Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Quod autem in primo libro posui scriptum esse: et fecit Noe omnia uerba, quae praecepit illi dominus, sic fecit, eamque locutionem dixi esse similem ei, quod in condicione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus, non omni modo simile hoc eidem mihi uidetur. denique ibi etiam sensus latet, hic sola locutio est.

Hoc opus sic incipit: Locutiones scripturarum.

CAPVT LXXXI. QVAESTIONVM LIBRI VII.

Eodem tempore scripsi etiam libros quaestionum de libris eisdem diuinis septem, quos ideo appellare sic uolui, quia, quae ibi disputantur, magis quaerenda proposui quam [*]( 6 Locat. I, 18 Gen. 6, 22. 7, 5 9 Gen. 1, 15 sq. 1, 24 sq. ) [*]( 1 cognita EI delucescunt BHQlSV, dilucescent P quod] quę ut (nt del. m. 2) C cognuBcenda 01 2 loquutionum EHP1, locutionis Q locutionum genera B 3 eas quae D 4 praesentes scripsi, presentis C1D1R, leges B, legentia cet. v apperiat EGPR loquutiones EHpl, locutionis C1D1Ra gesi HI 6 libro om. N posui om. BGl scribtum HM esse] e B 7 quae C1D1 (cf. script. optt:mi cod. 0 Quaest. in Heptat. II, 100), quaecumque cet. v praecipit H dominus] om. B, deus E, dñs ds R 8 eamque D2 in ras., quae Dl loquutionem EHP1. locutione Dl dixi esse] dixisse EH simili mei C1D1 condicione 0, conditionem D1, conditione cet. 9 quam (postea om.) B et om. H factum est BFGNQS 10 omni modo] omnino B similem CD1V1 idem Ea 11 denique (i in ras.) M, deniquae D ubi 02 s. l. etiam ibi F loquutio EHP1 13 scribturarum H 14 LXXI 01, om. BFPQ, LV v 15 questionum C liberi 01, liber E1 septimus El 16 eo E etiam scripsi F, scripsi (om. etiam) NQ libro C1D1 quaescionum Dl 17 quos ideo quos ideo CD ideo] idem P sic appellare Fla ** 18 quae D1ER, quae C, ea quae cet. v ibi om. H )

192
quaesita dissolui, quamuis multo plura in eis mihi uideantur ita pertractata, ut possint etiam soluta et exposita non inmerito iudicari. Regnorum quoque libros eodem modo iam considerare coeperamus, sed non multum progressi in alia, quae magis urguebant, animum intendimus.

In primo autem libro, ubi agitur de uirgis uariatis, quas ponebat Iacob in aqua, ut in conceptu positae oues eas uiderent, cum biberent, et uarios fetus parerent, non bene a nobis exposita est causa, cur iterum concipientibus non ponebat, id est cum alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. nam quaestionis alterius expositio, ubi quaeritur, cur dixerit socero suo Iacob: decepisti mercedem em meam decem agnabus, satis ueraciter enodata demonstrat istam, sicut solui debuit, non solutam.

In tertio quoque libro, ubi de summo agitur sacerdote,[*]( ,(2) ) quomodo creabat filios, cum haberet necessitatem bis dies ingredi in sancta sanctorum, ubi erat altare incensi, ad [*]( 6 Quaest. in Heptat. J, 93 7 Gen. 30, 37 sqq. 11 Quaest. in Heptat. I, 95 12 Gen. 31, 41 15 Quaest. in Heptat. III, 82. cf. 85 ) [*]( 1 multa G pluri Dl 2 possit R, posuit Et et add. D2 8. l. 3 quoquae D modo om. Q, (mo) do iam con(siderare) G2 s. l. et in ras. 4 ceperam; 01 multo OPa 5 urgebant FHMOQ, arguebant B 6 ubi om. C de uirgis uariatis ubi agitur Rl 7 iacob (c ex i) E aquam CR 8 bibent C1D1 uaries G1S1 foetus GN, fetos C1DIH pararent El, ponerent V 9 posita M (11) quur C1D1EH 10 alio Dl foetus M, fetos C1D1P1, foetos G conceperent OlD in priore in H conceptu* 0 11 exposicio 01, exposito El 12 decepisti ODER. et decepisti cet. v meam om. B, suā meam H decim 01 13 agnabus] uicibus R enotata El, enodatam V demonstrat. (t m. 2 in ras.) 0, demonstratur BF demonstrat istam (t istam m. 2 in ras.) D sicut om. BFl 14 solui om. B soluta Y, satutē El 15 quoquae Dl sacerdotem C1D1 16 comodo C1D1 pcreabat (p add. m. 2, b ex u) C, procreabat B habere C1D1 necessitat: C die] om. El, diei BC1G1S1, in die E2G2S2Vv 17 erant El )

