Ephemeris

Ausonius, Decimus Magnus

Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.

  1. pande viam precibus patriasque haec perfer ad aures.
  2. Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem
  3. vipereumque nefas nocituri averte veneni,
  4. sit satis, antiquam serpens quod prodidit Aevvam
  5. deceptumque adiunxit Adam: nos sera nepotum
  6. semina, veridicis olim praedicta prophetis,
  7. vitemus laqueos, quos letifer inplicat anguis.
  8. Pande viam, quae me post vincula corporis aegri
  9. in sublime ferat, puri qua lactea caeli
  10. semita! ventosae superat vaga nubila lunae,
  11. qua proceres abiere pii quaque integer olim
  12. raptus quadriiugo penetrat super aera curru
  13. Elias et solido cum corpore praevius Enoch.
  14. Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
  15. si lapides non iuro deos unumque verendi
  16. suspiciens altare sacri libamina vitae
  17. intemerata fero: si te dominique deique
  18. unigenae cognosco patrem mixtumque duobus,
  19. qui super aequoreas volitabat spiritus undas.[*]()
  20. Da, genitor, veniam cruciataque pectora purga: