Retractationum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio I, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 36). Knöll, Pius, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1902.

itemque illic quod dixi: nihil omnino colendum esse totumque abiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus adtingit, addenda erant uerba, ut diceretur: quidquid mortalis corporis sensus adtingit; est enim sensus et mentis. sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt et sensibilia non nisi corporalia. itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas euitata nisi apud eos, quorum consuetudo est locutionis huius. item dixi:

quid censes aliud esse beate uiuere nisi secundum id, quod in homine optimum est, uiuere? et quid dixerim in homine esse optimum, paulo post explicans: quis, inquam, dubitauerit nihil esse aliud hominis optimum quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare conuenit cetera, quaeque in homine sunt? haec autem, ne aliam postules definitionem, mens [*]( 4 De Acad. I, 1, 3 12 De Acad. I, 2, 5 ) [*]( 1 meretis Dl ex add. M2 8. l. 2 siue] siue p meritis nostris sine W quandoquidem—nostrae add. C2D2 in mg. 3 procedentis H 4 iniquitatis om. RW eorta Q1 item W quod D2 8. l., quo W 5 quicquid BC2D2EGMPQRS, sic semper mortalis H 6 adtingit ClDR, attigit HI, attingit cet. addenda-adtingit otn. DlP 7 mortalibus CXD pr. (mor)talis corporis G in ras. sensus CDR, ullus sensus cet. v adtingit ClDHl, attingit cet. 8 sen..s H mentes Cl eolU* G tum H loquebamur HPV loquebamur tunc a 9 corpaTaIe Ql, corpus a dicunt] intelligunt Ql et sensibilia-corporalia. om. Q1 corporalia om. El 10 itaquae ubicumquae D1, sic passim loquutus HPl parum est (est s. 1. add. m. 2) B 11 ebitata C1, euitata (ta in ras.) G, euitata est jB1 aput BCl quorum] q. et II consuitudo Dl loquutionis EHP1 12 censeas BD2EFGQW aliut Ql esse add. B2 s. 1. beat.e (a ras.) GM nisi-uiuere om. R 13 iu om. CDl hominis (is ex e corr. m. 2) C obti- 0 mum MPQ uiuere est E qujd M 14 obtimum MPR post (ost ex us corr.) B 15 esse aliud esse F homines Hl quamJ nisi El 16 animi om. M, hominis R optemperare ClPQRV quaeque CDlHRV, quae cet. 17 difinitionem B2Ml, diffinitionem FM2R )

14
aut ratio dici potest. hoc quidem uerum est — nam quantum adtinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio — sed non secundum ipsam debet uiuere, qui beate uult uiuere. alioquin secundum hominem uiuit, cum secundum deum uiuendum sit, ut possit ad beatitudinem peruenire, propter quam consequendam non se ipsa debet esse contenta, sed deo mens nostra subdenda est.

item respondens ei, cum quo disputabatur: hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optauerim. hoc licet non serio, sed ioco dictum sit, nollem tamen eo uerbo uti. omen quippe me legisse non recolo siue in sacris litteris nostris siue in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris, quamuis abominatio inde sit dicta, quae in diuinis libris adsidue reperitur.