Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

Per idem tempus de sermone domini in monte secundum Matheum duo uolumina scripsi.

In quorum primo propter id, quod scriptum est: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur: sapientia, inquam, congruit pacificis, in quibus iam ordinata sunt omnia nullusque motus aduersus rationem rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis, cum et ipse obtemperat deo. quod merito mouet, quomodo dixerim. non enim cuiquam prouenire in hac uita potest, ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris, quandoquidem etiamsi ei sic resisteret spiritus hominis, ut in nullum eius laberetur adsensum, non ideo tamen non repugnaret. hoc ergo, quod dictum est, nullum esse motum aduersus rationem rebellem, recte accipi potest id nunc agentibus pacificis domando concupiscentias carnis, ut ad istam pacem plenissimam quandoque ueniatur.