Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
  2. v.1.p.20
  3. quaero nec arcanis numen coniecto sub extis:
  4. si scelere abstineo errori obnoxius et si
  5. opto magis, quam fido, bonus purusque probari.
  6. confessam dignare animam, si membra caduca
  7. execror et tacitum si paenitet altaque sensus
  8. formido excruciat tormentaque sera gehennae
  9. anticipat patiturque suos mens saucia manes.[*]()
  10. Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.
  11. nil metuam cupiamque nihil:[*]() satis hoc rear esse,
  12. quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris
  13. sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem
  14. nolim facta mihi.[*]() nec vero crimine laedar
  15. nec maculer dubio: paulum distare videtur
  16. suspectus vereque reus. male posse facultas
  17. nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
  18. sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis
  19. et semper genitor sine vulnere nominis huius,
  20. non animo doleam, non corpore: cuncta suetis
  21. fungantur membra officiis: nec saucius ullis