Epigrammaton Liber

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 2. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1921.

  1. SI tineas cariemque pati te, charta, necesse est,
  2. incipe versiculis ante perire meis.
  3. malo, inquis, tineis. sapis, aerumnose libelle,
  4. perfungi mavis quod leviore malo.
  5. ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
  6. iacturam somni quae parit atque olei.
  7. utilius dormire fuit, quam perdere somnum
  8. atque oleum. bene ais: causa sed ista mihi est: