Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

QVAEST. I. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et accipiet peccatum. hoc est: si non nuntiauerit, accipiet peccatum. quod enim additum est "et", locutionis est usitatae in scripturis. uerum iste sensus quia obscurus est, exponendus uidetur. hoc enim uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare et tacet. tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur testis fuit aut uidit aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit aut oculis suis conspexit aut ipse qui iurat illi indicauit; ita enim potuit esse conscius. sed inter timorem huius peccati et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo [*]( 11 Leu. 5. 1 ) [*]( 5 yacinthinis C iacinthinis PV iacinctinis 82 iacincthinis T 8 habuisse (se add. m. 2) S 9 Incipiunt locutiones eiusdem fol. 97 C Expliciunt questiones Exodi Incipiunt questiones Leuitici (oZ. 96 P, fol. 89 V, fol. 95 T Incipiunt quaestiones Leuitici pag. 271 S Explicit locutiones libri leuitici. Incipit questiones leuitici fol. 07 N 11 Si autem anima om. N aut audierit PSVTbd 12 testis fuerit] jiapropao-jj Lag 13 nonI non utique PSNVTb enuntiauerit N et V 14 nonl non utique (utique s. I. m. 2) C,bd 15 et V 17 quod N 19 tunc] hunc N iuratus SN fuerit PSVTbd 20 mo S 23 exstitit PSTV 24 possum 7\' )

234
uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit et coram nobis de re quam nouimus falsum iurauerit, utrum prodendus sit, si proditus etiam in periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est. sed quia non hic expressit cui hoc indicandum est, utrum illi cui iuratur an sacerdoti uel cuipiam qui non solum eum persequi non potest inrogando supplicium sed etiam orare pro illo potest, uidetur mihi quod se homo soluat etiam a peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro siue ad corrigendum eum siue ad deum pro illo placandum, si et ipse confessionis adhibeat medicinam.

Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemorauit, nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni inmundita eius, quam si tetigerit inquinabitur, et latuerit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit. neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemorauit, sed adhuc adiecit et ait: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut benefacere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognouerit, [*](14 Leu. 5, 2. 3 22 Leu. 5, 4 ) [*]( 2 nouimus] nobis V om. PS 4 est om. N hic om. SVPxbd 5 adiuratur pi V 6 possunt S inrogandQ C 7 potest om. T 9 obesse] esse V periurio CPST1 si uel C 15 inmundtl C morticinum N captammundi N 17 inmundorum om. N 18 ab inmunditia scripsi cum bd: inmunditiam CPSNVT; sed cf. pag. 237, 22 et Loc. de Leu. VI p. 571, 19 edit. meae 19 eius] cuius CSNVT; cf. ibid. 20 latuerit] lauerit PiS hoc] quam S 21 quid PNS offeretur C offeratur PSNVT 22 secundum hunc Aug. locum in cod. Graecis pro "ή άνομος ή legendum est: R, av OaOO-JJ 23 aut benefacere om. N 25 id] ideo N )

235
et peccauerit unum ex his, et confessus fuerit peccatum, pro quo peccauit aduersus ipsum. his omnibus sine aliqua interpositione sacrificii conexis et explicatis adiungit et dicit: et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit, feminam ab ouibus agnam aut capram de capris pro peccato; et exorabit pro eo sacerdos pro peccato et remittetur illi peccatum. quid est ergo, quod pro tacito cuiusquam periurio et pro eo, quod tangitur morticinum uel aliquid inmundum, nullum sacrificium commemorauit, pro eo uero peccato, ubi falsum quisquam nesciens iurat, dixit offerri agnam uel capram? an pro omnibus supra dictis hoc sacrificium oportet intellegi? uoluit enim prius omnia enumerare et sic inferre quo sacrificio possint expiari. sed in eis omnibus supra dictis generibus peccatorum sunt quaedam propter locutionum modos subobscure posita, sicuti est quod ait: morticinum iumentorum. ea enim, quae a Graecis xnjvn; appellantur, plerique nostrorum "iumenta" interpretati sunt: quod nomen in latina consuetudine eorum animalium est, quorum laboribus adiuuamur maxime in portandis oneribus, sicuti sunt equi, asini, muli, cameli et si quid huius modi: quae uero Graeci y.rijv"fį uocant, tam late intelleguntur, ut omnia aut prope omnia pecora isto nomine concludantur. et ideo nouo genere locutionis uelut TXsovaofjui) additum est in graeco "i n III n n do rum", cum diceretur "i umentorum", quoniam sunt etiam munda pecora, quae xtrjvrj [*](4 Leu. 5. 6 ) [*]( 3 conexis et] non eiisset (s. I. dura pro exp. non) S 4 afferet CSTP2 auferet P1 6 aut] et C exorauit CPS\'T 10 peccato om. V quisquem V 11 iurauit Vbd om. C offerre C agnQ C 13 oferre N possit plsr 14 in om. N 15 loquucionS C 16 quod-quae om. N 17 a Graecis xrqvrj scripsi: a graue cixtene C gręce ctene PST grecis cistene N graeces ctene (s s. 1.) V graece xτήνη bd nrm N 20 sunt] ê T 21 istene C ctene PSVT citene N 23 nouo] non P\'SV pleunasmo C pleonasmo PSNVT 25 stene C ctene PSV scetene N ctne T )
236
appellantur. quae autem iumenta usus latinus appellat, secundum legis distinctionem nonnisi inmunda sunt.

Item quod ait: anima quaecumque iurauerit distinguens malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit "distinguens". assidue quippe hoc uerbum ponit scriptura. unde est et illud: reddam uota mea, quae distinxerunt labia mea; item dicitur ad Ezechielem: cum dicam iniquo: morte morieris; et tu non distinxisti neque locutus es; item scriptum est: si qua in domo patris sui constituta uouerit uotum, distinguens labiis suis aduersus animam suam. uidetur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a ceteris, quae solo dicto non tenentur. sic ergo accipiantur, tamquam dictum sit: anima quae iurauerit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum — id est nesciens faciendum esse uel non faciendum iurauerit facere — et id cognouerit. et peccauerit unum ex his — siue quia iurauit, antequam cognosceret, siue quia fecit quod iurauit et cognouit postea quia non fuit faciendum neque iurandum — et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit, id est peccatum quod peccauit: locutio est enim. quod autem addidit: aduersus ipsum, quid intellegitur nisi: aduersus ipsum peccatum confessus fuerit, id est confitendo peccatum accusauerit? et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit feminam ab ouibus agnam — usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina — aut capram de capris, sicut agnam de ouibus, quasi possit esse aut agna nisi de [*]( 3 Leu. 5, 4 6 Ps. 65, 13. 14 7 cf. Ezech. 3, 18 9 cf. Nuin. 30, 4 ) [*]( 8 morte-distinxisti om. N 11 aduersum PV 13 accipiatur SalaTbd 19 iurauerit CN 20 quod P* 21 pro] uero CPSN 22 quod N loquti C 23 enim om. V 25 afferet CPSNVTj sed cf. p. 235, 4; ceterum codd. inter afferre et offerre uariant de his pro his S 27 usitata-arinam om. X 28 posset PT non-esse om. V 29 agnaJ agnam N nisi om. pI SVt )

237
ouibus aut capra nisi de capris. nonnulla autem quaestio est, immo non parua, quid sit quod assidue dicit: post hoc autem cognouerit et deliquerit, quasi tunc fiat delictum, cum fuerit cognitum. an potius quia nisi pro cognito satisfieri non potest? sed non ait: post hoc autem cognouerit et paenituerit eum. quid ergo est: post hoc cognouerit et deliquerit? an si post cognitionem deliquerit? ut, si sciens fecerit quod faciendum non esset. tunc delicto purgatio debeatur. sed non ita praelocutus est. ea quippe uidetur exsequi peccata quae ab ignorantibus et per hoc a nolentibus committuntur. fortassis ergo aliquo genere locutionis deliquerit dictum est "delictum esse didicerit". an potius conuerso ordine dictum est — quia et talia genera locutionis habet scriptura — quod per alia loca similia recto ordine dicebatur? nam cum alibi totiens scriptum sit: et deliquerit et cognitum fuerit ei, hic tantum conuerso, ut dixi, ordine prius dictum est cognouerit. deinde et deliquerit. ordine autem suo ita dici posset [tantum]: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum, aut tetigerit ab [omni] inmundita hominis, ab omni inmunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuerit eum et deliquerit, post hoc autem cognouerit.

Si autem non ualet manus eius quod satis est in ouem, offeret pro peccato suo quod peccauit duos [*]( 18 Leu. 5, 2. 3 25 Leu. 5, 7 ) [*]( 4 nisi quia PSNV 5 post] potest N 6 cognouorit eum r 7 an si] nisi PSVTbd post] potest N 9 exequi IsSVT exse C 10 fin. a om. C\' 13 est om. N alia pi V 14 qnę YJT dicebantur SV 16 ei] et N conuerso] cognouero P\'SIVj Y in mg. offert: comutato 17 et om. N suo autem V 18 possit C tantum. quod cod. CPSNVT offerunt, inchtsi 22 ab V omni, etsi cod. CPSNVIT praebetur, inclusi inmunditia V quaip V 23 et] et si bd latuerit] latuit (la add. m. 2) P,NT luit iST1 26 oues C afferet CT afferret PSlTri afferre et N )

238
turtures aut duos pullos columbinos domino, unum pro peccato et unum in holocaustoma. certe hic aperit quaestionem, de qua superius cum loqueretur ambigebamus. ideo quippe uidetur dicere: unum pro peccato, alterum in holocaustoma, quoniam non offerebatur sacrificium pro peccato nisi cum holocausto. denique cum prius seorsum de holocaustis loqueretur, commemorauit turturem et non dixit duos; nunc uero ideo duos dicit, quia sacrificium pro peccato sine holocaustomate non offerebatur. quod ergo superius dicebat: et inponet super holocaustoma, non est dubium quod prius holocaustoma, deinde illud superinponebatur; nunc uero de auibus aliter dicit, ut prius offeratur pro peccato una auis, deinde altera in holocaustoma.

Quod autem ait: anima si latuerit eum obliuione, id est: si obliuione factum fuerit, ut lateat eum uel eam, si ad animam refers, quoniam eum dicendo ad hominem retulit. animas quippe hic homines dicit.

Et peccauerit nolens a sanctis domini. uidetur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: restituet illud et quintas adiciet. ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis obliuione peccare "aliquid per obliuionem usurpare", quod debetur sanctis siue sacerdotibus siue oblationibus uel primitiarum uel quidquid huius modi. [*]( 7 cf. Leu. 1, 14 10 Leu. 4, 35 14 Leu. 5, 15 18 Leu. 5, 1"» 20 Leu. 5, 16 ) [*]( 2 holocaustomata FSTV1 5 in] pro PSVT holocaustomata PSII"1 holocaustomate S2V2T afferebatur C 8 nunc] hic ex hunc S , 9 inferebatur CPSNV. 10 inponens PVIT holocaustomata PVIT 11 holocaustomata ST 12 abiuus C ut om. CI){ 13 holocaustomate PSVT 14 obliuione] obliuio 6 ei CPNVT ablibio est ei S ; sed cf. p. 251, 5 et Loc. de Leu. VII p. 571, 23 ed. meae 16 retulerat S rettulit N. 17 animam slbd hominis CPS hominem bd 20 arietes N 21 ubi PlS 22 per] ei N obliuione N 24 quid CP2N aliquid T )

239

Et anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et <acceperit> peccatum suum, et offeret arietem sine macula de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem; et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim delictum ante dominum. excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera quibus expientur sacrificiorum adhibenda sint. hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram uel si uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante, qui per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem [*]( 1 Leu 5. 17—19 17 cf. Leu. cap. 4 25 cf. Leu. 5, 11 ) [*]( 3 et deliquerit-acceperit om. N acceperit scripsipro: non cognouerit, quod cod. offerunt, secutus quaest. XX ubi idem locus habetur 4 et eras. in V offeret Y2 T: afferit C afferet PSNVIbd; cf. 251, 16 erietem N 6 exorauit PSl 7 ilii] ei T 9 quae iam] qua C 12 eiusJV 15 quo V commemorabi C 16 generalitate C 17 dicerit C et-uitulum om. N 23 tactu V 24 et de PNV agnam de agnis N 25 pullus C aut] et N 2(5 ophi pI VI ephi ST oefu N similaginS CNTP2 similagines SI similagine PXV )

240
rei restitutionem quintis adiectis. nunc uero non expressa specie peccati generaliter addens: anima quaecumque deliquerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri - sic in illa generalitate dicebat: unum ex praeceptis domini quod non fiet — et non cognouerit et deliquerit, id est per ignorantiam nolens peccauerit, arietem iubet offerri, non capram aut feminam ex ouibus, sicut superius in tali peccatorum generalitate constituerat. quid sibi ergo uult ista permixtio? nisi forte quod hic dicit: deliquit enim [delicto] delictum ante dominum, hoc quod ait .,ante dominum-, in his uoluit delictum intellegi, quae fiunt ante dominum, id est quibus domino in tabernaculo deseruitur: unde aliquid paulo ante dixerat, cum ait: peccauit a sanctis, et intelleximus "usurpauit aliquid sanctorum", quia etiam restitui praeceperat. ac per hoc non sic tantum peccari potest in his rebus, si aliquid inde per obliuionem usurpetur, sed etiam multis aliis modis potest quisque per ignorantiam delinquere in his quae seruituti domini exhibentur. hoc uoluit postea genus delictorum generaliter commemorare et ideo et illic et hic arietem iussit offerri. plenae sunt autem scripturae cum dicitur: ante dominum et non intellegitur nisi illud quod domino exhibetur, sicut sacrificium uel primitiae uel aliqua in sacris seruitus.

Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: si non ualet manus eius quod satis est ad ouem, offerre eum debere par turturum aut duos pullos columbinos et, si hoc quoque non ualet, certam similaginis quantitatem. quoniam, si ubique ita licere intellegitur. non [*]( 14 Leu. 5, 15 25 cf. Leu. 5, 7 ) [*]( 2 audiens PSV addit T\' anima C delinquerit P delinqueret F1 4 dicebant pIS 9 quod pIS permistio bd 10 delicto inclusi; cotl. Vat. nXr(fi(xeXEia praebet, cod. Alex. πλημμέλησιν, Lag Ú:r;p.:lii,£!(Xy et p. 239, 8 delicto nullus codex exhibet 13 unde et P2S 14 a om. N 15 qui N restituit P 22 exhiberetur N 24 utrumque T ubi PlS 25 dictum] autem N 26 pullus 0. )

241
potest quidem dici sacerdotem non habere uitulum aut uniuersam synagogam aut principem non habere caprum uel ouem. et si ita est, quid opus erat postea dicere tacitum cuiusquam periurium aut tactum inmundum et periurium per ignorantiam factum purgari sacrificio agnae et caprae, cum eadem sacrificia praecepta sint etiam in illa generalitate peccati, ad quam generalitatem etiam ista potuerunt pertinere? si autem hinc ista discernuntur. quod licebat pro eis turtures et columbos uel etiam, si hoc non esset, similaginem offerri, ibi autem ubi non dictum est non licebat, ron uidetur subuentum esse pauperibus, quoniam multa possent esse delicta non specialiter expressa, quae ad illam generalitatem referrentur, ubi grauarentur inopes, si tantummodo capram feminam et agnam ex ouibus et illas auiculas et similaginem licebat offerri. nisi forte quis dicat boc discerni ista excepta et nominatim expressa peccata ab illis quae generaliter commemorata sunt, quia hic agnam dixit, ibi ouem, ut aetas pecorum aliquam differentiam faciat, dum tamen intellegatur pauperibus peraeque subuentum, ut, si non haberent ulla animalia quadrupedia. aut memoratas aues aut similaginem offerrent pro peccatis ignorantiae suae. si autem mouet quare, cum generaliter omnia ignorantiae peccata concluserit et sacrificia non pro distantia peccatorum quam non fecerat sed pro distantia personarum distinxerit, postea uoluerit etiam peccata distinguere et pro eorum diuersitate sacrificia diuersa praecipere, quasi non ad illam generalitatem omnia pertinerent: sic factam posterius exceptionem oportet intellegi, ut quaecumque remanserint his exceptis, quae nominatim et speciatim commemorauit, dicta in illa generalitate intellegamus. quem modum locutionis non est alibi reperire; sed in scripturis sanctis [*](1 quidem potest N uniuersft C 2 capr.um S 6 saoricia S 7 ista C potuerant VT 8 quo pIS. V 11 possunt V 12 referentur CTPS referuntur V 14 abiculas S 17 ubi S 26 pertinerent omnia S facta T 27 remanserit PlSV 28 hic V 30 esset plSVI ) [*]( XXVII [ Aug. aect. III pars 3 ) [*]( 16 )
242
tale est illud ubi apostolus ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. hic enim nihil uidetur praetermisisse peccati, quandoquidem ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo; postea tamen excepit fornicationem, cum intulit: qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. quod secundum consuetudinem nostrae locutionis ita diceretur: omne peccatum quodcumque fecerit homo excepta fornicatione extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus proprium peccat. ita et hic, cum prius generaliter omnia ignorantiae peccata diceret illis quae commemorauit sacrificiis expianda, postea tamen excepit illa, quibus expresse et distincte p)sitis certam sacrificiorum purgationem adhiberet, ut his exceptis quaecumque reliqua essent ad illam generalitatem pertinerent.

Offeret arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit. non ita distinguendum est, quasi <sit> "pretio in quod deliquit" in quod pretium deliquit, sed: "si offeret arietem, pretio offeret", id est emtum. etiam hoc enim uidetur ad sacramentum alicuius significationis pertinere uoluisse, quoniam pretium ipsum non definiuit. nam si definisset, posset uideri hoc praecepisse, ne uile pecus offerretur, ut, etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti ualeret. addito autem non solum pretio, ut emptus aries offerretur, uerum etiam siclorum, <siclo> sancto — ita enim dicit: pretio argenti siclorum, siclo sancto — [*]( 1 I Cor. 6, 18 15 Leu. 6, 6 25 Leu. 5, 15 ) [*](2 hine plSt V 3 praeterraisse C intermisisse PS* VT 11 eipienda C 15 Afforet CPSVT 16 quo P\'y qua 6\'1 sit addidi 17 deliquit scripsi: deliquerit libri post pr. deliquit add. id est Tbd 18 offeret scripsi eum bd: afferet codd. offeret scripsi: afferet C afferat PSNVT offerat d 20 definiisset N1\'bd 21 possit CPS praecepissentçlUile C offeretur CPoLY 22 emerit C 23 tantuin T ut non 1\'21\' ut om. PSVT tempus S 24 aries om. C offeretur PSNT siclo addidi sancto scripsi: sanctorum libri; cf. p. 251, 8 25 siclo exp. V sanctorQ (rQ s. I. m. 1) V )

243
aliquot siclis ut ematur aries, non uno siclo uoluit. quid sibi autem uelit "siclum sanctum", iam ubi uisum est disseruimus. quod uero, cum dixisset: et delicti sui offeret domino arietem ab ouibus sine macula pretio, deinde addidit: in quod deliquit, intellegendum est: "in id offeret in quod deliquit", id est in eam rem, propter eam rem. et auferet holocarpoma quod consumpserit ignis illam holocaustosin ab altari. quid auferet. si consumptum est? iussit enim sacerdotem auferre post totius noctis ignem holocarpoma, id est holocaustum quod ignis consumpserit. uel quid sibi uult etiam illud, quod addidit: illam holocaustosin, cum hoc intellegatur holocarpoma quod holocaustosis? nisi forte illud est uerum, quod in quodam graeco inuenimus; non enim ait: auferet holocarposin, sed: auferet catacarposin, hoc est reliquias holocausti quod ignis consumpsit. has autem reliquias, ueluti est cinis et carbo, appellauit illam holocaustosin eius rei nomine, quae consumpta est, reliquias ipsius consumptionis appellans.

Quod autem supra dixit: ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex dicit: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; non extinguetur, planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet "et"; nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: ista holocaustosis super [*]( 6 Leu. 6, 10 19 Leu. 6, 9 ) [*]( 1 aliquod CPSXNT aliquit V1 2 deseruimus P 3 afferet CN offer.et SV 4 auobibus N addit C 5 quo T offeret scripsi: affert CPSN afferet VT offerret d 6 afferet SN 7 holocarpoma (carpoma sup. exp. caustomata) C holocaustoma (usto in ras.) S ignis om. S ignis illain in mg. P holocaustosim CSFholocaustosiue N 8 af- feret SN 9 afferre S holocarpoma C 11 alt. IIIa PIST holocaustosiro CP1 14 aferret C afferet S affertret S *ata*opna»atv Vat. Alex. oXoxaojccoatv Lag. 16 carbu N illa N 19 holocusti S 22 ardeuit C 23 plenius GIN consuetudine N 25 ita] ista IVF1 iste V2 ) [*]( 16* )

244
incensionem eius super altare totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit super illud, id est super altare. deinde ad cumulum exprimendae sententiae intulit: non extinguetur; nam hoc erat iam dictum "tota nocte".

Et induet stolam aliam et abiciet holocarpoma extra castra in locum mundum. hoc appellat "holocarpoma" quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco κατακάρπωσις legitur. quidam uero latini addiderunt: quod concrematum est et ita interpretati sunt: et abiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum.

Et ignis super altare ardebit ab eo et non extinguetur; id est ab illo igne, in quo arsit holocaustum usque in mane. non uult enim ignem prorsus extingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic extingui ignem, sed inde iterum renouari, quo ardeant alia quae inponuntur.

Quod autem sequitur et dicit: et exuret super illud sacerdos ligna mane mane et stipabit super illud holocaustum et superponet super illud adipem salutaris; et ignis semper ardebit super <altare>, non extinguetur, uidendum est utrum "mane mane" cotidie uoluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non inueniretur holocaustum et adeps salutaris, an "mane mane" ut quocumque die inponeretur nonnisi mane inponeretur. si enim cotidie intellexerimus, quid, si nullus adferret? si autem tamquam de publico uel de suo sacerdotes cotidiana holocausta procurabant, super ipsa ponebantur ea quae iussit a [*]( 5 Leu. 6, 11 12 Leu. 6, 12 18 Leu. 6, 12. 13 ) [*]( 2 altare C 5 adiciet N holocaustoina CPSNV 6 loco C 8 catacarposis CPSNVT quidamj quid autem PlSV uero exp. *\'n S om. V 9 consecratura PlSVT 10 consecratum P\'SV 12 post altare add. semper bd et om. N 19 alt. mane om. pI V stipauit CPS1 21 altare scripsi cum d: illud codd. 24 an] a SN 25 diem C poneretur C nonnisi-inpolleretur om. S 26 afferet CN 27 pliblico N 28 ipsa C inponebantur PSNVTbd 1 )

245
populo oblata pro peccatis super holocausta inponi et non erat necesse offerenti sacrificia pro peccato etiam holocaustum offerre super quod illud inponeretur, nisi quando par turturum offerebatur aut duo pulli columbini; nam ibi omnino definit unum pro peccato, alterum in holocaustum offerri oportere et prius pro peccato, deinde in holocaustum. deinde quaeri potest utrum holocaustum quod mane mane iussit inponi ipsum etiam per totam noctem arderet usque ad alterum mane, an illud quod ait tota nocte ardere debere holocaustum fuerit uespertinum et inde coeperit de lege holocausti dicere, ut a uespertino holocausto inciperet: quod mirum est si taceret nec admoneret talia uespere offerri oportere.

Et locutus est dominus ad Moysen dicens: istud donum Aaron et filiorum eius quod offerunt domino in die quacumque unxeris eum. alia sunt sacrificia, quae commemorauit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant, et aliud est, quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. hoc enim sequitur et dicit: in die quacumque unxeris eum. non dixit: unxeris eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat. deinde dicit ipsum sacrificium: decimam partem oephi similaginis in sacrificium sempiternum. quaeritur, quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per [*]( 4 cf. Leu. 5, 7 13 Leu. 6, 19. 20 16 cf. Ex. 29, 1 ) [*]( 1 holocaustfl N poni N 4 columbinS C cobini (in ras.) T nam om. C definit] definitum est TVsbd definitum PSV1 Ó unum om. PSIV offeni-holocaustum om. V 6 in om. PS 7 alt. mane om. bd 8 alteruni] altare (sup. e add. 0) N 10 fuerit-holocausto om. V deinde Sbd holocauti C\' 11 ut] aut S 15 domino] dono PSNVT unxerit CPSNT 16 commorauit P 18 quod] quo T 20 unxerit CS 23 ophy N ęphi\' T similaginSs C quaeritur-sempiternum om. P 24 illo die] illud hodie p.SV1 illud eo die bd 26 co C )

246
successiones sacerdotum. quamuis et illo modo sempiternum possit intellegi non hoc, sed quod significat.

Dimidium eius, inquit, mane et dimidium eius post meridiem, quod graecus habet δειλινόν. in sartagine. inquit, in oleo fiet, consparsam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. deinde dicit" fresa", si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet ipr/.xa et pluraliter hoc posuit genere neutro. non enim ait fresam tamquam eandem similaginem, quam dixerat consparsam. haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicit. utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta, an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit. non est euidens.

Sequitur autem et dicit: sacrificium in odorem suauitatis domino. sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius faciet illud. propter hoc fortasse dixerat "sempiternum", ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: lex aeterna, cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat.

Sequitur autem: omne consummabitur, quod habet graecus ἐπιτελεσθήσεται et aliqui interpretes dixerunt: omne inponetur. ubi uult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. denique adiungit: et omne sacrificium sacerdotis holocaustum erit et non edetur. hoc ergo dixerat: omne consummabitur. [*]( 3 Leu. 6, 20. 21 18 Leu. 6, 21. 22 20 Leu. 6, 22 23 Leu. 6, 23 ) [*]( 4 dilinon CPS TrT diliginon N 5 consparsam scripsi u. 9 secntits: consparsa cplsr conspersa P2 V7NT confpersam bd afferet CSN1 afferret P fresa* S fresan (in textu) V fresam CPNT fresa in mg. V. 7 cricta ex erictu PSVT; th.v.zd scribit Lag. et Origenes t. XV p. 566 8 ait om. S fresan* V 9 quam] cum N corspersam P2VzNTbd 10 fraumentis C dicitur PSVTbd ergo utrum T 11 fraumenta C fracmenta PS frumenta V 12 similagines CI 14 eo] illo V post .\'0 add. est VT exj et X 15 fortasses plSI fortassis VTbd 20 consumabitur CN 21 epiteles thesete CPNTV K1116KAKIHHIKTE S 1\'2 imponitur N 24 sacerdoti P1V )

247