Griphus Ternarii Numeri

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. nomina sunt chordis tria, sunt tria nomina mensi.
  2. Geryones triplices, triplex conpago Chimaerae:
  3. Scylla triplex, commissa tribus: cane, virgine, pisce.
  4. Gorgones Harpalycaeque et Erinyes agmine temo,
  5. et tris fatidicae, nomen commune, Sibyllae,
  6. quarum tergemini fatalia carmina libri,
  7. quos ter quinorum servat cultura virorum.
  8. Ter bibe. tris numerus super omnia, tris deus unus.
  9. hic quoque ne ludus numero transcurrat inerti,
  10. ter decies ternos habeat deciesque novenos.