Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ANASTASIUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Omnibus negotiis diuinae res praeponendae sunt; deo etenim omnipotente propitio rem publicam et conseruandam et meliorandam esse [*]( 2 loh. 14, 27 ) [*]( 1 his V: suis Crass. Car. dicens Crass. 10 conseruatione Bar. 15 dum V: cum Bar. uoluerit Bar. 18 NONAS APRILIV V per Patricium V charactere minutiore ita in margine, ut potius ad titulum epistulae 109 pertinere videri possit. quod ideo fieri nequit, quod Patricius cum epistula 107 demuni die 12 mensis Ian. anni 515 Constantinopolim reliquit, epistula autem 109 iam die 28 Decembr. anni 514 data est. ) [*]( 109. Dat. a. 514 die 28 Dec. per Seuerianum; accepta a. 515 die 14 Mai. Edd. Car. 12 440; Bar. ad a. 514, 43; Collect. Concil.; Thiel 741. Imitatus est Anastasius epistulam Ualentiniani et Marciani, qua inuitant episcopos ut Nicaeam conueniant (= Spicil. Cas. I p. 33). 21 Augustus addidi ex Indice generali (Prolegom. cap. 1) )

502
confidimus.

quia igitur dubitationes quaedam de orthodoxa religione in Scythiae partibus uidentur esse commotae, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut uenerabilis synodus in Heracleotana ciuitate prouinciae Europae celebretur, quatenus concordantibus animis et omni ueritate discussa uera » fides nostra orbi terrarum omni manifestius innotescat, ut deinceps nulla possit esse dubitatio uel discordia.

quapropter sanctitas tua cum quibus sibi placuerit reuerentissimis episcopis, quos de ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse probauerit, . ad praedictam Heracleotanam ciuitatem intra diem Kalendarum Iuliarum uenire dignetur. Data Y. Kal. Ian. Constantinopoli Senatore u. c. cons. Accepta prid. Idus Maias Florentio u. c. cons.