Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quia igitur dubitationes quaedam de orthodoxa religione in Scythiae partibus uidentur esse commotae, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut uenerabilis synodus in Heracleotana ciuitate prouinciae Europae celebretur, quatenus concordantibus animis et omni ueritate discussa uera » fides nostra orbi terrarum omni manifestius innotescat, ut deinceps nulla possit esse dubitatio uel discordia.

quapropter sanctitas tua cum quibus sibi placuerit reuerentissimis episcopis, quos de ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse probauerit, . ad praedictam Heracleotanam ciuitatem intra diem Kalendarum Iuliarum uenire dignetur. Data Y. Kal. Ian. Constantinopoli Senatore u. c. cons. Accepta prid. Idus Maias Florentio u. c. cons.