Epistulae

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. inserere antiquis aevi melioris amicis.
  2. cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
  3. iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.
  4. nos documenta magis felicia, qualia magnus
  5. Scipio longaevique dedit sapientia Laeli:
  6. nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
  7. hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.
  8. ocius illa iugi fatalis solvere lora
  9. Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
  10. principiis et utroque caput celantia nodo.
  11. Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se
  12. inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;
  13. Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
  14. grandia verba premens ultrix dea Medica belli
  15. sistere Cecropidum in terris monumenta paranti
  16. obstitit et Graio iam iam Agenda tropaeo
  17. ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.
  18. Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?
  19. in Medos Arabasque tuos per nubila et atrum
  20. perge chaos: Romana procul tibi nomina sunto.