Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. Alcida quondam fueram doctore secundus:
  2. nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.
  1. DISCIPULUS melior nulli meliorve magister
  2. εἰσ ἀρετὴν συνέβη καὶ Κυνικὴν σοφίην.
  3. dicere me novit verum, qui novit utrumque,
  4. καὶ θεὸν Ἀλκείδην, καὶ κύνα Διογένην.
  5. v.1.p.186
  1. OGYGIDAE 1 me Bacchum vocant,
  2. Osirin Aegypti putant,
  3. Mysi Phanacen nominant,
  4. Dionyson Indi existimant,
  5. Romana sacra Liberum,
  6. Arabica gens Adoneum,
  7. Lucaniacus Pantheum.
  1. Αἰγυπιίων μὲν Ὄσιρισ ἐγώ, Μυσῶν δὲ Φανάκησ,
  2. Βάκχοσ ἐνὶ ζωοῖσιν, ἐνὶ φθιμένοισιν Ἀδωνεύσ,
  3. πυρογενής, δίκερως, Τυτανολέτης, Διόνυσοσ.