Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

De sacrificio pro peccato cum diceret, sacer dos, inquit, qui inponet illud, manducabit illud. non hoc quod inponet manducabit — nam illud igni consumetur — sed quod inde remanserit; non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari. dicit autem postea: omnia quae pro peccato sunt ex quibus inlatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto non edetur, sed igni concremabitur. quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis? quod intellegendum est haec excepta esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. hoc enim iussit fieri superius de uitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de uitulo, quem pro peccato uniuersae synagogae, ut carnes quae remanserint foris extra castra conburantur; hoc et modo breuiter commemorauit.

Et ista est lex arietis qui pro delicto est: sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes per- • tinent manducanda.

Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset legemque sacrificii exposuisset, ait: quomodo quod [est] pro peccato ita et id quod pro delicto, lex una est eorum? quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia, quoniam, si nulla esset, nullo modo diceretur: quomodo s o quod pro peccato ita et quod pro delicto. quamuis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum, tamen ipsa duo. quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent et si [*]( 1 Leu. 6, 26 5 Leu. G, 80 18 cf. Leu. 4, 12. 21 17 Leu. 6, 31 (7, 1) 21 Leu. 6, 37 (7, 7) ) [*]( 2 illud om. T manducauit 08 illud non illud N 3 digni N 4 remansit Pl est ut totum om. T 6 sunt add. m. 2 S a om. N 7 exoriri CPN 9 ergo om. S 10 propter quod Sbd 17 lex est V 21 est, quod hoc loco codd. habent, d omittit, inclusi; cf. u. 25; p. 249, 24; 252, 18 24 quomodo quod pro Oln. N quomodo et C, (et s. I. m. 2) P 28 nihil om. N different CN )

248
unius rei duo nomina essent, non curaret scriptura tam diligenter commendare unum esse utriusque sacrificium.

Fortasse ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni, ut, quemadmodum in laudabili uita aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente scriptura: declina a malo et fac bonum, ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum et illud delictum, hoc peccatum sit. nam et ipsum uocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti inposuerunt. nam delictum apud eos et zapdsxwjxa dicitur et ;:ł.r;!J.ILśÀE!CX. isto ipso quippe loco Leuitici TrXrafjLeXcta est. apostolus autem ubi dicit: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, KapazttifxaTt graecus habet. quorum nominum si origo discutiatur, in "paraptomate" tamquam decidere intellegitur qui delinquit unde cadauer, quod Latini a cadendo dixerunt, graece r.-.cop.cx dicitur aito TOU iciKtsiv, id est ab eo quod est cadere. qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. et irXr,(ifIIXsta simile nomen est neglegentiae; nam graece neglegentia a[IIXe\'.a dicitur, quia curae non est quod neglegitur. sic enim graecus dicit "non curo" 00 jisXst p-o!. particula ergo quae additur ri.rv, ut dicatur irXr,[i.[xsXeta, praeter significat, ut ajIIXeia, quod uocatur neglegentia, uideatur sonare sine cura, rcXrafIIXeta praeter curam, quod paene tantundem est. hinc et quidam nostri irXr(fi.jIIXs\'.av non delictum, sed neglegentiam [*]( 6 Ps. 36, 27 13 Gal. 6, 1 ) [*]( 3 fortassis l\'όd fortasse-est om. N 4 laudabili nita] laudabilitate N 8 hoc peccatum om. N 10 dereliquit SVX deliquit S 12 paraptoma CNV baraptoma PST (et 13) plemmelia CPSTV plemelia N loquo C 14 paraptomati CPSNVT 15 Kapaj:tw|xoiT\'. d 16 dicere X 17 cadaber C ptoma CPSNVT 18 apotu piptin CNTPSV ab eo om. N 19 (et 23. 25) plemmelia CPSVT plemmelii N 21 (et 24) amelia CPSNVT 22 umeli me C umelli moi PVT humelime N u meli moi S 23 plen CNP:;! V plem TS2 26 plenmelisl C pleromelian PST plemmelia N plemmilian V )

249
interpretari maluerunt. in latina autem lingua quid aliud neglegitur nisi quod non legitur, id est non eligitur? unde etiam legem a legendo, id est ab eligendo latini auctores appellatam esse dixerunt. his quodam modo uestigiis colligitur, quod ille delinquit, qui bonum derelinquit et relinquendo a bono cadit, quia neglegit, id est non eligit. peccatum uero unde sit dictum, quod graece cip.cxpttrx dicitur, in neutra lingua mihi interim occurrit.

Potest etiam uideri illud esse delictum quod inprudenter, id est ignoranter, illud peccatum, quod ab sciente committitur. huic differentiae uidentur ista testimonia consonare diuina: delicta quis intellegit? et illud: quoniam tu scisti inprudentiam meam; continuo quippe secutus adiunxit: et delicta mea a te non sunt abscondita, uelut alio modo repetens eandem sententiam. nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoraui apostoli dictum: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; hinc enim quod praeoccupatum dicit, inprudenter lapsum esse significat. peccatum uero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. sed siue illa siue ista siue aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: quomodo quod pro peccato ita et quod pro delicto, lex una est eorum.

Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti et delictum nomine peccati appelletur. neque enim cum dicitur in baptismo fieri remissio peccatorum non fit etiam delictorum; nec tamen utrumque dicitur, quia in [*]( 12 Ps. 18, 13 13 Ps. 68, 6 20 Iac. 4, 17 23 Leu. 6, 37 ) [*]( 5 qui] quia N dereliquid PS derelinquendo PlN 6 eligit] legit PSVd elegit N 7 gre P1 V amartia CN amatia piS\' amarcia T 8 non occurrit CTSzPz 9 uidere C inprudenter-quod om. N 14 aliud N 17 alico N 18 inprudentem PVNT 22 alia aliqua PVNT 24 et om. PlSV 26 autemj tamen P2NT. 29 utrumque-nominc om. P1 dicitur-utrumque om. VS )

250
illo nomine utrumque intellegitur. sic et dominus ait pro multis effundi sanguinem suum in remissionem peccatorum. numquid quoniam non ait et delictorum, ideo quisquam dicere audebit in sanguine ipsius delictorum non fieri remissionem? item quod scriptum est apud apostolum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia uero ex multis delictis in iustificationem, quid aliud quam nomine delictorum etiam peccata conprehensa sunt?

In hac quoque ipsa scriptura Leuitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam uel inuenire uel credere. ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda iubebantur sacrificiis deus loqueretur: si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israhel ignorauerit et latuerit uerbum ab oculis synagogae et fecerit unum ab omnibus mandatis domini quod non fiet et deliquerint et cognitum illis fuerit peccatum quod peccauerunt in eo. ecce ubi dixit: et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccauerunt" addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. et paulo post: si autem princeps, inquit, peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini dei sui quod non fiet nolens et deliquerit. item in consequentibus: si autem anima, inquit, una peccauerit nolens de populo terrae in eo quod facit ab omnibus praeceptis domini quod non fiet et deliquerit et cognitum fuerit ei peccatum quod peccauit in ipso. item alibi: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut bene facere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando et latuerit eum et hic cognouerit et peccauerit unum ex his, [*]( 1 cf. Matth. 26, 23 5 Rom. 16 12 Leu. 4, 13. 14 19 Leu. 4, 22 22 Leu. 4, 27. 28 26 Leu. 5, 4-6 ) [*]( 2 remissione P 4 sanguinfi C 6 gratiii C 7 in] ad N 9 aliqua C 10 peccatumquej et peccatum S21V peccatum P 15 fiergt V 16 pr. et s 1. C om. V 17 in eu-peccauerunt om. N 23 inquit anima SN )

251
et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit aduersus ipsum, et offeret pro eis quae deliquit domino pro eo peccato quod peccauit. et paulo post: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens a sanctis domini, <et> offeret delicti sui domino arietem sine macula de ouibus pretio argenti siclorum siclo sancto pro quo deliquit: et pro quo peccauit a sanctis restituet <illud> et quintas adiciet super illud et dabit illud sacerdoti: et sacerdos exorabit pro eo in ariete delicti et remittetur illi. sequitur adhuc et dicit: <et> anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et acceperit peccatum suum, et offeret arietem <sine macula> de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem: et ex-" orabit pro eo sacerdos pro ignorantia eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim [delicto delictum ante dominum. et adhuc ita dicit: et locutus est dominus ad Moysen dicens: anima quaecumque peccauerit et despiciens despexerit praecepta domini et mentitus fuerit quae sunt ad proximum de commendatione aut de societate aut de rapina aut iniuriam fecerit [*](4 Leu. 5, 14-16 12 Leu. f). 17-19 21 Leu. 6, 1-7 ) [*](1 peccauit (ex uocauit m. 2) S 2 affcret CN liis S 3 et] item PSVNT 5 obliuione C peccauerint PSl 6 et addidi offert PSVIT offerret N sui om. IJlSV 7 de ouibus om. N 8 şjç1ų V aanctorfl (rfl s. I. m. 2) V quod 5F quopro N 9 peccauerit PSV illud addidi; cf. quaest. VI 11 exorauit PlS*N arieti P 12 scquiturdicit om. N et addidi cf. quaest. VII 14 non fin. Ont. PlSV 16 et eras. in V afferet CSN sine macula addidi; cf. 239, 4 17 ct exorabit] et exorauit CN exorabit PlS exorabitquc Vbd 19 ipse post sciuit in S 20 delicto inclusi; cf. p. 239, 8 25 fecit CPSNVIT )
252
aliquam proximo aut inuenerit perditionem et mentitus fuerit de eo et iurauerit iniuste de uno ab omnibus quaecumque fecerit homo, ita ut peccet in his, et erit cum peccauerit et deliquerit et reddet rapinam quam rapuit aut iniuriam quam nocuit aut commendatum quod depositum est apud eum aut perditionem quam inuenit ab omni re quam iurauit pro ea iniuste, et restituet ipsum <caput> et quintas eius adiciet ad illud, cuius est ipsi reddet [et] qua die conuictus fuerit, et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit; et exorabit pro eo sacerdos ante dominum et remittetur illi de uno ab omnibus quae fecit et deliquit in eo. paene ergo in omnibus factis quae dicit esse peccata, eadem etiam delicta dicit. quapropter et indifferenter ea dici manifestum est multis scripturarum locis et habere aliquid differentiae scriptura testatur, cum dicit: sicut quod pro peccato ita et quod pro delicto.

Omnem adipem boum et ouium et caprarum non edetis. et adeps morticinorum et a fera captorum fiet in omne opus et cibo non edetur. omnis qui ederit adipem a pecoribus quae offeretis ab eis hostiam domino, peribit anima illa de populo suo. dixerat superius de adipe: omnis adeps domino, et quaesieramus utrum omnis omnino pecoris mundi dumtaxat — nam de inmundis nulla quaestio est — et quid de adipe fieret, quam uetuit in escam uenire. nunc autem dixit quid fieret de adipe morticini et a fera capti, ut sit in omne opus; [*](20 Leu. 7, 13-15 25 Leu. 3, 16 ) [*]( 3 ita ut peccet om. N ut om. PlSV 7 re quam] reliquam PyVI de qua S 8 pro ea exp. V ipsam V 9 caput addidi; cf. Quaest. de Kum. quaest. VIIII 10 et inclusi et om. bd 11 afferet CNSP 12 quo PlSVX exorauit CPxSl 15 peccata esse S eadem] ita N 18 cum] qua FSl quae S2VTbd 22 yfwsc. Lag. 23 a] de PVT 24 eos C 27 adipg C 28 quem bd )

253
omne opus utique illud opus, cui tale aliquid necessarium est. unde remansit quaestio, quid fiat de adipe ceterorum animalium, quae munda sunt ad uescendum. sed cum dicit omnem animam perire de populo suo, qui ederit adipem eorum pecorum, ex quibus domino offertur, uidetur definisse illam tantum adipem de pecoribus mundis prohibitam manducari, ex quibus sacrificium fit, quamuis Iudaeos audierimus nullam omnino adipem in escam sumere. sed quid scriptura uoluerit, non quid illi opinati fuerint requirendum. denique non inueniunt quid recte de adipe faciant, unde se abstinent, et quomodo eam proiciant, cum dictum sit: omnis adeps domino, si non adipem sacrificiorum tantum sed etiam eorum animalium de quibus non sacrificatur quamuis inmundorum hic uolunt intellegi.

Quid sibi uult quod de sacrificiis salutaris iterum admonet et dicit eum qui offert donum sacrificii salutaris sui pectusculum et brachium sacerdotibus dare debere. ita tamen, ut adeps pectusculi offeratur domino cum pinna iocineris, cum superius loquens de sacrificiis salutaris pinnam iocineris cum adipe uentris et renum et lumborum offerri domino praeceperit, tacuerit autem de adipe pectusculi? an quod ibi praetermisit, hic commemorat? quare ergo de pinna iocineris et ibi et hic? an forte aliquid interest quod superius de sacrificio salutaris praecipit, hic autem addit "sui", tamquam aliud sit salutaris, aliud salutaris sui?

Cum sacrificia pro peccatis prius commemoraret, uitulum dixit offerendum pro peccato sacerdotis, qui fecisset populum peccare: postea etiam quando narrauit scriptura, [*]( 15 cf. Leu. 7, 19-21 (29—31) 18 cf. Leu. 4, 9 27 cf. Leu. 4,3-7 ) [*]( 2 fiet V 3 inmunda SV .*munda P sint S 5 illum PSV-bd 6 prohibitQ SV2bd 7 fit sacrificium PSNVTbd nullum PSVTbd 9 quod PSVT 11 eum SVbd omnes C 13 jrpmundorum T noluit V 15 quod] quę Syt 16 dicet N 18 (et 19. 22) iecineris S iecinoris bd 20 adipem N columborum N 24 praecepit PYST addidit PSVT 27 fecisset et SN, (et eras.) P 28 narrabit N )

254
quemadmodum ea quae praecepit dominus gesta sunt erga Aaron et filios eius dicitur oblatus uitulus pro peccato. sed superius de sanguine uituli cornua tangi praecepit altaris incensi, aspergendum etiam ex ipso sanguine contra uelum sanctum, reliquum uero sanguinem fundendum ad basem altaris holocaustomatum. postea uero, quando sanctificatur Aaron, de aspersione sanguinis contra uelum nihil dictum est, de cornibus autem altaris dictum est, sed non additum est "incensi": additum est autem effundendum sanguinem "ad basem altaris"; non dixit, ad basem eius, tamquam necesse fuisset illud altare accipere, cuius cornua sanguine tetigisset. proinde quamuis ambigue sit positum, liberum est tamen ita intellegere factum, ut fuerat ante praeceptum de uitulo pro peccato, ut non eius altaris cornua tacta intellegamus, ad cuius basem fusus est sanguis, sed tacta cornua altaris incensi, fusum autem sanguinem ad basem altaris sacrificiorum.

Superius, quia generaliter praecipiebat. si sacerdos peccasset, ipsum sacerdotem unctum et consummatum, quem uult intellegi summum sacerdotem, sacrificia ista iussit offerre; nunc uero, cum sanctificatur Aaron, Moyses offert et ipse accipit pectusculum inpositionis, quod antea praelocutus est sacerdoti esse dandum. inde autem puto pectusculum inpositionis dictum, quia inponebatur inde adeps, sicut commemorauit superius de sacrificio salutaris. cum ergo uideatur ab Aaron coepisse summum sacerdotium, quid putamus fuisse Moysen? si enim sacerdos non fuit, quomodo per illum omnia illa gerebantur? si autem fuit, quomodo summum sacerdotium ab eius fratre [*]( 1 cf. Leu. 8, 2 6 cf. Leu. 8, 14. 15 10 LcU. 8, 15 21 cf. Leu. 8, 29 25 cf. Leu. 4, 10 ) [*]( 1 ergo (s. I. fII. 2 pro) V 2 sed] quod N 4 aspargendum PlSV 5 basim S Pbd 7 asparsione V 8 est om. N 16 uasem N 20 iussit iexp.) V 21 offeret C accepit P\'S\'NJ 22 propositionis SVPt prepositionis Px quod--inpositionis om. C 26 enimj ergo P\'SVTlbd 27 generabantur N 28 fuit om. V )

255
coepisse definimus? quamquam etiam psalmus ille, ubi dictum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, auferat dubitationem, quod sacerdos fuerit et Moyses. uestem tamen illam sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron iubetur accipere et successores eius summi sacerdotes. in Exodo antequam omnino aliquid de sanctificandis et quodam modo ordinandis sacerdotibus praecipiatur, quando Moyse ascendente in montem iubentur non ascendere sacerdotes, quos intellegere alios non possumus nisi filios Aaron, non quia iam erant, sed quia futuri erant, hoc eos iam tunc scriptura appellauit per anticipationem, sicut sunt pleraque talium locutionum: nam et filius Naue Iesus appellatus est, cum longe postea hoc nomen ei scriptura narret inpositum. ambo ergo tunc summi sacerdotes erant Moyses et Aaron. an potius Moyses, Aaron uero sub illo? an et ipse summus propter uestem pontificalem, ille uero propter excellentius ministerium? nam a principio ei dicitur? ipse tibi quae ad populum, tu illi quae ad deum.

Quaeri etiam potest: post mortem Moysi quis ungebat successorem summi sacerdotis, qui succedere nisi defuncto non utique poterat? an quia iam unctus erat inter secundos sacerdotes — idem quippe fuit oleum, quo et summus et secundi ungebantur — uestem tantum sumebat ille pontifex!qua eius summitas adpareret? et si ita est: utrum ipse sumebat an eum alius induebat, sicut et post eius mortem Moyses filium fratris sui? si ergo ab alio uestiebatur, numquidnam poterat a secundo summus? praesertim quia talis erat uestis, ut eum ab alio indui necesse fuerit. an sic induebatur prius ut etiam postea? non enim semel indutus non eam ponebat; aut cum posuisset, non eam resumebat. fieri [*]( 2 PS. 98, 6 5 of. Ex. cap. 28, 3-39 8 cf. Ex. 19. 24 12 cf. Ex. 33, 11 13 cf. Num. 13, 17 IV Ex. 4, 16 ) [*](3 fuit S 5 eius om. C sacerdotis S 7 moyses C 8 monte N 9 alios om. N 12 Naue] na C 13 nomen eiJ nomine N 26 numquid non Tbd )

256
ergo fortasse poterat, ut secundi uestirent primum obsequendo, non excellendo. unde autem adparebat, quisnam filiorum summo sacerdoti succedere deberet? non enim primogenitum aut maiorem scriptura definiuit; nisi intellegamus aliquo diuino indicio fieri solere siue per prophetam siue quolibet alio modo quo consulit deus solet. quamquam ex contentione res prouenisse uideatur, ut postea propterea fuerint plures summi sacerdotes, quia contendentibus excellentioribus litis finiendae causa pluribus honor ipse tribuebatur.

Quid est quod dicit Moyses ad Aaron et -filios eius. cum sanctificantur ad ineundum sacerdotium: ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte, ne moriamini? numquidnam credibile est situ corporis uno loco sedere praeceptos per dies septem die et nocte. unde se omnino non commouerint? nec tamen hinc tamquam allegorice aliquid significatum, quod non fieret, sed intellegeretur, cogendi sumus accipere, sed potius agnoscere locutionem scripturarum, ubi sessionem pro "habitatione" et "commoratione" ponit. non enim quia dictum est de Semei quod sederit in Hierusalem annos tres, ideo putandum est per totum illud tempus in sella sedisse et non surrexisse. hinc et sedes dicuntur, ubi habent commorationem quorum sedes sunt; habitatio quippe hoc nomen accepit.

Et factum est die octauo uocauit Moyses Aaron et filios eius et senatum lsrahel. quem quidam nostri "sedatum" interpretati sunt, Tepooa-lav graecus habet; hoc est ergo secutus interpres, quia et senatus a senio uidetur dictus. non autem apte in latino diceretur: uocauit senectutem Israhel pro senibus uel senioribus. quamuis eadem locutio [*]( 11 Leu. 8, 35 19 III Reg. 3, 38 24 Leu. 9, 1 ) [*]( 6 res ad hoc T 7 peruenisse CSNVT 8 sacerdotis C 10 ad] et S 11 cum] quam C ineundem CSl 14 praeceptus C 15 conimouerent PSNVTbd 16 intellegere pIS, exp. in V 18 commemoratione CPX 20 ierusalem bd putandus N 21 resurrexisse T et om. S 22 commemorationem plSI V 24 uocabit N 26 gerusican C gerusian PSSVT 29 ea. S )

257
esset. si diceretur: uocauit iuuentutem Israhel pro iuuenibus. sed hoc usitatum est in latina lingua, illud autem non est. nam hoc proprie diceretur, si diceretur: uocauit senectutem Israhel. unde quidam insolenter putantes etiam "senatum" dici interpretati sunt "ordinem seniorum". conpendio tamen forsitan melius diceretur: uocauit seniores Israhel.

Moyses dicit ad Aaron: et senatui Israhel loquere dicens: accipite hircum ex capris unum pro peccato et arietem et uitulum et agnum anniculum in holocarposin sine macula et uitulum a bubus et arietem in sacrificium salutaris ante dominum et similam consparsam in oleo, quoniam hodie uidebitur dominus in uobis. quattuor genera sacrificiorum de animalibus superius commendauit: holocaustum. pro peccato, salutaris et consummationis: sed consummationis ad sacerdotis sanctificationem pertinet. tria ergo genera reliqua hic praecipiuntur offerri et dicitur hoc senioribus Israhel. ut pertineat ad uniuersum populum. sed hoc loco sacrificium pro peccato habet tria pecora: hircum et arietem et uitulum; ad holocaustum uero agnus pertinet et ad sacrificium salutaris uitulus et aries. quapropter non est sic distinguendum. ut pro peccato non intellegatur nisi hircus. tria uero reliqua in holocaustum, id est aries et uitulus et agnus: sed potius tria prima pro peccato, id est, ut, quod dictum est: accipite hircum ex capris unum pro peccato et arietem et uitulum. subaudiatur pro peccato et reliquus sit agnus in holocarposin, id est in holo caustum. quod ideo commonendum a nobis fuit, quoniam posset etiam ita distingui, ut, cum dictum esset: accipite [*]( 7 Leu. 9, 8. 4 ) [*]( 3 pro dicere C 6 forsitan om. V 7 et V 8 hyrcum s. I. m. 2 S 9 holocarposim bd 10 bobus Vbd 11 in om. S 12 conspersam IVTPbd inj i. C quod T in uobis dns T 13 nobis V dns superius K 14 holocausti bd 15 pertinet aanctificationem S 18 et hoc S 20 uitui T 22 reliqua] uel quod CplSVN uel quod exp. in T 24 ut om. PSVTbd 27 commouendum P1#1!\' ) [*]( XXVIII Aiiff. stct. III par* 3 ) [*]( 17 )

258
hircum ex capris unum pro peccato, reliqua iam ad holocarposin pertinere dicerentur. quod uero adiungit "sine macula", ad omnia referri potest. cum ergo ambiguum sit, quomodo aptius distinguatur, illa res adducit, ut tria superiora pro peccato intellegantur, quoniam superius pro peccato principis hircum iussit offerri et pro peccato cuiusque proprio, cum peccat ante dominum faciendo unum ex his quae non oportet, praecepit arietem, pro peccato uero uniuersae synagogae uitulum. oportebat ergo, ut, cum senatui loqueretur quid uniuersus populus offerre debeat. et hircus iubeatur propter principes et aries propter proprium uniuscuiusque peccatum et uitulus propter peccatum uniuersae synagogae. aliud est enim quod in populo habet quisque peccatum suum proprium et possunt habere omnes propria, . aliud quando commune peccatum est, quod uno animo fit et una uoluntate aliquid multitudine comparata committitur.

Quod uero sacrificia salutaris uitulum et arietem iubet, haec iubet quae praecipua sunt; uniuersi enim populi causa est. praecipiens autem antea de sacrificiis salutaris undelibet iussit offerri siue masculum siue feminam, dum tamen nonnisi de bubus et de ouibus et capris offerrentur. si autem quaeritur quare duo praecepit, uitulum et arietem, difficile est inuenire; nisi forte uitulum uoluit sacrificium salutaris uniuersi populi, arietem autem pro unoquoque tamquam pro singulis quibusque, quia uidetur etiam superius quasi duo genera salutaris sacrificii praecepisse: unum, quod uelut uniuersorum esset, appellauit sacrificium salutaris, alterum autem ubi dixit: si quisque obtulerit sacrificium salutaris sui. ubi etiam differentiam reperiebamus, quia in illo, quod [*]( 5 cf. Leu. 4. 23 6 cf. Leu. 5, 18 8 cf. Leu. 4, 14 21 cf. Leu. 3, 1-11; 12-17 27 cf. Leu. 3, 1 28 Leu. 7, 19 (29) 29 cf. Leu. 7, 20. 21 (30. 31) ) [*]( 1 iam om. T 7 unum eras. C 8 praecipit N uero ow. N 14 omnes habere T 16 ad aliquid bd 18 haecJ et CPSNVIT 21 bobus VTbd de capris N offerentur SxNVI ofer rrentur P 29 reperiebamur C )

259
appellauit salutaris, non commemorauit adipem pectusculi offerendum domino atque ipsum pectusculum et brachium dextrum danda sacerdoti: sed in illo hoc fieri iussit, quod postea dicit sacrificium salutaris sui: quod forte intellegitur singulorum quorumque priuatum, non publicum uniuersorum. nam et Moyses obtulit sacrificia salutaris nec dictum est ibi "salutaris sui"; credo, quoniam pro populo uniuerso obtulit. ubi autem uniuersi, ibi et singuli: non autem ubi singuli, continuo ibi uniuersi. singula enim possunt esse sine uniuerso; uniuersi autem non possunt nisi ex singulis quibusque constare. nam singuli quique congregati uel in summam reputati faciunt uniuersos.

Notandum est sane, cum pro populo offeruntur sacrificia, et pro peccato sacrificia iussa esse offerri et holocaustum et sacrificia salutaris; pro sacerdote autem oblatum fuisse pro peccato et holocaustum et consummationis, non autem salutaris. sed consummationis tunc oblatum est. quando sacerdotes sanctificati sunt, ut sacerdotio fungerentur, et haec obtulit Moyses pro Aaron et filiis eius. postea uero Aaron ipse iam sanctificatus et sacerdotio fungens offerre pro se iussus est uitulum pro peccato et arietem in holocaustum; non autem iussus est pro se offerre consummationis, quia tunc ideo oblatum est, ut consummaretur sanctificatione et sacerdotio fungi posset, quo iam quoniam fungebatur non opus erat eum iterum consummari.

Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum tuum et exora pro te et domo tua. mirum est quomodo prius dicat [*]( 4 cf. quaest. XXII 13 cf. Leu. 8 21 cf. Leu. 9, 2 sqq. 26 Leu. 9, 7 ) [*]( 2 offerandum S 3 destrum C 5 priuatorum N 6 ubi pi T 10 quibus plSI quibuscumque bd 11 summa C 14 olocautum iita in sequentibus plerulllque) C 15 pro peccato om. N 17 est om. N sacerdos V 24 quod CPJT quo iam om. N 25 consummare C 27 qgo4 V ) [*]( 17* )

260
faciendum quod pro peccato, deinde holocaustum. cum sacrificia pro peccatis super holocausta superius iubeat inponi excepto quod de auibus praecepit. an forte hic quod prius fiebat, id est holocaustum, posterius commemorauit? non enim quemadmodum de auibus dixit: fac prius illud et postea illud, sed: fac illud atque illud. quid autem prius faciendum sit indicat superius exposita instructio, ubi dicit super holocaustum inponi sacrificium pro peccatis. quamquam ualde moueat, quod etiam ita narrat scriptura fecisse Aaron quod audiuit, ut prius commemoret eum facere pro peccato, deinde holocaustum. quod utrum et ipse prius fecerit an prius hoc scriptura narrauerit quod postea factum est, sicut in multis facere solet, haberetur incertum, nisi quod dixi superius legeretur, cum ageret de sacrificio pro peccato. ita enim legitur: et superponet illud sacerdos super altare super holocaustoma domini; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato quod peccauit et dimittetur illi. quomodo ergo posset hoc super holocaustoma inponi, nisi holocaustoma prius inponeretur? praecepit autem hoc et de sacrificio salutaris, ut super holocaustoma inponeretur. sed quia hoc non ubique dicit, non per omnia sacrificia salutaris nec per omnia sacrificia pro peccato, potest forsitan dici non hoc regulariter fuisse praeceptum; sed illic tantummodo ut fieret dictum est, id est in sacrificio salutaris, cum fit de bubus — ibi enim id praecepit — et in sacrificio pro peccato, cum fit de femina ex ouibus; cetera uero siue sint salutaris siue pro peccato non esse necesse ut super holocausta inponantur. [*]( 2 of. Leu. 4. 35 3 cf. Leu. 5. 8. 9. 10 15 Leu. 4, 35 19 cf. Leu. 3, 5 ) [*]( 1 peccato est N 8 imponit X 10 commemoraret PNVT 16 holocautoma (sic, id est s om., in sequent. plerumque) C 18 holocaustomata PIV si C1 19 praecepit-inponeretur om. N 24 yt dictum N pr. est om. T sacrifio S sit CPSVTbd 25 bobus VTbd 26 sit r )
261

Mouet etiam, quod, cum faceret Aaron dona populi. quae supra commemorauit, non omnia commemorata sunt immolata, quae fuerant praedicta, sed tantum hircus pro peccato et holocaustum, ubi tamen agnum illum non expressit; duo uero alia, quae ad sacrificium pro peccato potius quam ad holocaustum pertinere diximus, tacuit, id est arietem et uitulum. nisi forte a parte totum intellegi uoluit, ut solo capro commemorato etiam illa subsecuta acciperemus.

Cum de sacrificiis salutaris populi narraret, quemadmodum ea fecerit Aaron, de uitulo et ariete ait: et occidit uitulum et arietem sacrificii salutaris populi; et adtulerunt filii Aaron sanguinem ad eum, et adfudit \' ad altare in circuitu: et adipem quae a uitulo et ab ariete, lumbum et adipem tegentem super uentrem et duos renes et adipem quae super ipsos est et pinnam quae est in iocinere; et posuit adipes super pectuscula et inposuit adipes ad altare; et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante dominum, quomodo praecepit dominus Moysi. nunc singulariter, nunc pluraliter loquitur, cum de duobus animalibus loquatur, uitulo et ariete. quod ergo dicit" duo renes", ab utroque animante intellegendum est atque ita quattuor fiunt; ita et cetera. quod uero ait: et posuit adipes super pectuscula, cum ipsa pectuscula non inposuerit altari — sacerdoti enim debebantur cum brachiis dextris — quid sibi uult? an intellegendum est: et posuit adipes quae sunt super pectuscula? ipsas enim posuit, [*]( 1 cf. Leu. 9, 7 10 Leu. 9, 18-21 ) [*]( 4 illum agnum Vbd expressit (ex s. I. m. 2) C 5 sacrificia VSyVTbd 11 sacrificiis PSX V adtulerunt scripsi: obtulerunt libri 12 effudit PSVT 13 qui Sbd quem N 14 et adipem erp. m. 1 V 15 adipem qui bd 16 iocinore PSl V iecinore bd 17 adipes scripsi: adipem libri pectusculum N post pectuscula add. eius V et inposuitj etiam posuit P\'«S\'F 19 ablationem scripsi cum bd: oblationem CPSVT ablatione N 22 duos Nbd 24 cum-pectuscula om. N 27 qui Pbd ipsa pI V ipsos bd )

262
quas inponeret altari a pectusculis demtas. nam ita et superius praeceperat. denique sequitur: et inposuit adipes super altare et pectusculum et brachium dextrum abstulit Aaron ablationem ante dominum, modo singulariter inferens et pectusculum dicens utique utrumque ex utroque animante, quae pectuscula dixerat.

Quid est quod ait: <et> cum extulisset Aaron manus super populum, benedixit eos et descendit, cum fecisset quod pro peccato et holocaustomata et quae salutaris? ubi autem ista fecit nisi super altare, id est ad altare stans eique deseruiens? inde ergo descendit. ubi stabat. nimirum illius solutio quaestionis adiuuari hoc testimonio uidetur. ubi quaesieramus in Exodo quomodo seruiri potuerit ad altare, quod erat altum cubitis tribus? gradum quippe illic intellegere prohibebamur, quia id deus uetuerat, ne super altare pudenda uirilia ministrantis reuelarentur, quod utique fieret, si pars altaris gradus esset, id est. si conpactus adhaereret. denique ibi hoc uetuit, ubi de altari structili loquebatur: unum enim esset altare cum gradu, cuius pars esset gradus, et ideo uetitum est. hic uero, ubi altaris tanta fuerat altitudo, ut nisi sacerdos super aliquid staret, apte ministrare non posset, intellegendum est quidquid illud erat, quod ad horam ministrationis ponebatur et auferebatur, non fuisse altaris partem et ideo non fuisse contra praeceptum, quo gradum habere prohibitum est; hoc autem, qualecumque fuerat, tacuit scriptura et ideo quaestio facta est. sed nunc, cum dicit scriptura sacerdotem, cum fecisset sacrificia, descendisse, hoc est cum immolata inposuisset altari, utique mani. festat alicubi eum stetisse unde descenderet: et quia ibi [*]( 7 Leu. 9, S.2 13 cf. Quaest. de Exodo quaest. CXIII ) [*](1 quasi VT quos bd dcmptos bd 2 inposuitJ iam posuit C 7 et addidi 11 ad om. N 14 graduum PXSX T 15 illis C 23 oram SN 24 etJ ad C 25 co C quod IIISNV gradum om. S 26 fuerit PsrTbd 28 iminolata C )

263
steterat. ideo trium cubitorum altari ministrando deseruire potuisse.

Et uidit omnis populus et amens factus est: quod alii interpretes dixerunt "expauit" conantes transferre de graeco quod dictum est: unde et Ixataoic dicitur, qui saepe in scripturis latinis legitur mentis excessus.

Et exiit ignis a domino et deuorauit quae erant super altare, holocaustomata et adipes. quid dixerit "a domino" , quaeri potest: utrum quia nutu et uoluntate domini factum est an ab eo loco ignis exiit, ubi erat arca testimonii. non enim in loco aliquo ita est dominus, quasi alibi non sit.

Posteaquam exeunte igne a domino incensi mortui sunt filii Aaron. qui ausi sunt in batillis suis adhibito igne alieno incensum inponere domino — quod ideo non licebat, quia ex illo igne qui diuinitus in altare uenerat deinceps custodito omnia erant accendenda quae in tabernaculo accendi oportebat — mortuis ergo illis ait Moyses: hoc est quod dixit dominus dicens: in eis qui mihi adpropinquant sanctificabor et in omni synagoga glorificabor, eos adpropinquare domino uolens intellegi, qui in tabernaculo sacerdotio fungebantur; sanctificari autem in eis etiam uindicando, sicut factum est. utrum, ut hinc sciretur quam minus aliis parcat, si illis non parcit — quo sensu dictum est: si iustus uix saluus erit, peccator et inpius ubi parebunt — an potius secundum illud: cui plus datur. plus exigitur ab eo? et illud: seruus, qui non cognouit uoluntatem domini sui et facit [*]( 3 Leu. 9. 24 7 Leu. 9. 24 13 cf Leu. 10, 1. 2 18 Leu. 10, 3 25 Prou. 11. 31; I Petr. 4, 18 26 Luc. 12, 48, 47 ) [*](1 deseruisse T 3 amen C 4 alii I ibi C 5 est om. S exeste CN ecte PSVT et om. PSNYTbd ecstastis CS extasis PVT ectasis X 6 quia P P qua S excessum N 13 et mortui Sbd 14 uatillis PSV uacillis T igni S 17 custodito] constituto T accedenda N 27 ab eo exigitur S 28 cognouerit S )

264
digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem qui cognouit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa? et illud: exiguo enim concedetur misericordia; potentes autem potentiora tormenta patientur? sed ubi hoc dixerit dominus, quod eum dixisse Moyses commemorauit, in scriptura quae retro est non inuenitur. tale ergo est hoc quale in Exodo, ubi dicit domino: tu dixisti: scio te prae omnibus, quod inuenitur quidem dominus ei dixisse, sed postea. sed quoniam mendaciter numquam hoc Moyses diceret. intellegitur id ei etiam ante dixisse, quamuis scriptum non fuerit; ita et hoc. unde adparet non omnia scripta esse quae deus locutus est eis, per quos nobis sancta scriptura eius ministrata est.

Quid est quod Aaron et reliquos filios eius mortem duorum illorum lugere prohibens dicit: caput uestrum cidara non denudabitis, ubi certe ostendit cidaras tegmina capitum fuisse? nisi quia illa faciebant lugentes, quae consuetudini ornatus essent contraria. sicut enim in nostra consuetudine, quia caput apertum magis habetur, operitur in luctu, sic, quia illi operimento capitis ornabantur, nudandum erat lugentibus. quod ideo prohibet, ne lugerent eos, in quorum poena sanctificatus est dominus. id est commendatus est timor eius. nec ideo, quia lugendi non erant — nam permittit alios lugere illos — sed quia illi lugere tunc non debebant cum dies sanctificationis eorum agerentur nondum completis septem, quibus eos praecepit de tabernaculo non abscedere. quamquam possit uideri, quia illo oleo fuerant sanctificati, hoc dictum esse quod numquam quemquam lugere [*]( 3 Sap. 6, 7 8 Ex. 33, 12 15 Leu. 10, 6 ) [*]( 1 plagis post uapulabit pos. in C uapulauit P 2 non facit PSV 3 uapulauit PNV conceditur N 4 misecordia C posteriora plSl V; tn mg. potentiora V 5 hec S 7 est ergo T quale et PSNVT 8 te scio CN 10 ei om. V 15 illorum duorum PSVbd prohibent dicens T 16 teginiina N 17 illud CPSNV 19 qui V habemus V 22 dominus orn. N 23 nam J nOli V 26 completi PS 27 abscidere N qui in ras. V )

265
deberent. ita enim dicit: fratres autem uestri omnis domus Israhel plorabunt incendium, quo incensi sunt a domino. et ab ostio tabernaculi testimonii non exibitis, ne moriamini; oleum enim unctionis quod est a domino super uos est.

Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum et siceram non bibetis, tu et filii tui tecum, cum intrabitis in tabernaculum testimonii aut cum accedetis ad altare, et non moriemini. quando ergo eis bibere licebat, quandoquidem in tabernaculum eis cotidie necesse erat introire et accedere ad altare propter continuam seruitutem? quodsi quisquam dicit non omni die sacrificia inponi solere, quid dicit de ingressu in tabernaculum, qui cotidianus erat propter candelabrum et panes propositionis super mensam ponendos? si autem respondetur "in tabernaculum testimonii", nunc quod ait, illud esse intellegendum, ubi erat arca testimonii, etiam illuc necesse erat intrare summum sacerdotem propter incensum continuationis. non enim semel in anno intrabat. sed cum sanguine purificationis semel in anno, propter incensum autem cotidie. an intellegendum est deum praecepisse, ut uinum omnino non biberent? cur ergo non ita praecepit potius, ut breuiter diceret: uinum non bibetis, sed addidit: cum intrabitis in tabernaculum aut cum accedetis ad altare? an quia causa non bibendi tacenda non erat, maxime quia deus praescius erat futuros postea tam multos etiam summos sacerdotes uno tempore. id est non per successionem, qui tabernaculo et sacrificiis et incenso et uniuerso illi ministerio uicibus deseruirent, quando utique illi non bibebant, quorum locus erat deseruiendi, alii autem bibebant? an quid [*]( 1 Leu. 10, 6. 7 6 Leu. 10. 8. 9 ) [*]( 4 exhibitis P et oleum P 5 domini N 7 sicera N 9 acce- ditis N altarS C IS clicet bd ingresso P tabernaculo C 14 panis C 15 mensa P 16 jI) V 24 cum om. S eras. in P accetlitis T 26 multus C 29 illi] ibi pIS V )

266
aliud hoc loco intellegendum est? quoniam, cum uinum et siceram sacerdotes bibere prohiberet, secutus ait: legitimum aeternum in progenies uestras. ambiguum est. utrum superiori sensui conectatur, id est ad uinum non bibendum pertineat, an inferiori ubi sequitur: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et [inter medium] inmundorum et instruere filios Israhel omnia legitima quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi, ut hoc sit officio sacerdotum legitimum aeternum in progenies eorum. quomodo autem dicat "aeternum", iam saepe diximus. hoc quoque ambigue positum est, quod ait: distinguere inter medium sanctorum et contaminatorum et inter medium mundorum et inmundorum, utrum ab eo. quod sunt sancta et munda uel inquinata et inmunda, an ab eo, quod sunt sancti et mundi uel inquinati et inmundi, id est, utrum inter illa ipsa sacra, quae rite uel non rite fierent, distinguere uoluit sacerdotes an inter ipsos homines probandos uel inprobandos an potius ad utrumque referendum est siue homines siue sacra.

Pectusculum segregationis et brachium ablationis manducabitis in loco sancto. quamuis singula singulis data sint, nimirum tamen utrumque posset dici segregationis, quia utrumque sacerdoti separatur et utrumque ablationis siue demtionis, quod grace dicitur aaaipsa, quia utrumque demitur et aufertur eis pro quibus offertur, ut detur sacerdoti. pectusculum sane inpositionis superius legimus et brachium ablationis, quia de brachio nihil inponebatur altari. adeps autem de pectusculo inponebatur. [*]( 2 Leu. 10, 0 5 Lea. 10, 10. 11 21 Leu. 10, 14 27 cf. Leu. 8, 29 ) [*]( 2 sicera CN 4 superioris N 7 mundorum-mediuui om. N inter medium, quod V exp. bd om.. inclusi inmundorum s. 1. m. 2 S 9 manu N 10 aeternum om. PlSV 15 scae N 17 ipsa om. I* 19 uel inprobandos om. N 22 oblationis PIVT 23 singulis singula N possit C 24 sepearatur C 25 aferema CPSXVT 26 offerturJ aufertur C 29 autem om. S )

267