193
offerendum incensum mane et uespera, quo non posset, sicut lex dicit, inmundus intrare, et eadem lex dicat inmundum fieri hominem etiam ex concubitu coniugali, quem iubet quidem lauari aqua, sed et lotum dicit inmundum esse usque ad uesperam - unde dixi consequens fuisse, ut aut continens esset, aut diebus aliquibus intermitteretur incensum - non uidi non fuisse consequens. potest enim sic intellegi, quod scriptum est: inmundus erit usque ad uesperam, ut per ipsam uesperam iam non esset inmundus, sed usque ad ipsam, ut uespertino iam tempore incensum mundus offerret, cum propter creandos filios post matutinum incensum mixtus esset uxori.

itemque ubi quaesitum est, quomodo prohibitus esset super funus patris summus sacerdos intrare, cum eum fieri sacerdotem, quando unus erat, nisi post mortem sacerdotis patris non oporteret, dixi propter hoc necesse fuisse nondum sepulto patre statim post eius mortem filium eius constitui, qui succederet patri, propter etiam continuationis incensum, quod bis in die necesse erat offerri, qui sacerdos super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare. sed parum adtendi potuisse hoc [*]( 1 Ex. 30, 7 sq. 4 Leu. 15, 16 12 Leu. 21, 11 15 Quaest. in Heptat. III, 83 ) [*]( 1 uesperam M, uespere BE2FGNPQa, uesperi V possit BFGMNS sicut om. Fl 2 dicat lex BFGN 3 ex] et E1 concuuitu C1 iubet ex nubit S2 4 labari 81 et add. D s. l. latam C1D1, locum M 6 esse Et 7 non om. BFGNQ1Sa, del. D2 potest (pr. t in ras. m. 2) C 8 erat G ut-uesperam om. El perJ post D2E2Q2OPa 9 essed Dl sed E2 s. 1. ut] et a 10 mondus D\' otferit C1D1, offeret R. offerat D2 11 creandus 01 filius C1D1 12 item quae D ibi a comodo Dl proibitus D est D2 super] per H 13 funus ex fanus E2 summus (os R) sacerdos CDEQ2R, summus Q1, sacerdos summus eet. v 14 unus] ius R erat unus Q patres SI 15 fuitsse F, fuisset QI nondum] non de S 16 statum QI mortem eius BE filius QI succederet] sua ederet R 17 patri (ri in ras.) M etiam propter DzPQa continuacionis 01 18 necessa H sacerdus 01 mortem ex montem C2D? 19 prohiberetur 02 ) [*]( XXXVI Aug. sectio I pars 2. ) [*]( 13 )

194
praecipi magis propter illos, qui futuri fuerant summi sacerdotes non patribus summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id eat ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos aut filios non haberet aut ita reprobos haberet, ut nullus eorum patri deberet succedere, sicut Samuhel summo sacerdoti Heli successit, cum sacerdotis filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est ex posteris esset Aaron.

De latrone etiam, cui dictum est: hodie mecum eris [*]( (3)) in paradiso, quod non fuerit uisibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea disputaui.

