Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*]( (6) ) Itemque in eo, quod dixi: natura esse malae tmimae nullo modo queunt, si quaeritur, quomodo accipiamus, quod ait apostolus: fuimus et nos natura filii irae sicut et ceteri, . respondemus naturam in his uerbis meis me intellegi uoluisse illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine uitio creati sumus. nam ista propter originem natura appellatur, quae origo utique habet uitium, quod est contra naturam.

et iterum quod dictum est: peccati reum tenere quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis est et insaniae, cur ergo., inquiunt, 'paruuli tenentur rei?\' respondetur, quia eius ex origine tenentur, qui non fecit quod facere potuit, diuinum scilicet seruare mandatum.