Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. ORE pulero, et ore muto, scire vis quae sim ? Volo.
  2. Imago Rufi rhetoris Pictavici.
  3. Diceret set ipse, vellem, rhetor hoc mi.Non potest.
  4. Cur?Ipse rhetor est imago imaginis.
  1. RHETORIS haec Rufi statua est?Si saxea, Rufi.
  2. Cur id ais?Semper saxeus ipse fuit.
  3. v.1.p.162
  1. ELINGUEM quis te dicentis imagine pinxit?
  2. dic mihi, Rufe. taces? nil tibi tam simile est.
  1. HAEC Rufi tabula est.Nil verius. ipse nbi Rufus?
  2. In eathedra.Quid agit?Hoc, quod et in tabula.
  1. LAQUEO VELLET SUSPENDERE ex Graeco
  2. QUI laqueum collo nectebat, repperit aurum
  3. thesaurique loco deposuit laqueum.
  4. at qui condiderat, postquam non repperit aurum,
  5. aptavit collo quem repetit laqueum.
  1. ἀρχὴ δέ τοι ἥμιδυ παντόσ
  2. INCIPE: dimidium facti est coepisse, superfit