scilicet deo, quod ex diainitus sub- plendum amabiles V, corr. 0 5 cooptate V, correxi: cooptatę o2 inmaTceBsibilem ex inmarcessibiles corr. V 6 comprehendamur V, corr. Bar. 11 et 14 patrum ex parum corr. V man. rec. 12 Euroeas (uel Ellrias) scripsi (cf. Beitrdge 8): eursas V, rursus Car. 13 dno Vy corr. man. rec. 14 matheus Y 15 ego inseruit Bar. haonanopoleos V, corr. Bar. 17 Anchiasmi Harduinus 18 illariue V 19 Phoenices Harduinus: photicensis V 21 crisippus V )

529