Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

significari posse uitam — melioris interpretationis codices non habent pabulum, sed faenum — non satis apte dictum uidetur. non enim congruit faeni nomen significationi uitae quomodo pabuli. item non uideor recte appellasse uerba prophetica, quibus scriptum est: quid superbit terra et cinis? quia non in eo libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam.

nec illud apostoli, ubi adhibet testimonium de Genesi dicens: factus est primus homo Adam in animam uiuentem, sicut ille uoluit exponi, intellexi, cum exponerem, quod scriptum est: insufflauit deus in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam uel in animam uiuentem. apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale; ego autem hinc putaui esse monstrandum animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum.