Technopaegnion
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- ET logodaedalia? stride modo, qui nimium trux
- frivola condemnas: nequam quoque cum pretio est mers!
- Ennius ut memorat, repleat te laetificum gau.[*]()
- livida mens hominum concretum felle coquat pus.
- dic, quid significent Catalepta Maronis? in his al
- Celtarum posuit; sequitur non lucidius tau: [*]()
- estne peregrini vox nominis an Latii sil?
- et quod germano mixtum male letiferum min?
- imperium, litem, venerem cur una notat res?
- lintribus in geminis constratus ponto sit an pons?
- Bucolico saepes dixit Maro, cur Cicero saeps?
- vox solita et cunctis notissima, si memores, lac
- cur condemnatur, ratio magis ut faciat lact?
- an, Libyae ferale malum, sit Romula vox seps?
- si bonus est insons contrarius et reus, est sons?
- dives opum cur nomen habet Iove de stygio dis?
- unde Rudinus ait divum domus altisonum cael?[*]()
- et cuius de more, quod addidit, endo suam do?[*]()
- aut, de fronde loquens, cur dicit populea fros?[*]()
- Sed quo progredior? quae finis, quis modus et calx?
v.1.p.308