Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

uicensima prima: utrum deus mali auctor non sit. ubi uidendum est, ne male intellegatur, quod dixi: mali auctor non. est, quia omnium, quae sunt, auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt, et ne hinc putetur non ab illo esse poena malorum, quae utique malum est his, qui puniuntur. sed hoc ita dixi, quemadmodum dictum est: deus mortem non fecit, cum alibi scriptum sit: mors et uita a domino deo est. malorum ergo poena, quae a deo est, malum est quidem malis, sed in [*]( 11 De diu. quaest. 21 16 Sap. 1, 13 17 Eccli. 11, 14 ) [*]( 1 casu] caso C, caso Dl, a me cet. v 2 consulebant FS2, consol-bant C1D1, colligebant cet. v , eis- D nostras R Va 3 meam E scriberet 01 FonteiJ forte Qt carthaginensis D, cartaginensis BV, karthaginiensis E, chartaginiensis G, cbartaginensis S 4 quam V paghanus CID1, paganos Hl 5 sed] et H Cbristianus] chr. effectus V baptizatus (p et us in ras. m. 2) C est 02 in ras., est et 01* mortuus est a 6 est om. a constit (con in ras. C) CWl hominis C1D1H1, omnia QI bestiis om. B, bisteis C1D1 excere ClDl 7 non-phantasma 82 in mg. fuisse. (se in ras. 0) CD 8 fantasma BFGHNOPQ intellecto C1D1 filio] f. dei Hv 9 trinitate] trina unitate OPa 10 XX CD, uicesima FGQ XXI CD, uicesijma pr. FGMQ 11 auctor mali OPSv autor D1 12 post alt. est per dittographiam repetuntur uerba non sit—non est (om. ubi) H 13 quae] qdc Dl pr. sunt] sit G 14 poena C, poena HPR, poenam cet. v 15 iis m que B poniuntur CZ)1 16 quemam- modum M, quemamodum Cl cu∗ D 17 alibi (bi in ras.) M mos D1 est M in ras. 18 deo] domino deo a malum ex multum corr. K )

118
bonis dei operibus est, quoniam iustum est, ut mali puniantur, et utique bonum est omne, quod iustum est.

uicensima secunda est: deum non pati necessitatem.

uicensima tertia est: de patre et filio. ubi dixi, quod cum ipse genuerit, de qua sapiens dicitur, sapientiam; sed melius istam quaestionem in libro postea de trinitate tractaui.

uicensima quarta est: utrum et peccatum et recte factum in libero sit uoluntatis arbitrio. quod ita esse omnino uerissimum est, sed ut ad recte faciendum liberum sit, dei gratia liberatur.

uicensima quinta de cruce Christi;

uicensima sexta de differentia peccatorum;

uicensima septima de prouidentia;

uicensima octaua: quare deus mundum facere uoluerit;

uicensima nona: utrum aliquid sit sursum aut deorsum uniuerso;

tricensima: utrum omnia in utilitatem hominis creata sint.