Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

In illo tempore distinxit dominus tribum Leui portare arcam testamenti domini, adsistere coram domino, ministrare et orare in nomine eius usque in hunc diem. propter hoc non est Leuitis pars et sors cum fratribus suis; dominus ipse pars eius est, sicut dixit ei. nisi per hanc tribum significaretur uniuersum regale sacerdotium, quod ad nouum pertinet testamentum, nullo modo ausus esset dicere homo, qui ex eadem tribu non erat: pars mea dominus, et in alio psalmo: dominus pars hereditatis meae.

Quid est quod praecepit Moyses commendans uerba domini et ait: <et> scribetis ea super limina domorum uestrarum et ianuarum uestrarum, cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israhelitarum commemoretur uel legatur, quia nec quisquam potest, nisi forte diuidat ea per multas partes domus suae? an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?

Quaerendum quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiua pecorum non manducari nisi in ciuitate ubi templum erit, cum eas Leuitis dari in lege praeceperit. [*]( 6 Phil. 2. 12 10 Deut. 10, 8. 9 18 Ps. 72, 26 Ps. 15, 5 21 Deut. 11. 20 27 cf. Deut. 12, 11 ) [*]( 1 est enim PVUT et enim N 7 uestrQ N 8 ct uos T 10 tribuum VI 17 esae N diceret N 18 domine alt. U 20 praecipit S 21 et addidi eas PTX 24 ne N 25 yperbolica PSNVUT 28 ciuita P1 29 erat V praecepit PV praeciperit U1 ) [*]( XXVIII Aug. lect. III pirt S ) [*]( 25 )

386

Si autem surrexerit in te propheta seu somniator somnians et dederit tibi signum uel prodigium et uenerit signum siue prodigium quod locutus est ad te dicens: eamus et seruiamus diis aliis, quos nescitis, non audietis uerba prophetae illius uel somniantis somnium illud, quoniam tentat dominus deus uester uos scire an diligatis dominum deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. hoc quidam interpretes latini non ita posuerunt: scire an diligatis, sed "ut sciat an diligatis". quamuis eadem sententia uideatur, uerum tamen illud, quod dictum est "scire", facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus "tentat uos scire", ac si diceretur: "testando uos facit scire". ubi sane intellegi uoluit etiam illa quae a diuinantibus non secundum deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic ut si fiant quae praecipiuntur ab eis aut colantur quae coluntur ab eis. nec praeter suam potestatem deus ostendit esse quod ista contingunt, sed, quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga deum suum, cognoscendam uero ab ipsis potius quam ab illo qui scit omnia antequam fiant.

Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum; in illo anno pones illud in ciuitatibus tuis, et ueniet Leuita, quia non est ei pars neque sors tecum, et aduena et pupillus et uidua quae in ciuitatibus tuis et manducabunt et saturabuntur, ut benedicat te dominus deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. ex ista [*]( 1 Deut. 13, 1-3 23 Deut. 14, 27. 28 (28, 29) ) [*]( 1 surrexit Tbd 2 tibij sibi NUV1 4 a N et seruiamus oro. N dis N 5 audieritis V 6 somnianti PSI VIUIT 9 quidem PU quid 6 N 13 facit uos S 16 sicut si (si m. 2 s. l.) U sicut PSVT sicut non N sic ut bd 19 adposuit N 21 ab post quam om. S 23 decimas N 26 uiduafi (6 in ras.) T 29 SP?OIC COJ cod. Alex. ex ista] existima PS existjipa T ex ista (ista m. 2 add.) U )

387
decima non dixit ut ipse manducet cum suis; ac per hoc Leuitis et aduenis et pupillis et uiduis eam iussit inpendi. sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab illa quam uoluit cum Leuitis in eo loco manducari, quem dominus elegisset templo suo. sed in ea interpretatione quae est ei hebraeo apertius hoc distinctum reperimus. ait enim: anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascentur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas; uenietque Leuites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi dominus deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. primo hoc ipsum planius est quod ait: anno tertio; intellegitur enim "uno anno interposito"; in Septuaginta autem, quoniam "post tres annos" dixit, incertum est utrum eos medios esse uoluerit, ut quinto quoque anno fieret. deinde cum ait: [et] separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam quam uoluit eum ipsum qui offert manducare cum suis et Leuitis in eo loco quem dominus elegisset; [et] hanc enim aliam decimam intra ianuas suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi dominus se uoluit inuocari. et ueniet, inquit, Leuites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et uidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent. hinc certe manifeste uerum est non istam decimam deum fieri uoluisse communem ei qui offert et his quibus inpendenda est; sed illis solis erogari eam iussit, qui aliud non haberent, in quibus praecipue Leuiten [*]( 6 cf. Hieron. t. XXVIII pag. 433 ) [*]( 1 ipse om. N ac] hac N hoc om. N 5 templo] tempore in reu. V 8 nascuntur Tbd repone PSVU 11 ac uidua Hicron. 14 blanius N 17 ut om. N 18 anno quoque N et inclusi 21 et inclusi 24 neque S et peregrinus om. N 25 pupillum N uiduam N 26 manifestll T 29 leuitem Vbd leuites U ) [*]( 25* )
388
posuit. post septem annos facies remissionem. hic certe manifestatur, quomodo et superius dixerit: post tres annos. non enim et hos septem annos medios esse uoluit: unoquoque anno eam fieri praecepit tamquam sabbatismum annorum.