Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. et quidquid vocum belua et ales habet,
  2. omnia cum simules ita vere. ut ficta negentur.
  3. non potes humanae vocis habere sonum.
  1. EMENDATA potest quaenam vox esse magistri,
  2. nomen qui proprium cum vitio loquitur?
  3. auxilium te nempe vocas, inseite magister?
  4. da rectum casum: iam solicismus eris.
  5. v.1.p.160
  1. EMPTIS quod libris tibi bibliotheca referta est,
  2. doctum et grammaticum te, Philomuse, putas?
  3. hoc genere et chordas et plectra et barbita condes:
  4. omnia mercatus eras citharoedus eris.
  1. reminisco Rufus dixit in versu suo:
  2. cor ergo versus, immo Rufus, non habet.
  1. RUETORIS haec Rufi statua est: nil verius: ipse est,
  2. ipse, adeo linguam non habet et cerebrum.
  3. et riget et surda est et non videt: haec sibi constant;
  4. unum dissimile est: mollior ille fuit.