Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant,
  2. non inopes animi neque de feritate legentes
  3. desertis habitare locis; sed in ardua versi
  4. sidera spectantesque deum verique profunda
  5. perspicere intenti de vanis libera curis
  6. otia amant strepitumque fori rerumque tumultus
  7. cunctaque divinis inimica negotia donis,
  8. et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent
  9. speque fideque deum sponsa mercede sequuntur,
  10. quam referet certus non desperantibus auctor,
  11. si modo non vincant vacuis praesentia rebus,
  12. v.2.p.136
  13. quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur
  14. secreta ignitus penetrans caelestia sensus.
  15. namque caduca patent nostris, aeterna negantur
  16. visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus,
  17. spernentes varias, rerum spectacula, formas
  18. et male corporeos bona sollicitantia visus.
  19. attamen haec sedisse illis sententia visa est,
  20. tota quibus iam lux patuit verique bonique,
  21. venturi aeternum saecli et praesentis inane.