Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus
  2. nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
  3. nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
  4. quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
  5. Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
  6. vincas Cumauam tu quoque Deiphoben;
  7. nos ignoremus, quid sit matura senectus.
  8. scire aevi meritum, non numerare decet.