Epigrammaton Liber
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.
- Malo miser dici, quam miser atque reus.
- Suasi, quod potui: tu alios modo consule.Dic quos?
- “Quod sibi suaserunt, Phaedra et Elissa dabunt,
- quod Canace Phyllisque et fastidita Phaoni.” 1
- Hoc das consilium? tale datur miseris.
- ANIECTA in triviis inhumati glabra iaccbat
- testa hominis, nudum iam cute calvitium.
- fleverunt alii: fletu non motus Aehilas,
- insuper et silicis verbere dissicuit.
- eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse
- auctorisque sui frontem oculosque petit,
- sic utinam certos manus impia dirigat ictus,
- auctorem ut feriant tela retorta suum.
- II
v.1.p.168
- EST quod mane legas, est et quod vespere; laetis
- seria miscuimus, tempore uti placeant,