Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- privos parentes nuneupans.
- hos ille Serum veste contexi iubet:
- hos caelat argento gravi,
- ceris inurens ianuarum limina
- et atriorum pegmata.
- credo, quod illi nec pater certus fuit
- et mater est vere lupa.
- INVENTOR primus Cynices ego. “Quae ratio istaec
- Alcides multo dicitur esse prior.”
- Alcida quondam fueram doctore secundus:
- nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.
- DISCIPULUS melior nulli meliorve magister
- εἰσ ἀρετὴν συνέβη καὶ Κυνικὴν σοφίην.
- dicere me novit verum, qui novit utrumque,
- καὶ θεὸν Ἀλκείδην, καὶ κύνα Διογένην.
v.1.p.186
- OGYGIDAE 1 me Bacchum vocant,