Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quam nos religiosi cura propositi domino adspirante prouidentes de orthodoxae concordia cogitatis ecclesiae in beati apostoli Petri reuerentia diuina specialiter praecepta seruantes. quae res maiorem superni fauoris defensionem uestro procurat imperio; Tecte enim oblata deo ueneratio inexpugnabilem deuotis mentibus murum defensionis indulget.

proinde omnipotentem deum fusis precibus exoramus, ut qui uobis studium quaerendae ecclesiarum pacis indulsit, ipse quoque sub consecratione catholicae fidei desiderio uestro super hac parte praestet effectum.

praeterea directis ad nos sacris affatibus commemorationem sancti - concilii facere pietas uestra dignata est. de qua re tunc plenissimum poterimus praebere responsum, dum causam congregationis nos uolueritis euidenter agnoscere. > nunc uero quia praestante domino nostro data est facultas alloquio, congrua ueneratione debiti praebebimus sermonis officia. Data prid. Non. April. Florentio u. c. cons. Per Patricium.