Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Adtende tibi ipsi, ne fiat uerbum occultum in corde tuo, iniquitas, dicens: adpropiat annus septimus, annus remissionis; et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum et non tribuas ei; et exclamabit aduersum te ad dominum, et erit in te peccatum magnum. magnifice occultum uerbum hoc dixit, quoniam nemo audet hoc dicere qui potuerit cogitare, ideo non esse mutuum dandum indigenti, quoniam adpropinquat annus remissionis, cum deus propter misericordiam utrumque praeceperit, et commodari cum quisque indiget et remitti anno remissionis. quomodo ergo misericorditer remissurus est illo anno quo remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse quo dandum est?

Si autem uenumdatus fuerit tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, seruiet tibi sex annis et septimo dimittes eum liberum a te. hos emptos non anno remissionis remitti uoluit, quem septimum quemque obseruari oportebat ab omnibus; sed anno septimo emtionis eius, quotocumque anno illorum septimus iste annus occurreret.

Omne primogenitum quod natum fuerit in bubus tuis et in ouibus tuis masculina sanctificabis domino deo tuo. quaerendum utrum quae graece [*]( 1 Deut. 15, 1 6 Deut. 15, 9 19 Deut. 15, 12 26 Deut. 15, 19 ) [*]( 3 uoluit ut N 4 fieret remissio sed utique septimo quoque anno ei fieri praecepit N sabbatissimum PS 6 Adtendjte T 7 adpropriat NS 12 diceret N 13 propinquat SNU 17 remittenda§ P 19 uenundatus PSVU uennndatum N 20 aut] uel S 21 septimum U1 dimittis TUX 22 remitti om. N 24 septem N occurret V 26 natu N 27 bobus Vbd 28 graeci PSVIU )

389
dicuntur rcpwtotoxa nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intellegenda sunt, quae nascuntur ex matribus; ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. parere quippe est uxtetv, quod est ex femina — unde πρωτότοκον dicitur — gignere autem est τίκτειν, unde proprie latine primogenitus dicitur. ex feminis autem dabantur primitiua, id est quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a uiris, si forte ex uiduis quae iam pepererant gignerentur. non enim aliter essent quae aperirent uuluam, quod proprium uoluit esse lex eorum quae primo nata domino debebantur. si ergo est in his uerbis certa distinctio, non frustra dominus non dicitur a patre μονότοκος, sed μονογενής — id est unigenitus, quod est unicus - a mortuis autem primogenitus quidem latine dicitur, quia non potuit latinum uerbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece sutem πρωτότοκος dicitur, non πρωτογένης: tamquam pater genuerit aequalem sibi, creatura uero pepererit. nam et quod dicitur: primogenitus omnis creaturae, quae et ibi πρωτότοκος graece legitur, potest ita intellegi secundum nouam creaturam, de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura: ex qua ille primitiuus est, quia primitus ita resurrexit, ut iam non moriatur nec ei mors ultra dominetur, quod nouae creaturae, quae in illo est, futurum in fine promittitur. sed ista distinctio non temere adfirmanda sed in scripturis diligentius perscrutanda est. mouet enim [*]( 13 Col. 1, 18 18 Col. 1, 15 20 n Cor. 5, 17 22 cf. Rom. 6. 9 ) [*]( 1 dicunt PSNU prototoca SNVUT protottoca Px 2 sint NUbd 3 patiuntur N 4 est om. V tictin PSVUT tunc id N 5 aut. T est er. T gennan PSVUT genni N 6 dabuntur N 7 primum pariebantur VT 10 nataj genita N 11 est om. T distinctio est (est in rcu.) T 12 monotocos PSNVUT monogenes PSNVUT 14 quid 6 N 16 prototocos PSNVUT protogenes PSNVUT cam genuerit N 17 peperit N 18 quae et ibiJ que tibi PVU quia et ibi N que. et ibi (et 8. l.) S quf ibi T quod ibi bd 19 legitur gręce T 21 primogenitus in ras. T 22 ei om. S mors ei NU mors illi S 23 promittitur in fine bd )
390
quemadmodum dici potuit in Prouerbiis: primogenite, tibi dico, fili; id est ex cuius persona dictum intellegatur. si enim ex dei patris persona ad Christum dicitur — cui sententiae utrum sequentia consonent uix est adserere — eundem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum, quia etiam nos filii dei sumus, unigenitum uero, quoniam solus ille de substantia patris et patri aequalis atque coaeternus est. mirum est autem utrum inter parere et gignere euidentissimis documentis sacra scriptura distinguat.

Et immolabis pascha domino deo tuo oues et boues. quid sibi hoc uult, quod addidit: boues, cum immolationem paschae de oue tantummodo commendauerit, quam iussit accipi ex ouibus et haedis uel ex capris? quod mystice accipitur propter Christum, cuius ex iustis et peccatoribus est origo carnalis. non enim ait: ex ouibus aut capris, licet proprie non possit intellegi ouis ex capris; sed ne forte Iudaei dicerent subaudiendum caprum, si dictum esset. "aut ex capris", dictum est: ex ouibus et capris. quid ergo hic sibi uolunt boues? an propter alia sacrificia quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda?

Quaerendum quomodo praeceperit obseruari quod ait: septem septimanas integras dinumerabis tibi ipsi, inchoante te falcem inicere in messem incipies numerare septem septimanas. et facies diem festum septimanarum domino deo tuo, prout ualet manus tua, quaecumque dominus tibi dederit, secundum quod benedicet te dominus deus tuus; et epulaberis [*]( 1 Prou. 24, 70 (31, 2i 5 cf. I Ioh. 8, 2 10 Deut. 16, 2 12 cf. Ex. 12, 5 21 Deut. 16. 9-11 ) [*]( 3 cuiųş V 5 alt. primogenitum om. SVUlT 11 uult hoc bd addit Sf" 12 immolatione S 13 alt. ex om. S 16 oues PVU 17 sic T 18 dictum est autem PSVINU 22 integras] 6Xo*Xr(pou? cod. Altx. et Lag. 23 inchoante scripsi: inchoare libri; cf. apSafnevo-j cou cod. rraec. ; constrttciio ,.inchoante te incipies" eadem est quae lib. VI guaest VII ,.eo respondente dicit" et lib. II quaest. CL rse absente dicit" mensem N 26 dederit om. PNUT XI).ł}-r;tt saXiYrae (eIIXoprjssi?)^» cod. Alec. et Lag. 27 epulaueris PUX )

391
ante dominum deum tuum. si enim ab uniuerso populo haec pentecoste iussa est obseruari, numquid omnes uno die credendum est falcem iussos mittere in messem? si autem sibi quisque obseruat istam quinquagesimam dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est uniuerso populo; illa uero una est quae conputatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina.