Technopaegnion

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Cecropiis ignota notis, ferale sonans V.
  2. Pythagorae bivium, ramis pateo ambiguis Y. [*]()
  3. vocibus in Grais numquam ultima conspicior M.
  4. Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur N.
  5. Maeandrum flexusque vagos imitata vagor Ξ.
  6. dividuum Betae monosyllabon Italicum B.
  7. non formam, at vocem Deltae gero Romuleum D.
  8. hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π.
  9. Ausonium si Pe scribas, ero Cecropium P,
  10. et Rho quod Graeco, mutabitur in Latium P.
  11. malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T.
  12. spiritus hic, flatu tenuissima vivificans, H.
  13. haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K;
  14. praevaluit post quam, Gammae vice functa prius, C,
  15. v.1.p.306
  16. atque alium pro se titulum replicata dedit G.
  17. ansis cincta duabus erit cum lota, leges Ϡ[*](SAMPI).[*]()
  18. in Latio numerus denarius, Argolicum Χ.
  19. haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.
  20. Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q.
  21. furca tricornigera specie paene ultima sum Ψ.