Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*]( (5) ) Alio loco, ubi dixi: iam uero, cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus suis nutrierit et roborauerit animum, sequendo deo factus est idoneus; ubi eius maiestas ex tanta parte, [*]( 4 De mor. eccl. cath. I, 25, 47 7 I Cor. 13, 12 9 II Cor. 5, 7 11 De mor. eccl. cath. I, 27, 53 16 De mor. eccl. cath. I, 30, 64 ) [*]( 1 habet H uanitat*um (i ras.) M, uanitatium BH, uanitantium CDlEOPVa alt. uanitatium C, uanitantum V, uanitatum EOPa 2 hoccasione ClDxQ, occassione 0 quecumquae D, quicumque Hl, quemcumque Q 3 ipsis] in i. BFGM2 (s. l.) Sa apparent Va 4 cognuscere ClV, cognoscere D 5 primum R plaena Hl 6 plena] caritate add. M2 s. l. nisi] ne m potatur V, putetur E, putarebi tur m caritatem dei] caritatem C1 7 uidemus (e ex i, bi. m. 2) C, uidimus Dl, u. eum a faciae D .8 plena* (s ras.) R dictum sit D2Q, dicta erat D1 qua* (m ras.) CM, quia BlE 9 possit∗∗ (sit in ras.) C ambolamus V, ambulemus M enim erit enim H 10 sed] scilicet a per om. V 11 iis m 12 adeo. sint (s ras.) C, adeos sint D sint (si in ras.) H iam] etiam EO 13 definierim* (im m. 2 in ras.) C, diffiuierim F, defunerim 01 14 tales esse B sed] et H 16 alio] a. uero B 17 tuis am nutrierit CD, nutriuerit cet. v roburauerit M 18 deo G2 in ras., deum C2EOPV factus est] factus EHOPRVa, factum m idoneum m ex add. M2 )

32
quanta animi, dum terrae huius inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit, tantus caritatis ardor innascitur et tantum diuini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus uitiis in homine sanctificato atque purgato satis appareat, quam diuine dictum sit: ego sum ignis consumens, possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali uita me dixisse posse contingere. sed non hoc putent. ardor quippe caritatis sequendo deo factus idoneus et tam magnus, ut uitia cuncta consumat, in hac uita nasci et crescere potest, perficere uero, propter quod nascitur, ut nullum insit homini uitium, non consequenter hic potest, quamuis tanta ista res eodem ardore caritatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest, ut. quemadmodum lauacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit natiuitas et contraxit iniquitas, ita illa perfectio purget ab omnium labe uitiorum, sine quibus esse non potest humana in hoc saeculo infirmitas. sicut accipiendum est etiam quod dixit apostolus: Christus [*](5 Deut. 4, 24 Hebr. 12, 29 13 Tit. 3, 5 17 Eph. 5, 25-27 ) [*]( 1 animi CDlG-S2 (in mg.), animi humani EIOP, animus humanas E1, homini cet. v Iiabitator V, inhabitatur H1, inhabitor P apperire E 2 coepit Q1 et tantum] et in t. EOP, in tantum R 3 diuini* (s ras.) It insurgit MV, surgit UP exutis P in] et EHMOPV 4 atque purgato D2 in mg. purgato atque sanctificato a quam I quia H in ras. diuinae ClMP 5 putarr* H 6 pilagiani Gl, plenariam F 7 contingere (on in ras. m. 2) C ardore C1D1R 8 sequenuo] sine s. BCDFGj\\lQR1S. p*ue Rl deum C2EOPa idoneus| idens Cl, obediens F et tam] etiam 0 ut M2 s. l. 9 consum+at C, consum*at» M, consumet H 10 homini] in h. M 11 hoc C1 potest] .* . po* (t ras.) N quatnuis* (s ras.) CD ista tanta 0 12 pr. perficipotest B2 s. i. perfici et] perficiat a et D2 in ras. 18 labacrum ClV, lauachrum NO purgat* C a*reatu (u ras.) D 14 huma H 15 illa om. GY purgit ClDl purget perfectio N omni V lane C\', laui D1 16 qubus C esse non potest in hoc mundo hut mana B, humana esse non potest m potest* H saeculo] mundo B t 17 sicut P. sicu$ 0, sic N dixit C, ut D\', ait cet. v )
33
dilexit ecclesiam et semet ipsum tradidit pro ea, mundans eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. hic est enim lauacrum aquae in uerbo, quo mundatur ecclesia. sed cum tota dicat, quamdiu hic est: dimitte nobis debita nostra. non utique hic est sine macula aut ruga aut aliquid huius modi, ex eo tamen, quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur.

[*]( (6) ) In alio libro, cuius est titulus: de moribus Manicheorum, illud.

quod dixi: dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant, unde defecerunt, non sic accipiendum est, tamquam omnia recurrant ad id, unde defecerunt, sicut Origeni uisum est, sed ea omnia, quae recurrunt. non enim recurrent ad deum, a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur, quamuis [*]( 6 Matth. 6, 12 11 De mor. eccl. cath. II, 7, 9 14 Rufin. de prine. II, 3, 3. (Patrol. lat. XI, 168 sq. M.) Aug. de ciu. dei XXI 17 (II, 548, 24 ed. Hoffm.) de gest. Pel. 3, 10. Op. inp. c. Iul. V, 47 VI, 10. de haeres. 43. Oros. ad Aug. 3 (Patrol. lat. XLII, 668 M. CSEL XVIII, 156, 17 ed. Schepss) Aug. ad Oros. 5 (ibid. p. 672) ) [*]( 1 aecclesiam CD, eciam H semet CD, se cet. v et se ipsum E in ras. ipsam D1 tradedit C1 2 eum DI lauachro NO atque Q exiberet CID, exhiberit V 3 ecfam H, aecclesiam D 4 huius modi Rν hic] hoc a est om. QlR enim] etiam BGS2 (in mg.) labacrum V 5 aecclesia CD, ecclesif El • 6 dica*t (n ras.) H, dicat ecclesia a 7 hic B2 8. Z. est hic a pr. aut BCDV, et cet. v aliquid C in ras., aliquod P, aliquo 0 8 huius modi (hn in ras. C) CDNQR, eius modi cet. m hic Q2 s. I. accepit CD1, accipiat Q1 9 perfectionem El 10 est om. Cl titulus Q2 8. I., titolus V manich»eorum (i ras.) M. manichaeorum cet. praeter CD 11 defitientia D ibi] ubi C1PQ1 12 concruentiseime 01 possent CDI, possunt BEtH ordinati ClN, ordinationis R . mo*tibus (r ras.) C, moribus HOl (14) id (h ras.) C 14 ad id G2 8. I. defecerunt (de m..2 8. I.) M origeoe Hl, origini D1 usum Ql 15 pr. recurrant Rl enim om. 0 ad deum om. 0 16 a] a* (d ras.) C, adquo D.-) [*]( XXXVI Ang. sectlo I pari 2 ) [*]( 3 )

34
omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse, quia et illi, qui non recurrunt, congruentissime in poena sunt.

alio loco: nemo fere, inquam, de scarabeis dubitat, quin de limo in pilam rotundato ab his atque obruto existant, cum hoc exemplum utrum uerum sit multi dubitant, multi ne audierint quidem.

Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.