Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

UICTOR ANASTASIUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS HORMISDAE SANCTISSIMO AC RELIGIOSO ARCHIEPISCOPO ET PATRIARCHAE. Beatitudini uestrae non putamus ignotum, quod pro temporis qualitate loquendum atque tacendum etiam diuinae scripturae prouida est ammonitione dispositum. exactum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit atque ideo oportunum esse perspeximus, quae apud nos sub religionis specie commouentur, auditui uestro committere.

ante hoc siquidem duritia eorum, quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis; nunc autem currens de uobis suauis opinio ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus, quae deus et saluator noster sanctos apostolos diuino sermone docuit ac maxime beatum Petrum, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit. [*]( 1 Tit. 2, 12 13 Eccl. 3, 7 ) [*]( 2 ab V: a o 3 inuita V, corr. 0 4 contemptus V 7 securi de his scripsi: secundę his V, secum Coust., secure Thiel ) [*](107. Dat. (simul cum ep. 105) a. 515 die 12 Ian. per Patricium; accepta eiusdem anni die 28 Mart. Edd. Car. 12 437; Bar. ad a. 515, 3; Collect. Concil.; Thiel 742. Ex hac epistula et ea, quae sequitur, nonnulla eaque hic illic a V discrepantia adfert Petrus Crassus in libello a. 1080 Henrico IV oblato (ed. L. de Heinemann, JEon. Germ. hist., Libell. de lite inEper... Ip. 437). qua de re uide, quae. exposui in ProJeg. cap. I sub fine 11 religiosissimo Crass. Car. 17 comittere V 19 comissa V 20 transmitendis V currens ex currentium corr. V 22 affectionis yuestrae; Crass. 24 beatissimum Crass. )

500

his igitur praefatis initiis hortamur, ut ad ea, quae de Scythiae partibus mota sunt, unde et concilium fieri conuenire perspeximus, mediatorem se apostolatus uester faciat, ut contentionibus amputatis unitas sanctae restituatur ecclesiae.

nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus uestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie Idus Ian. Constantinopoli et accepta Anthemio et Florentio uu. cc. conss. V. Kal. April. per Patricium.