Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. illic quaere alios oppugnatum sodales,
  2. livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum
  3. opportuna tuis inimicat pectora fucis.
  4. Paulinum Ausoniumque, viros, quos sacra Quirini
  5. purpura et auratus trabeae volavit amictus,
  6. non decet insidiis peregrinae cedere divae.
  7. Quid queror coique insector crimina monstri?
  8. occidui me ripa Tagi, me Punica laedit
  9. Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei.
  10. laedis et ipse tuos qui deseris ultro, relictis[*](supplied by the translator:)
  11. moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris
  12. more, interque novos qui nunc versaris amicos[*](supplied by the translator )
  13. quemque suo longe dirimat provincia tractu
  14. trans montes solemque alium, trans flumina et urbes
  15. et quod terrarum caelique extenditur inter
  16. Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunmae.
  17. Quod si intervalli spatium tolerabile limes
  18. poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,
  19. qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
  20. cura locos, mediis iungens distantia verbis;