Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. MATER Lacaena clipeo obarmans filium,
  2. Cum hoc, inquit, aut in hoc redi.
  3. v.1.p.184
  1. QUIDAM superbus opibus et fastu tumens
  2. tantumque verbis nobilis
  3. spernit vigentis clara saecli nomina,
  4. antiqua captans stemmata,
  5. Martem Remumque et conditorem Romulum
  6. privos parentes nuneupans.
  7. hos ille Serum veste contexi iubet:
  8. hos caelat argento gravi,
  9. ceris inurens ianuarum limina
  10. et atriorum pegmata.
  11. credo, quod illi nec pater certus fuit
  12. et mater est vere lupa.
  1. INVENTOR primus Cynices ego. “Quae ratio istaec
  2. Alcides multo dicitur esse prior.”