Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi
  2. regula! nam brevius nihil est et plenius istis,
  3. quae firmata probant aut infirmata relidunt.
  4. nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
  5. Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus
  6. provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!
  7. multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.
  8. nec possum reticere, iugum quod libera numquam
  9. fert pietas nec amat blandis postponere verum,
  10. vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?
  11. Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei
  12. hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?
  13. inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!
  14. te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,
  15. te belli sedem repetat Sertorius exul.
  16. ergo meum patriaeque decus columenque senati
  17. Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit,
  18. aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis
  19. arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
  20. hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem