Griphus Ternarii Numeri

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. Ius triplex, tabulae quod ter sanxere quaternae:
  2. sacrum, privatum et populi commune quod usquam est.
  3. v.1.p.366
  4. interdictorum trinum genus: unde repulsus
  5. vi fuero aut utrubi fuerit quorumve bonorum,
  6. triplex libertas capitisque minutio triplex.
  7. trinum dicendi genus est: sublime, modestum
  8. et tenui filo. triplex quoque forma medendi,
  9. cui logos aut methodos cuique experientia nomen,
  10. et medicina triplex: servare, cavere, mederi,
  11. tris oratorum cultus; regnata Colosso
  12. quem Rhodos, Actaeae quem dilexistis Athenae
  13. et quem de scaenis tetrica ad subsellia traxit
  14. prosa Asiae, in causis numeros imitata chororum.
  15. Orpheos hinc tripodes, quia sunt tria, terra, aqua, flamma.
  16. triplex sideribus positus, distantia, forma.
  17. et modus et genetrix modulorum musica triplex,
  18. mixta libris, secreta astris, vulgata theatris.
  19. Martia Roma triplex: equitatu, plebe, senatu,
  20. hoc numero tribus et sacro de monte tribuni.
  21. v.1.p.368
  22. tres equitum turmae, tria nomina nobiliorum.