Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

dicite nobis itaque, qui uoluntatelll profanitatis habetis, cuius causas asserere non potestis, qui tuendae habetis propositum falsitatis, quam defendere non potestis: quid dicturi estis de siccitate, de grandine, de turbinibus, de tempestatibus uariisque cladibus, quae pro morum nostrorum qualitate proueniunt? numquidnam haec omnia pro sublatis Lupercalibus contigerunt an malis moribus castigandis meritis retributionibus inferuntur?

sed non mirum est homines non iudicio diuino uelle ista contingere sed uanae superstitionis incursu, qui ut sua crimina et malefacta cooperiant, auctoritatem caeli sidera perhibent adhibere et fatalem indu( cere> errorem necessitatemque peccandi facinoraque sua non de cordis proprii peruersitate procedere sed caelo auctore pendere. proponite igitur, pro quibus aut submouendis malis aut promerendis bonis Lupercalia uestra fuerint instituta, et uideamus, quae illa bona prouenerint, cum Lupercalia gererentur, et quae mala successerint, cum Lupercalia uiderentur ablata.

figite gradum: ad quod uestrum excidium dicatis haec prodigia fuisse reperta, digni, qui monstrum nescio quod pecudis hominisque mixtura compositum siue uere siue false editum celebretis? si propter [*]( 1 eo o: co V expositamque V, corr. 0 3 enrat Y, correxi 4 cohertionem V, corr. Bar. 5 nominum Y, corr. Thiel 6 sint o 7 nominum V, corr. Bar. 11 dicitur Y; corr. 0 12 turbinis lT, CO.. a3: turbine 02 14 an malis o: animalis V, an in malis Car. 17 qui ut Thiel: quibus V eooperiant auctoritate coeli, sidera prrh, adhiberi Thiel 18 inducere scripsi: indu V, inducit a, inducunt Bar.. induci Edit. reg. 25 post excidium Thiel addi iubet submouendum )

461
pestilentiam summouendam, ut antiquiora praeteream, ecce, antequam meis temporibus tollerentur, pestilentiam grauem tam in urbe quam in agris hominum pecudumque fuisse non dubium est; si pro sterilitate iactatis. cur in Africa uel Galliis ista contingunt, ubi nec fuerunt aliquando Lupercalia nec constat fuisse sublata? cur nunc Oriens omnium rerum copiis exuberat et abundat. qui nec celebrauit umquam Lupercalia nec celebrat?

an dicitis illic nocere, ubi per plurima saecula fuerant celebrata et repente sublata sunt? uideamus ergo, si his temporibus, quibus dicitis agitata et rite ac plena sui, sicut uobis uidetur, deuotione completa sunt, numquam fames, numquam pestilentia prorsus extiterit. si uero saepenumero his cladibus ad extremum periculi uentum est, apparet his malis summouendis nihil Lupercalia profuisi:ie etiam eo tempore, quo, sicut dictum est, ut putatis, competenti ordine gererentur. sic de singulis quibusque necessitatibus, propter quas dixeritis fuisse prouisum, si constiterit etiam illis non desisse, uana huius remedii conuincitur esse praesumptio. - uerumtamen cur non hoc etiam nunc experiamini. utrum ualeant aliquid rite celebrata? et uos per ludibria ista discurrite uestrorum more maiorum, ut diuinam rem et salutarem uobis, ut dicitis, deuotius celebrando saluti uestrae prospicere magis magisque ualeatis! - numquid cum haec celebrarentur.

a Gallis Roma non capta est et saepenumero ad extrema quaeque peruenit? numquid bellis ciuilibus sub hac celebritate non concidit? numquid Lupercalia deerant, quando urbem Alaricus euertit? et nuper, cum Anthemii et Ricimeris ciuili furore subuersa est, ubi sunt Lupercalia? cur istis minime profuerunt ? certe < si > diuinum est, si salutare uobis, cur non per uos ipsi. ut maiores uestri, ista faciatis? cur causas uestrae salutis minuitis? cur decoloratis, cur eliditis, [*]( 3 urbem quam in agros Y, corr. Car. 4 sterelitate V 6 quar V 7 exuberat <\'.c exuberauit corr. V qui o2: quae V 10 agitatta V 11 famis F 17 quas Bar,: quam Y 19 uernmtamen cur usque ad 23 ualeatis post 29 profuerunt coUocanda uidentur 20 ualeat Y, corr. Bar. 29 si add. Bar. 30 facitis Bar. )

462
cur ad uilia quaeque deducitis? quid imputatis nobis, cum ipsi remedia uestra calcetis?

satius est et non temptare quam cont.umelioce peragere. maiores certe uestri si uitiose, ut illis u\'debatur, sacrum aliquod celebrassent, instaurandum esse ducebant: cur non, quod ad uitiosum cultum redegistis per indignas quasque id exequendo personas, competenti instauratione reparatis, ut causas uestrae salutis plenius perfectiusque tractetis? cur uos pudeat agere, si salutare est? si diuinum.

cur tractasse sit dedecus? sed inquis uel imaginem ipsius rei non debere moueri. si prodest, si salutare est cur imago potius apud uos et non ipsa sit ueritas? aut si certe nec tunc profuit, quando ritu integro, sicut dicitis, tractabatur. quid quaeritis eius imaginem, cuius nec ipsam profuisse cernitis ueritatem?

sed dicitis tot saeculis rem gestam nOli oportere secludi. nihilominus multis temporibus paganitatis superstitio uentilata est. sacrificetur in templis daemonum et in Capitolio profana uanitas celebretur! cur portionem defenditis et, quae maiora sunt, praeteritis? si plurima genera uanitatum multis acta saeculis probantur esse sublata, cur portio quantouis tempore uentilata non possit auferri? si temporibus praescribitur, imputate maioribus uestri:.;, qui cum hac temporis praescriptione non usi sint, posse, quod superfluum est, et debere rcmoueri, dum plura et maiora submota sunt, indicarunt.

sed dicis etiam Christianis temporibus haec fuisse. sed etiam illa aliquamdiu Christianis quoque temporibus celebrata sunt. numquidnam, quia sub primiş praesulibus Christianae religionis ablata non sunt. ideo sub eorum successoribus tolli minime debuerunt? multa sunt, quae singulis pontificibus diuerso tempore sublata sunt noxia uel abiecta; non enim simul omnes in corpore curat medicina languores, [*]( 2 e et (est et) tMeaet (= esset) nlutauit α3, est (del. et) Bar. 5 ad uitiosum ex anitiosum (sic a) corr. Q2: auitiosum V 9 cur scripsi: quod V 11 fort. fit 12 tractabitur Y, corr. 0 22 hęc Y, corr.02 praescriptionern V, corr. 0 25 aliquandiu V 28 <a> singulis f\'ar. 30 curati Y, corr. 0 langore Y, corr. 0 )

463
sed quod periculosius conspicit inminere, ne aut materia corporis non sufficiat medicinae aut pro conditione mortali simul omnia non possit auertere. quaere, quale sit, unde agis: si bonum est, si diuinum, si salubre, merito quandocumque tolli non debuit; si nec salubre nec diuinum, causandum tibi magis est, cur tardius auferatur, quod superstitiosum constat et uanum, quod certe Christianae professioni non conuenire manifestum est. postremo, quod ad me pertinet.

nullus baptizatus, nullus Christianus hoc celebret et soli hoc pagani, quorum ritus est, exsequantur. me pronuntiare conuenit Christianis ista perniciosa et funesta indubitanter existere. quid me incusas. si quod professioni intime inimicum est, a consortibus professionis Christianae pronuntio submouendum ? ego certe absoluam conscientiam meam: ipsi uideant, qui iustis admonitionibus oboedil\'A neglexerint.

quod etiam praecessores meos forsitan fecisse non ambigo et apud imperiales aures haec summouenda temptasse et, quia auditos esse non constat, dum haec mala hodieque perdurant, ideo haec ipsa imperia defecerunt, ideo etiam nomen Romanum non remotis etiam Lupercalibus usque ad extrema quaeque peruenit. et ideo nunc ea remouenda suadeo, quae cum nihil profuisse cognosco, tamquam contraria uerae religioni noxia potius extitisse pronuntio.

postremo si de meorum persona praescribendum aestimas decessorum, unusquisque nostrum administrationis suae redditurus est rationem, sicut etiam in publicis dignitatibus fieri peruidetis. ego neglegentiam accusare non audeo praecessorum, cum magis credam fortasse temptasse [*](1 fort. quos aut Car.: autem V 4 post diuinum del. est V meritoque Thiel per errorem ut uidetur 8 ad o: a V 12 professioni intime (?) Hartel: professio (corr. ex professione) nunime \'V, professi minime a (unde professis minime Thiel), professo nomini Bar. 19 Romanorum Car. 22 uera Y, corr. 0 27 ante fortasse del. fuisse V )

464
eos, ut haec prauitas tolleretur, et quasdam extitisse causas et contrarias uoluntates, quae eorum intentiones praepedirent, sicut ne nunc quidem uos ipsos absistere insanis conatibus uelle perpenditis.