Quaestiones in Heptateuchum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.
QVAEST. I. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et accipiet peccatum. hoc est: si non nuntiauerit, accipiet peccatum. quod enim additum est "et", locutionis est usitatae in scripturis. uerum iste sensus quia obscurus est, exponendus uidetur. hoc enim uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit eum falsum iurare et tacet. tunc autem scit, si ei rei de qua iuratur testis fuit aut uidit aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit aut oculis suis conspexit aut ipse qui iurat illi indicauit; ita enim potuit esse conscius. sed inter timorem huius peccati et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque tentatio. possumus enim paratum ad periurium admonendo [*]( 11 Leu. 5. 1 ) [*]( 5 yacinthinis C iacinthinis PV iacinctinis 82 iacincthinis T 8 habuisse (se add. m. 2) S 9 Incipiunt locutiones eiusdem fol. 97 C Expliciunt questiones Exodi Incipiunt questiones Leuitici (oZ. 96 P, fol. 89 V, fol. 95 T Incipiunt quaestiones Leuitici pag. 271 S Explicit locutiones libri leuitici. Incipit questiones leuitici fol. 07 N 11 Si autem anima om. N aut audierit PSVTbd 12 testis fuerit] jiapropao-jj Lag 13 nonI non utique PSNVTb enuntiauerit N et V 14 nonl non utique (utique s. I. m. 2) C,bd 15 et V 17 quod N 19 tunc] hunc N iuratus SN fuerit PSVTbd 20 mo S 23 exstitit PSTV 24 possum 7\' )
Post hoc autem peccati genus, quod de periurio alicuius non indicato commemorauit, nullum pro eo sacrificium iussit offerri; sed deinde subiunxit: anima quaecumque tetigerit omnem rem inmundam aut morticini aut a fera capti inmundi aut eorum quae sunt morticina abominationum inmundarum, morticinum iumentorum inmundorum aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni inmundita eius, quam si tetigerit inquinabitur, et latuerit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit. neque hic sacrificium pro isto genere peccati quod offerretur commemorauit, sed adhuc adiecit et ait: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut benefacere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando, et latuerit eum, et id cognouerit, [*](14 Leu. 5, 2. 3 22 Leu. 5, 4 ) [*]( 2 nouimus] nobis V om. PS 4 est om. N hic om. SVPxbd 5 adiuratur pi V 6 possunt S inrogandQ C 7 potest om. T 9 obesse] esse V periurio CPST1 si uel C 15 inmundtl C morticinum N captammundi N 17 inmundorum om. N 18 ab inmunditia scripsi cum bd: inmunditiam CPSNVT; sed cf. pag. 237, 22 et Loc. de Leu. VI p. 571, 19 edit. meae 19 eius] cuius CSNVT; cf. ibid. 20 latuerit] lauerit PiS hoc] quam S 21 quid PNS offeretur C offeratur PSNVT 22 secundum hunc Aug. locum in cod. Graecis pro "ή άνομος ή legendum est: R, av OaOO-JJ 23 aut benefacere om. N 25 id] ideo N )
Item quod ait: anima quaecumque iurauerit distinguens malefacere aut benefacere, quaeritur quid dixerit "distinguens". assidue quippe hoc uerbum ponit scriptura. unde est et illud: reddam uota mea, quae distinxerunt labia mea; item dicitur ad Ezechielem: cum dicam iniquo: morte morieris; et tu non distinxisti neque locutus es; item scriptum est: si qua in domo patris sui constituta uouerit uotum, distinguens labiis suis aduersus animam suam. uidetur ergo ista distinctio quasi definitio esse, qua secernitur aliquid a ceteris, quae solo dicto non tenentur. sic ergo accipiantur, tamquam dictum sit: anima quae iurauerit, definiens labiis malefacere aut benefacere, secundum omnia quae definierit homo cum iureiurando, et latuerit eum — id est nesciens faciendum esse uel non faciendum iurauerit facere — et id cognouerit. et peccauerit unum ex his — siue quia iurauit, antequam cognosceret, siue quia fecit quod iurauit et cognouit postea quia non fuit faciendum neque iurandum — et confessus fuerit peccatum pro quo peccauit, id est peccatum quod peccauit: locutio est enim. quod autem addidit: aduersus ipsum, quid intellegitur nisi: aduersus ipsum peccatum confessus fuerit, id est confitendo peccatum accusauerit? et offeret pro his quae deliquit domino, pro peccato quo peccauit feminam ab ouibus agnam — usitata locutione agnam feminam dicit, quasi possit esse non femina — aut capram de capris, sicut agnam de ouibus, quasi possit esse aut agna nisi de [*]( 3 Leu. 5, 4 6 Ps. 65, 13. 14 7 cf. Ezech. 3, 18 9 cf. Nuin. 30, 4 ) [*]( 8 morte-distinxisti om. N 11 aduersum PV 13 accipiatur SalaTbd 19 iurauerit CN 20 quod P* 21 pro] uero CPSN 22 quod N loquti C 23 enim om. V 25 afferet CPSNVTj sed cf. p. 235, 4; ceterum codd. inter afferre et offerre uariant de his pro his S 27 usitata-arinam om. X 28 posset PT non-esse om. V 29 agnaJ agnam N nisi om. pI SVt )
Si autem non ualet manus eius quod satis est in ouem, offeret pro peccato suo quod peccauit duos [*]( 18 Leu. 5, 2. 3 25 Leu. 5, 7 ) [*]( 4 nisi quia PSNV 5 post] potest N 6 cognouorit eum r 7 an si] nisi PSVTbd post] potest N 9 exequi IsSVT exse C 10 fin. a om. C\' 13 est om. N alia pi V 14 qnę YJT dicebantur SV 16 ei] et N conuerso] cognouero P\'SIVj Y in mg. offert: comutato 17 et om. N suo autem V 18 possit C tantum. quod cod. CPSNVT offerunt, inchtsi 22 ab V omni, etsi cod. CPSNVIT praebetur, inclusi inmunditia V quaip V 23 et] et si bd latuerit] latuit (la add. m. 2) P,NT luit iST1 26 oues C afferet CT afferret PSlTri afferre et N )
Quod autem ait: anima si latuerit eum obliuione, id est: si obliuione factum fuerit, ut lateat eum uel eam, si ad animam refers, quoniam eum dicendo ad hominem retulit. animas quippe hic homines dicit.
