Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
  2. fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
  3. nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
  4. litoris, unde haec iam tam festinata locorum
  5. invidia est? utinam iustus me carpere livor
  6. incipiat: Christi sub nomine probra placebunt,
  7. non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
  8. et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
  9. Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
  10. increpites studiis neque me vel coniuge carpas
  11. vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
  12. mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx,
  13. nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli,
  14. qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,
  15. hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos
  16. nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes,
  17. humanisque agitare locis, studia ipsa piorum
  18. v.2.p.138
  19. testantur mores hominum; nec enim impia summum
  20. gens poterit novisse deum: sint multa locorum,
  21. multa hominum studiis inculta, expertia legum,