Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

quod autem dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, ideo dixi, quoniam iusto qui nocet, non ei uere nocet, quandoquidem mercedem eius [*](4 Id. II, 5, 6 5 Eccli. 10, 9 7 De Gen. adu. Man. II, 8, 10 8 I Cor. 15, 45 10 Gen. 2, 7 16 De Gen. adu. Man. II, 29, 43 17 Matth. 5, 12. Luc. 6, 23 ) [*]( 1 significare F uitam CtDR, uitam quin OPlV, uitam cum cet. v meliores Cl interpraetationia DMP cudices V, codicis C1D1 2 habent CDQ\'R, habeat Sl, habeant cet. v sed] et 0 apte B • 3 uideretur 0 enim] sic Q2 s. I. nom∗∗∗ (ine ras.) Dx, nomine EOPVa significatio EOPVa 4 pabuli (p m. 2 in ras.) M, pa*buli D idem CD1, itё. E, itemque 01 uideor non v uideo CER recta QI uerba om. 0 profetica H 5 dictum F 6 in om. Ql eo CDtB, eius cet. v legit 8\' certi simus C2, certissimus ClD, certi sumus cet. appellasse a 7 profetam H nec] hec 0 adhibet CDtEOPB, adhibuit cet. 8 gesi H1 9 ille om. a exponi, intellexi scripsi, exponi CD1, poni FHS2 (mg.), intelligi NQ2, intellexi posui Ql, uel intellexi sic non est ibi posui Q3 mg., intellexi (om. exponi) cet. v 10 facie Dl 11 uitae Cl in ras. factum M, factis Ql est om. G homo om. B\' amam Dl 12 ad hoc om. P, adhuc 01 13 istud F ut M2 s. l. corpus esse Ba, corpus (om. esse) N 14 autem om. V putaui hinc B esse] hoc e. a animale a 15 solum corp. hominis B hominem QI 17 uere nocet ei B nocit ClDl mercedem BlClD, etiam mercedem cet. v )

51
auget in caelis; sibi autem peccando uere nocet, quoniam propter ipsam uoluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam et ideo dicere paruulis aliena non nocuisse peccata, quia. dixi nulli naturae nocere peccata nisi sua, non intuentes ideo paruulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccauit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuerunt peccata nisi sua. per unum quippe hominem, in quo omnes peccauerunt, peccatum intrauit in mundum; non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere nisi sua.

item in eo, quod paulo post dixi, nullum esse malum naturale, possunt » quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine uitio primitus condita est. ipsa enim uere ac proprie natura hominis dicitur, translato autem uerbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit apostolus: fuimus enim et nos aliquando natura filii irae sicut et ceteri.