Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. irascor Proculo, cuius facundia tanta est,
  2. quantus honos, scripsit plurima, quae cohibet.
  3. hune studeo ulcisci; et prompta est ultio vati:
  4. qui sua non edit carmina, nostra legat,
  5. huius in arbitrio est, seu te invenescere cedro,
  6. seu iubeat duris vermibus esse cibum,
  7. huic ego. quod nobis superest ignobilis oti,
  8. deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.