Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non autem [*]( (2) ) nostra asseruisse reprehenderet, id agit pars altera operis huius, quae libris duodecim continetur, quamquam, ubi opus est, et in prioribus decem, quae nostra sunt, asseramus et in duodecim posterioribus redarguamus aduersa. duodecim ergo librorum sequentium primi quattuor continent exortum duarum ciuitatum, quarum est una dei, altera huius mundi, secundi quattuor excursum earum siue procursum, tertii uero, qui et postremi, debitos fines. ita omnes uiginti duo libri cum sint de utraque ciuitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt, ut de ciuitate dei potius uocarentur.

In quorum decimo libro non debuit pro miraculo poni in A.brahae sacrificio flammam caelitus factam inter diuisas uictimas cucurrisse, quoniam hoc illi in uisione monstratum est.