Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DILECTISSIMO FRATRI DOROTHEO HORMISDA. Ubi caritatis interest seruare praecepta, etiamsi aliquid tale eueniat, quod cuiuslibet possit animos commouere, tamen, ut ea, quae de concordiae conseruatione praediximus, debeant custodiri, oportet aequanimiter praetermitti, quia utique, si quid ignorantia tale proueniat, excusationem potest de ipsa simplicitate recipere. suam deus noster ecclesiam propria ordinatione constituit et, quod diuinis praeceptis noscitur esse dispositum, nullatenus poterit praeteriri.

cuius notitiam uel scientiam te non cognoui ignorare: in faciendo namque bona laudantur et tunc uerborum cultus ornatur, quando sibi conuenientia rite coniungit. litteras siquidem per Patricium filium nostrum spectabilem uirum tuae suscepimus caritatis, in quibus spera<ba>mus opus plenum et probabile reperire, ut nihil esset, quod ab integritate unitatis secerneret.

sed quia in his ipsis hunc promittis affectum, qui nos < ad > hoc < quod > praediximus possit specialiter prouocare, domino nostro preces effundimus, ut ipse, cuius et causa tractatur, abstersis uel amputatis uniuersis scandalis ex ecclesia sua sub uno consensu et parili faciat fide conexos nec in sacerdotibus suis quicquam reperiri patiatur, quod cuiuslibet aut odiis propriis aut inanibus intentionibus aut hominibus in iniuriam dei, quod nefas est, uelle [*](2 die] d 0: cl V Ki ap V) [*]( 100. Dat. (simul cum ep. 108) a. 515 die 4 Apr. per Patricium; respondet epistulae 105. Edd. Car. 12 440; Collect. Concil.; BTA I 370; Thiel 746. 5 quos V, corr. 0 6 de inseruit pJ 7 conuersatione T, corr. p2 8 ptermiti V 10 noster compendio nt pinxit V et p2: ut V 12 coguoui scripsi: cognouit V, couuenit pJ 13 laudamur Edit. reg. 14 fort. conuenientia <facta> 16 sperabanius Coustsperamus V 18 fort. integritate <te> 1H ad et quod inseruit 0 21 causa V, corr. 0 22 ex p2: et V 23 repperiri Y 24 sq. patiatur quo .. intentionibus hominibus .. uelint placere .. contemnentes .. possint Thiel; at ferri possunt tradita quamuis satis contorta 25 iniuria r, corr. 0 nefa V, corr. 0 )

499
placere et non magis uniuersa secundum beatum apostolum saecularia contemnentem ab spe non possit exorbitare futura.

hortor propter commune remedium, inuito pro salute delium, propter generalem suadeo medicinam. quis namque contentus est hos uidere diuisos, quorum potest unitate gloriari? unde opus est labore communi, ut hoc, quod a patribus nostris accepimus, conseruantes securi de his in illo diuino possimus asstare iudicio.