Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

[*]( (4) ) Itemque definitio peccati, qua diximus: peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi, quod iustitia uetat et unde liberum est abstinere, propterea uerum est, quia id definitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. nam quando tale est, ut idem sit et poena peccati, quantum [*]( 14 De d. animo 11, 15 (p. 70, 15) Aug. op. inperf. c. Iul. I, 104. enarr. Ps. LVII, 18 ) [*]( 1 ammittendum R, admittendum C2D2EFHOV adhipiscendum Y enim om. G si] nisi ENQS2 mg. noluissit V, uoluisset ENQS2 mg. 2 pr. non] et si non F fecissit V coatus D1 ergo-uoluit om. HQl ergo uoluit ergo D2 3 etsi DXJR, et ei C, etiamsi cet. v qua N noluit EF2GNS 5 bis uoluntas C1D1ENQR 6 peccatum factum F peccatum om. Ml, expunxit D2 debuit D2 in ras. 7 qui BCD1EFGNRS, quisquis cet. v si∗∗∗ CDFR, si non BEGNOa 8 fapotest non cit] resiatit D2 s. I. nolens Gl 9 non cogitur D c.edere (r ras.) B cogente El, uolenti a 10 cupiditati (i tert a m. 2) D uoluntate CDS boni uoluntate E1N, bona uoluntate cet. v ideoque * (om. et) E 11 sit—poena M2 in ras. 12 quapropter C 13 uirissimum V 14 diffinitio B quia M est E2 s. I. 15 iustitia* (e ras.) M et del. M3, om. BFGS liberum] arbitrium add. M2 s. I. 16 uera FPHOPQVv pr. est om. H 17 etiam] est a peccati poena 01 18 quando] quantum est q. N est om. E et poena p. sit B et om. EH, )

76
est, quod ualet uoluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? in tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur uoluntas. alioquin tota cupiditas quam uoluntas proprie nuncupanda est, quae non est, sicut Manichei desipiunt, alienae naturae additamentum, sed nostrae uitium, a quo non sanatur nisi gratia saluatoris. quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse - aliud quam uoluntatem, sed uitiosam peccatoque seruientem, non resistendum est nec de uerbis, cum res constet, controuersia facienda. etiam sic enim ostenditur sine uoluntate nullum esse peccatum siue in opere siue in origine.

Rursus in eo, quod dixi: iam quaerere coeperam, utrum illud [*]( (5)) malum genus animarum, antequam bono misceretur, habuisset aliquam uoluntatem. si enim non habebat, sine peccato atque innocens erit et ideo nullo modo malum, \'cur ergo\', inquiunt, peccatum dicitis paruulorum, quorum uoluntatem non tenetis ream?\' respondetur non eos proprietate uoluntatis, sed origine reos teneri. omnis enim homo terrenus quid est origine nisi [*]( .6 Tit. 2, 11 12 De d. anim. 16 (p. 71, 23) ) [*]( 1 cupiditati E 2 oret (or m. 2 in ras.) M liuera El in quantum] quia in tantum HM2OPVa 3 liberata] libera (b ex u) E in quantum-est post uoluntas posuit E2 4 tota] tam N2O quam] quae FHSt, qua E propriae DMP nuncupanda] noncupenda D1, inculpanda a in mg. quae (uae s. l. m. 2) C 5 manichaei M despiunt Dt, disputant D2 s. l. alenae H1, alie Nl 6 sanatur C1DFOPQ1V, sanamur cet. v 7 aliud esse m 8 uoluntate Dl peccatoq;∗∗ (ue ras.) M 9 resistendum (pr. s m. 2) D contrnuersia D1 10 facienda.. D etiam] quoniam D2 _s. l., est a sic] si CxDl enim om. N, etiam D2 11 nullum del. B, non F, nullum sic H ∗∗ operis E1 12 rursum R coeperam (poteram ras.) C, poteram HMlQ2 illum OP1 V 13 bona C1D1H, homo GIQ habuissit V, habuisse 0 14 enim] autem 0 peccatum D1 15 innocens er. at. gine pecc. Bl erit C1D1, erat cet. v nullu D1 quur CDEHpl, cum Fl ergo] igitur m . inquirunt 01 16 uoluntate D1 17 responditur CxDl, responder N eo M pr. propriaetate D, propriae ENQ 18 tie neri C1D1 enim om. F . est (6 m. 2) M .. )

77
Adam? porro autem Adam habebat utique uoluntatem, qua uoluntate cum peccasset, peccatum per eum intrauit in mundum.