Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis;
  2. Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus
  3. nec Dodonaci cessat tinnitus aeni,
  4. in numerum quotiens radiis ferientibus ictae
  5. respondent dociles modulato verbere pelves.
  6. Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis
  7. aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,
  8. obnixum, Pauline, taces, agnosco pudorem,
  9. quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis,
  10. dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum
  11. non servare vices; et amant longa otia culpam,
  12. quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
  13. scribere felicesque notas mandare libellis?
  14. non ego, longinquos ut texat pagina versus,
  15. postulo multiplicique oneret sermone tabellas.
  16. v.2.p.116
  17. una fuit tantum, qua respondere Lacones
  18. littera, et irato regi placuere negantes,
  19. est etenim comis brevitas: sic fama renatum
  20. Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
  21. ambiguis sererent verbis, contra omnia solum