Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

itaque etiam tu post blasphemias palam publiceque profusas a sacro corpore modis omnibus abstinendus es. non potes enim mensae domini participare et mensae daemoniorum nec calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potes templum dei esse et templum diaboli, lux simul et tenebrae in te conuenire non possunt. uiderim, utrum urgueas atque compellas in alio maleficium uindicari: tu tamen sceleris tui pondus non potes declinare et, quanto in alio transire crimen non pateris impunitum, tanto quid etiam in te pro rerum ratione facere debeamus ostendis.

uerumtamen in ipsis. blasphemiis tuis, quibus es iure plectibilis, imperitiam tuam euidenter agnosce et, sicut ait ille, uoluntatem habere te mentiendi, artem fingendi non habere, cum sic te intellegas malum habere affectum peruersumque apostatandi propositum. ut tibi materia prorsus uanitatis illius nulla suppeditet nec possis adstruere.

quod corde concipis et ore depromis. dic mihi, cum saepenumero in Romanis historiis legatur Liuio ora( to )re saepissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum milia deperisse atque eo frequenter uentum, ut uix esset, unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset adscribi: illo tempore deo tuo Februario minime litabatur an etiam cultus [*]( 3 Petr. I 2, 5 9 sqq. cr. Cor. I 10, 21 et 20; II 6, 14 19? 23 sqq. inter Liuii secundae decadis fragmenta receperunt qui Liuium ediderunt (Hertz fragtll. 12) ) [*]( 3 sacerdotum V, corr. Bar. 13 urgeas Bar.: urgues V 14 maleficio Y, corr. Thiel: maleficia Bar. 15 poteris Y, corr. Car. 19 uoluntate V, corr. fJ 24 Liuio oratore scripsi: libi 0 orare Y, Liuio auctore Car. )

457
hic omnino nil proderat? illo tempore Lupercalia non celebr< ab )antur? nec enim dicturus es haec sacra adhuc illo tempore non coepisse, quae ante Romulum ab Euandro in Italiam perhibentur adlata.

Lupercalia autem propter quid instituta sunt, quantum ad ipsius superstitionis commenta respectat, Liuius in secunda decade loquitur nec propter morbos inhibendos instituta commemorat sed propter sterilitatem, ut ei uidetur, mulierum, quae tunc acciderat, exigendam. proinde si uel ad hoc ipsum aliquid hoc ualeret, hoc intermisso non morbus acciderit, contra quem Lupercalia reperta non sunt. sed feminae nequaquam generare debuerant, pro quarum fecunditate concinuntur inuenta.

Quid dicturi estis de este, de sterilitate, de bellorum tempestate continua? numquid et haec propter sublata Lupercalia contigerunt? si autem non propter ista uel uitanda uel curanda Lupercalia sunt prouisa, quid inani turbatione iactamini? quid Tuscia, quid Aemilia ceteraeque prouinciae, in quibus hominum prope nullus existit, ut bellica necessitate consumerentur, Lupercaliorum fecit offensio, quae longe ante uastatae sunt, quam Lupercalia tollerentur? quando Anthemius imperator Romam uenit, Lupercalia utique gerebantur et tamen pestilentia tanta subrepsit, ut toleranda uix fuerit. numquid per Campaniam Lupercalia gerebantur, quae sublata, morbos illic et pestilentiam procrearent?

sed dicturi estis ad Romam tamquam ad caput omnia pertinere et, quod hic factum non est, diuersis prouinciis adeam pertinentibus obfuisse. cur ergo, antequam ad Romam istae prouinciae pertinerent, praeter Lupercalia propriis opibus floruerunt? ut sterilitas sit continuata terrarum, Lupercalia sublata fecerunt [*]( 1 proderat illo tempore quo Lup. celebrabantur Thiel celebrantur V, corr. p 3 cepisse qui V, corr. 0\'1 5 respectant V, correxi 6 libius Y 8 exigendam Labb. in marg.: elhibenda Y, cximendam Thiel 10 accidere Thiel 12 concinantur Y, corre.ci: concinnantur cod. Angelic 13 sterelitate Y 16 dęmilia Y, corr. 0 18 ueHica Y, corr. 02 21 suprepsit V 22 campania V, corr. (man. post.?) a 23 pestilentia V, corr. fj: pestilentias a3 procrearet V, corr. p 24 dicitur iestis Y, corr. Car.: dicitur gestis a )

458
an nostrorum menta peccatorum, de quibus olim dictum est:
  1. et
  2. Quicquid Romani meruerunt perdere mores
  3. ?
sterilitas certe feminarum debuit prouenire, propter quam auferendam Lupercalia instituta iactantur, non sterilitas terrarum, propter quam Lupercalia non sunt instituta remouendam. quid in Africa unde sterilitas ?

quid in Galliis? Jbupercaha ista fecerunt an nostri mores. furta, homicidia, adulteria, iniustitiae, iniquitates, ambitiones, cupiditates, periuria, falsa testimonia, oppressiones miserorum, bonarum causarum impugnatio malarumque defensio et in omnibus inaudita peruersitas, postremo. quod supra omnia est, deo fictae mentes et sacrilegia artesque magicae etiam paganis horrendae? ecce, quae faciunt omnia aduersa et inimica nobis, non Lupercalia, quae sunt pro uestra salute sublata.

sed quid dicitis uos ipsi, qui Lupercalia defenditis et agenda proponitis? uos ea depretiatis, uos eorum cultum celebritatemque uilem uulgaremque redditis. si offensio Lupercaliorum nobis aduersa procurauit, uestra culpa est, qui quod uobis singulariter prodesse putatis, neglegentissime et non.. longe impari cultu et deuotione ea ducitis celebranda, quam profanitatis uestrae celebrauere maiores. apud illos enim nobiles ipsi currebant et matronae nudato publice corpore uapulabant. uos ergo primi in Lupercalia commisistis. satius fuerat non agere quam ea cum iniuria celebrare, sed deduxistis uenerandum uobis cultum et salutiferum quem putatis ad uiles triuialesque personas, abiectos et infimos.

si uere ergo profitemini hoc sacrum ac potius execramentum uobis esse salutare, ipsi celebrate more maiorum, ipsi cum resticulo nudi discurrite, [*]( 2? ) [*]( 2 et praesertim itł fine uersus uix sanum 5 stereHtaa V 6 remouenda t*. corr. Thiel tI nostris V, corr. p2 10 inpugnatio ex inpugnatione corr. l. 17 ostensio Y, corr. Bar. 19 nou longe V: tam longe Bar., cum longe Thiel, nunc IOllg-e Hartel; ego lacunam indicaui quam sic fere expleuerim non \\sicut decuit obseruantes> longe 25 et salutiferamque quem V, corr. o: et del. Thiel 26 hoc Bar.: in hoc V 28 resticulo scrips; coll. Plutarchi Caes. 61 διαϑέουσι à.n( d;v 1tó),w γυμνοὶ axūtse: λατιοις τοὐς ἐμποδὼν . παὶοντες (cr. etiam Romul..U, Anton. 12): ridiculo V, amiculo Car. )

459
ut rite uestrae salutis ludibria peragatis. si magna sunt. si diuina, si salutifera, si in his uitae uestrae pendet integritas. cur uos pudet per uos ipsos talia celebrare? si pudet et dedecus est. itane salutiferum est et diuinum et profuturum, quod uos ipsi dedecus esse fateamini? nemo religionem profitetur. quam per se exsequi prorsus erubescit et refugit: ipsa uerecundia uestra uos doceat crimen esse publicum, non salutem et non diuinitatis cultum, de quo sapiens nullus erubescit, sed instrumenta prauitatum. quibus mens uestra contra semet ipsam testimonium ferens, quod gerendum profitetur, erubescit implere.

Castores uestri certe, a quorum cultu desistere noluistis. cur uobis oportuna maria minime praebuerunt, ut hiemis tempore uenirent huc nauigia cum frumentis et ciuitas inopia minime laboraret? an diebus sequentibus hoc futurum est aestatis? a deo constitutum beneficium est, non Castorum uana persuasio.

dicite nobis, nec Cbnstiani nec pagani, ubique perfidi nusquam fideles, ubique corrupti nusquam integri, qui tam utrumque tenere non potestis, quam sibi utrumque contrarium est: dicite inquam. Lupercaliorum patroni et re uera digni talis ludibrii et cantilenarum turpium defensores, digni magistri uesaniae et qui non sine causa sana capita non habetis, digni hac religione. quae obscenitatum et flagitiorum uocibus celebratur: uideritis ipsi, quid uobis salutis impendat, quae tantam moribus labem perniciemque proponit?

nec est, quod dicatis potius haec agendo et facinora uniuscuiusque uulgando deterreri a talibus commissis animos et pudore refrenari, ne de his publica uoce cantetur, quando, sicut ille ait, non tam deterrere quam admonere animos haec ludibria uideantur et, sicut ille dixit. iram atque animos a crimine sumunt [*]( 27 ? 30 Iunenal. YI 285 ) [*]( 1 peragratis Y, cort. 0 11 pastores et 15 pastorum quam itłeptinime coniecit Thiel 17 numquam integri Y, corr. Car. 20 digni talis acripsi: dignitati r. diuinitatis Car., dignitates Hartel 26 deternre r. corr, a3: deterrere oz 28 diterrere F, corr. 02 admouere Coust. hac r, tOIT. 0 30 ira V ; corr. 0 )

460
eo impudentiores effecti, quo crimine publicato expositaque uerecundia nil superest omnino, quod pudeat, nec habet, quod metuat publicari, sed iam se fiducialiter exertat, qualis in propatulo non per coher(ci)tionem sed potius per quandam laetitiam et celebritatem numinum decantata est, quaelibet illa persona, immo et religione se praestare confidit, ut sit, unde numinum sollemnia celebrentur, quae nisi criminum decantationibus non coluntur.