item quod in quinto libro dixi, ubi commemorantur matres in generationibus euangelicis, non eas positas nisi. cum patribus, uerum est quidem, sed ad rem, de qua agebatur, non pertinet. agebatur autem de his, qui ducebant fratrum uel propinquorum coniuges eorum, qui sine filiis defuncti essent, propter duos patres Ioseph, quorum alterum Matheus commemorat, alterum Lucas. de qua quaestione diligenter in hoc opere [*]( 5 I Regn. 1, 3 sqq. 6 I Regn. 3, 1 sqq. 7 Retract. II, 69, 3 8 Luc. 23, 43 10 Quaest. in Heptat. III, 84 (p. 305, 24) 11 Retract. I, 25, 63 13 Quaest. in Heptat. V, 46 (p. 406, 24) ) [*]( 1 praecepi C1DM, praecipe H futuri futuri CD fuerant (n in ras.) M, erant BGtH 2 summis] summi GNS succedentes (s in ras. m. 2) C, succedentibus BF 3 Aaron] eorum a in mg. 4 sacerdus C1D1 aut-succedere om. SI aut om. El reprobus C1D1E1 5 succederet H samuel BFQRV summu 01 sacerdoti summo E 6 successerit V filius] illius B 7 ex filiis om. R filiis] f. ipse non Q hoc-posteris om. Ql 8 latronem (e ex u corr.) C, latrone. D odie Sl 9 paradyso FGPB baptizatus (a alt. in ras.) G 10 post posui ras. 4 litt. V magisquae D ille H 11 fuisset Et sit] est H, fuit B 12 libro quinto F 14 est] et H ad p2 in ras. de E2 s. l. quo Gl agebat F non-agebatur om. EI 15 iiB m que El docebant C1D1, agebant H fratrem 81 16 coniuges] continges H, oxores V filius EI 17 quorum D2 in ras., corum Ot, quarum El 18 alteram D\' Lucas om. H qua om. E )

195
disserui, cum retractaremus opus nostrum contra Faustum Manicheum.

Hoc opus sic incipit: Cum scripturas sanctas, quae appellantur canonicae.

CAPVT LXXXII. DE ANIMA ET EIVS ORIGINE LIBRI IIII.

Eodem tempore quidam Vincentius Victor in Mauritania Caesariensi inuenit apud Hispanum quendam presbyterum Petrum nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de origine animae hominum singulorum, utrum ex illa primi hominis ac deinde ex parentibus propagentur an sicut illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur, me nescire confessus sum, uerum tamen scire animam non corpus esse, sed spiritum, et contra ista mea ad eundem Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea Renatus monachus misit. quibus ego lectis responsione mea quattuor reddidi, unum ad Renatum monachum, alterum ad presbyterum Petrum et duos ad eundem Victorem. sed ad Petrum quamuis habeat libri prolixitatem, tamen epistula est, quam nolui a tribus ceteris separare. in his autem omnibus, in quibus multa [*]( 1 Retract. II, 33, 2. 42, 3 11 Retract. I, 1, 8. II, 71, 1 ) [*]( 1 diserui Gt, inferui H retractarem∗∗ D 2 manichaeum M 3 appellatur Sl 4 canonica 81 5 num. om. BFPQ, LVI v 6 libros GN quatuor G, septem F 7 incentius uictur H mauri∗tania. C, mauretania D1P1Q, mauritanea R 8 cesariensi 01DFGS, caessariensi P apud om. BE1 yspanum F, ispanum D, spanum BC1E1GRS pre- * sbiterum C1DE, praesbiterum 02H 10 origine E animae om. BFGNQ18, animarum D2 homonum G illa C1DQ1R, illa una eet. V prima HM 11 ac M a. l., ∗ac (h ras.) CD an C 14 istud meum V post mea add. p2 dicta eondem 01 15 caesaria 02GQ 16 ergo E quattuor] quattuor libros MQ2 reddidit (t ras.) 0 17 pro ad] a Et alium V ad om. E presbiterum OEM, praesbiterum D 18 pro ad] et H habeant GNS, habebat EI 19 aepistula D noluit P, uolui G 20 separare C1D1, separi E1, separari cet. v iis m ) [*]( 13* )

196
necessaria disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis hominibus dantur, cunctationem meam et multos errores atque prauitates praesumptionis eius ostendi. quem tamen iuuenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum quanta potui lenitate tractaui et ab eo scripta correctionis eius accepi.

Huius operis liber ad Renatum sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos; ad Petrum autem sic: Domino dilectissimo patri et conpresbytero Petro; duorum uero nouissimorum ad Vincentium Victorem primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putaui.

CAPVT LXXXIII.

AD POLLENTIVM DE ADVLTERINIS CONIVGIIS LIBRI II.

