Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Proinde quod alio loco, cum eandem sententiam euangelicam [*]((2)) repetens dixissem: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei 20 [*](5 Matth. 5, 9 6 De serm. dom. I, 4, 11 11 Rom. 7, 23 17 I Io. 2, 16 20 Matth. 5, 9 ) [*]( 1 XIII HR, XIX v, om. Q 2 dei EG monte] m. habito B1 3 sec. math. in monte F 4 matheum BODFGHMNOPQR, mattheum ESV 5 corum C1 primum OPl est om. H 6 ipsi om. BNS sapientiam ClDiEl 7 inquit H iam (i in ras.) C 8 metus Dl 9 cun∗cta∗∗ B optemperant MPQ ipsi 01 optemperat MQ, optemperant pi, obtemperet Eb 10 mouit CD1 cuiquam (c in ras.) C 11 repugnas Hl 12 mentes El 13 ei sic] eis Qt resistent V, resterit ClDx, resistere GS post hominis add. 8. l. S2 posset in om. E nullo BFGS, nullum in E* eius laberetur om. B haberetur 01 14 assensu BFGNS tamen C1D1M, tamen ille EQ, tamen illa cet. v non om. B 15 motu∗ (s ras.) H 16 recta Et accepi ClDl nunc] non OP pacifici Dl 17 concupiscentiam DaEFNPQ pacem om. B 19 scientiam P1 20 reppetens H, repente R pacificis 01 ipsi om. BNS1 )

89
uocabuntur, adiunxi dicens: et ista quidem in hac uita conpleri possunt, sicut conpleta esse in apostolis credimus, sic accipiendum est, non ut in apostolis hic uiuentibus nullum carnis motum arbitremur spiritui repugnasse, sed hactenus hic ista posse conpleri, quatenus in apostolis credimus esse conpleta, ea mensura scilicet perfectionis humanae, quanta in hac uita potest esse perfectio. non enim dictum est: \'ista in hac uita conpleri possunt; nam conpleta esse in apostolis credimus\', sed dictum est: sicut conpleta esse in apostolis credimus, ut ita conpleantur, sicut in illis conpleta sunt, id est quadam perfectione, cuius capax est ista uita, non sicut conplenda sunt illa, quam speramus, pace plenissima, quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua?

[*]( (3) ) Alio loco quod interposui testimonium: non enim ad mensuram dat deus spiritum, nondum intellexeram ae Christo proprie uerius accipi. aliis quippe hominibus nisi ad mensuram daretur spiritus, non duplum peteret Heliseus, quam fuerit in Helia.