Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER SEUERIANUM. Bene dementia uestra confidit, sicut datis ad me gloriosis designauit affatibus, quod rei publicae uestrae specialiter proficiat, si negotiis omnibus orthodoxae fidei causa praeponatur. haec est enim, uenerabilis imperator, de suscepto moderamine rectoris cura salubrior, ut eius sibi fauorem per opera bona conciliet, qui uniuersum et tribuet et reget imperium.

proinde me quoque et domino nostro Iesu Christo conuenit supplicare, ut qui de ecclesiae suae concordia pietatem uestram cogitare uoluit, hunc super hac parte concedere dignetur effectum, quatenus temporibus uestris orthodoxa fide praeditus uniuersus terrarum orbis exultet. de his uero, quae pro synodali [*]( 1 quia 0: qua V 4 areocleotana V, corr. 02 9 quos 0: quod com- a pendio pictum Y 11 eracleotanam V die V, corr. 0 14 MIAS V ) [*]( 110. Dat. a. 515 die 8 lul. per Seuerianum; respondet epistulae 109. Edd. Car. 12 441; Bar. ad a. 515, 16; CoUect. Concil.; JiTA I 371; Thiel 747. 16 per Seuerianum minutiore charactere in ipso uerborum ordine V 22 tribuit et regit Bar. 23 et fort. delendum 24 qui de 0: qui d V )

503
congregatione praecepistis, quid fieri oporteat, per fratres et coepiscopos meas, qui propere subsequentur, gloriae uestrae insinuanda mandaui, quorum suggestione, si diuinus fauor mea uota prosequitur, competentius poteritis uniuersa cognoscere. Data VIII. Idus Iul. Florentio consule.