Scripsi duos libros de coniugiis adulterinis, quantum potui, secundum scripturas cupiens soluere difficillimam quaestionem. quod utrum enodatissime fecerim, nescio; immo uero non me peruenisse ad huius rei perfectionem sentio, quamuis multos sinus eius aperuerim, quod iudicare poterit, quisquis intellegenter legit. [*]( 1 necessarea El defendi om. H, de*fendi (f ras.) S 2 cunctationem ex contractionem 0, contacionem Dl, at cogitationem a in mg. 3 praesumptionis (pt in ras. m. 2) C 4 iuuene Dl detestandum (st in ras. m. 2) C, detestandē H ad hac E ducendum- Dl 5 quantum B scripta CD\', rescribta HPl, rescripta eet. v correctionem H, correptionis GNa in mg. 6 huius H 8 domno BF 9 patri CD\', om. BF, fatri M, fratri eet. v et om. OPV conpresbitero DEMS, conşpresbitero C, conpresbitero meo BF nouis- . simum Ql 10 prior 02V incipit om. a 11 scri∗bendum 0 12 LXXXIII add. 82, om. BFPQ, LVII v 13 pulentium GNSV1, pullentium V2 libri (ri in ras. m. 2) 0, libros 0, liber P duos GS 14 scribsi EHpl duos om. P potui] p. demonstraui R 15 scripturam Dl dissoluere a quaestionem difficillimam B 16 enodatissimae D 17 rei om. NQ, del. D2 perfeccionem D sentio] nescio B multus H 18 eius sinus R apperuerim E poterim Dl 19 leget 8 )

197

Huius operis primus liber sic incipit: Prima quaestio est, frater dilectissime Pollenti, secundus autem sic: Ad ea, quae mihi scripseras.

CAPVT LXXXIIII. CONTRA ADVERSARIVM LEGIS ET PROPHETARVM LIBRI DVO.

Interea liber quidam cuiusdam heretici siue Marcionistae siue cuiuslibet eorum, quorum error opinatur, quod istum mundum non deus fecerit nec deus legis, quae data est per Moysen, et prophetarum ad eandem legem pertinentium uerus sit deus, sed pessimus daemon, cum apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime audientibus in platea maritima legeretur, peruenerunt ad eum fratres studiosissime Christiani eumque mihi redarguendum sine ulla dilatione miserunt multum rogantes, ut nec ego respondere differrem. refelli eum libris duobus, quos ideo praenotaui: contra aduersarium legis et prophetarum, quia codex ipse, qui missus est, nomen non habebat auctoris.

Hoc opus sic incipit: Libro, quem misistis, fratres dilectissimi. [*]( 9 Io. 7, 19 ) [*]( 1 operis (o in ras. m. 2) C primus] prior V quaescio D 2 dilectissimae D pullenti EGNV, pulenti B secund 01, secundum Dt, secundos E 3 scribseras EPI, scripsit eras S 4 num. om. BFPQ, LVIII v 5 (17) profetarum H 7 librum M marciaoniste 01Dl, martionistae 02 8 eorum] corum 01 9 mundum om. C1D1 deus non BFa legi H, legit El datata H 10 profetarum et ad H 11 pessimus om. F, pessimis 01, pessim\'u D post cum add. p2 s. l. ergo cartaginem BGS, karthaginem N 12 adtentissimae D 13 fratres om. E fratres ad eum a stotiosissime C1D1 14 eum- * que (- ras.) 0, eumquae D rearguendum C1D1, ∗∗∗redarguendum (red ras.) M dilatione (dila s. l. m. 2) E 15 deferrem C1 D1 ∗∗∗∗∗∗ libris D 16 quos] quod H praenuntiaui C1 D1 17 codex] quod et R misus H 18 habeat G auctoris non habebat a 19 librum D2FGNPQV )

198

CAPVT LXXXV.

CONTRA GAVDENTIVM, DONATISTARVM EPISCOPVM, LIBRI II.

Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa executor imperialium iussionum contra Donatistas datarum. qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem, Donatistarum episcopum, unum illorum septem, quos in nostram conlationem auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam et dissuadens incendium, quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens etiam, ut, si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum domini Christi quam nefandis se ignibus concremarent, rescripsit epistulas duas, unam breuem. festinante, ut asseruit, perlatore, aliam prolixam quasi plenius diligentiusque respondens. has mihi supra memoratus tribunus existimauit esse mittendas, ut eas potius ipse refellerem. quas ambas uno libro redargui. qui cum in eiusdem Gaudenti peruenisset manus, rescripsit, quod- ei uisum est, [*]( 5 Retract. II, 52, 1 12 Mattb. 10, 23 ) [*]( 1 LXXXV om. BFPQS1, LIX V 2 episcopum donatistarum BF 4 dultitius jU\'.E\', dulcius HI, dulcitus P1 et notarius] adnotarine GS1, ac notarius 82 5 in om. H affrica BFGR, frica 01 executor B01DFQ, exsequutor E2HP1, exsequutur El, exsecutor cet. imperalium ex imperium 02D2 iussionem H, uisionum 81 6 didisset E1 tamucadcnsem M, thamugadensem E, tamugaudensem DsGQ, tamuadensem H, gaudensium S in ras. 8 nostram CD1, nostra cet. v conlatione C, conlatione cet. v auctorem P eligerant G281 9 exortans OIDHS desuadena FGQ 10 in qua erat] inquirat C1D1 aecclesia D consumere mi (nab.) M2 in ras. 11 inabatur EI se (e in ras.) C potarent V fugirent F, fugere H 12 dei B Christi] nri G 13 rescripsit CD\'R, rescripsit ille D2m, ille rescripsit (rescribsit EHP) cet. duas (u ex a) M brebem 01 14 festinanter E2 ut festinante B asserunt OR perlatorem EF alia C1, alteram V prolixa H 15 diligentius quae Dl mihi supra om. M memoratos Dl 16 esse om. PSVv ut] et El 17 āṇbas (- m. 2) CD reargui C1D1 in om. Dl 18 gaudenti C\'.DUV, gaudentii eet. v rescribsit HPl )

199
ad me ipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere nec tacuisse declarans. quod cum satis possit intellegenter legentibus et nostra atque ipsius dicta co conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere, quidquid illud fuit. hinc factum est, ut hi nostri ad illum duo libri essent.,

Hoc opus sic incipit: Gaudentius, Donatistarum Tamugadensis episcopus.

CAPVT LXXXVI. CONTRA MENDACIVM LIBER VNVS.

Tunc et contra mendacium scripsi librum. cuius operis ea causa extitit, quod ad Priscilianistas hereticos uestigandos, qui heresem suam non solum negando uerum etiam mentiendo existimant occultandam, uisum est quibusdam catholicis Priscilianistas se debere simulare, ut eorum latebras penetrarent. quod ego fieri prohibens hunc librum condidi.

Hic liber sic incipit: Multa mihi legenda misisti. [*]( 13 c. mend. 11, 25 (p. 503, 5) 21, 41 (p. 527, 20 sqq.) 15 c. mend. 7, 18 (p. 491, 14) ) [*]( 1 nulla CD1 rationem CDl se add. W 2 tacuisse C1D1E1R, tacere potuisse cet. v possit ODHR, possent F, posset cet. v 3 legentibus (i in ras. m. 2) C atque] et B 4 nolui. (t ras.) D, noli Y rescribto HP, scripto B 5 fui N hic R hii ENV nostra 01 6 duo E2 in mg. 7 tamugazensis CD1, tamagudensis V, tamugaudensis D2GQS, tbamugadensis E2, tamguadensis P, ta uel gaudensis H 9 num. om. BFPQ, LX v 10 mendatium C1EFG 11 et om. BD2FGNQS, etiam a mendatium BEMQ 12 extetit V ad G1S2 s. l., om. a priscilianistas C1D1H, priscianistas E, priscillianistas cet. v ueatigandos (i m. 2) D, inuestigandos OP2QRSa 13 qui om. a hereaim BFGHNPQRSV, in heresem E solum G2 in ras. negando C1D1R, negando atque mentiendo cet. v mentiendo C1D1R, perierando (r pr. del. 02) C2MV, peierando BD2EGHPQSv, peiurando F, peierando uerum etiam E 14 occultandam CD, **oculendam EG, occulendam cet. v priscilianistas 0IDH, priscilianistis El, priscillianistis G, priscillianistas cet. v 15 simulari VI penitrarent V, penetrent R 16 fieri om. N hunc in ras. M condedi V, scripsi. a )

200

CAPVT LXXXVII.

CONTRA DVAS EPISTVLAS PELAGIANORVM LIBRI QVATTVOR.

Secuntur libri quattuor, quos contra duas epistulas Pelagianorum ad episcopum Romanae ecclesiae Bonifatium scripsi, quia, cum in manus eius uenissent, ipse mihi eas miserat inueniens in illis calumniose interpositum nomen meum.