Et peccauerit nolens a sanctis domini. uidetur obscure positum hoc peccati genus, sed in consequentibus aperitur, ubi dicit post oblatum de ariete sacrificium: restituet illud et quintas adiciet. ibi enim intellegitur hoc esse a sanctis obliuione peccare "aliquid per obliuionem usurpare", quod debetur sanctis siue sacerdotibus siue oblationibus uel primitiarum uel quidquid huius modi. [*]( 7 cf. Leu. 1, 14 10 Leu. 4, 35 14 Leu. 5, 15 18 Leu. 5, 1"» 20 Leu. 5, 16 ) [*]( 2 holocaustomata FSTV1 5 in] pro PSVT holocaustomata PSII"1 holocaustomate S2V2T afferebatur C 8 nunc] hic ex hunc S , 9 inferebatur CPSNV. 10 inponens PVIT holocaustomata PVIT 11 holocaustomata ST 12 abiuus C ut om. CI){ 13 holocaustomate PSVT 14 obliuione] obliuio 6 ei CPNVT ablibio est ei S ; sed cf. p. 251, 5 et Loc. de Leu. VII p. 571, 23 ed. meae 16 retulerat S rettulit N. 17 animam slbd hominis CPS hominem bd 20 arietes N 21 ubi PlS 22 per] ei N obliuione N 24 quid CP2N aliquid T )
Et anima quaecumque peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini quae non oportet fieri et non cognouerit et deliquerit et <acceperit> peccatum suum, et offeret arietem sine macula de ouibus pretio argenti in delictum ad sacerdotem; et exorabit pro eo sacerdos propter ignorantiam eius quam ignorauit et ipse non sciuit et remittetur illi. deliquit enim delictum ante dominum. excepta locutionum inusitata densitate, quae iam propter assiduam repetitionem debent esse notissimae, totus iste sensus obscurus est, quoniam quaeritur quomodo discernatur hoc genus delicti ab eis, quae superius quadam generalitate complexus est. uidetur enim hoc ratio poscere, ut certis generibus peccatorum certa genera quibus expientur sacrificiorum adhibenda sint. hoc autem quod modo commemoraui non specialiter exprimit peccatum, sed in ea uidetur generalitate uersari, de qua ante cum diceret constituit sacrificium sacerdoti uitulum et uniuersae synagogae similiter uitulum, principi caprum et cuicumque animae, hoc est cuicumque homini capram uel si uoluerit ouem, tamen femininum pecus. deinde coepit excepta facere quaedam genera peccatorum et nominatim exprimere pro quibus quid offerendum sit; uelut de audito et tacito cuiusquam periurio et de tacto morticino et inmundo et iuratione falsa per ignorantiam de ouibus agnam aut capram de capris aut par turturum aut duos pullos columbinos aut decimam partem oephi similaginis; pro eo autem peccante, qui per obliuionem aliquid sanctorum usurpauit, arietem et eiusdem [*]( 1 Leu 5. 17—19 17 cf. Leu. cap. 4 25 cf. Leu. 5, 11 ) [*]( 3 et deliquerit-acceperit om. N acceperit scripsipro: non cognouerit, quod cod. offerunt, secutus quaest. XX ubi idem locus habetur 4 et eras. in V offeret Y2 T: afferit C afferet PSNVIbd; cf. 251, 16 erietem N 6 exorauit PSl 7 ilii] ei T 9 quae iam] qua C 12 eiusJV 15 quo V commemorabi C 16 generalitate C 17 dicerit C et-uitulum om. N 23 tactu V 24 et de PNV agnam de agnis N 25 pullus C aut] et N 2(5 ophi pI VI ephi ST oefu N similaginS CNTP2 similagines SI similagine PXV )
Quaeritur etiam utrum ubique sit accipiendum quod dictum est: si non ualet manus eius quod satis est ad ouem, offerre eum debere par turturum aut duos pullos columbinos et, si hoc quoque non ualet, certam similaginis quantitatem. quoniam, si ubique ita licere intellegitur. non [*]( 14 Leu. 5, 15 25 cf. Leu. 5, 7 ) [*]( 2 audiens PSV addit T\' anima C delinquerit P delinqueret F1 4 dicebant pIS 9 quod pIS permistio bd 10 delicto inclusi; cotl. Vat. nXr(fi(xeXEia praebet, cod. Alex. πλημμέλησιν, Lag Ú:r;p.:lii,£!(Xy et p. 239, 8 delicto nullus codex exhibet 13 unde et P2S 14 a om. N 15 qui N restituit P 22 exhiberetur N 24 utrumque T ubi PlS 25 dictum] autem N 26 pullus 0. )
Offeret arietem ab ouibus sine macula pretio in quod deliquit. non ita distinguendum est, quasi <sit> "pretio in quod deliquit" in quod pretium deliquit, sed: "si offeret arietem, pretio offeret", id est emtum. etiam hoc enim uidetur ad sacramentum alicuius significationis pertinere uoluisse, quoniam pretium ipsum non definiuit. nam si definisset, posset uideri hoc praecepisse, ne uile pecus offerretur, ut, etiamsi non emeret qui offerret, tale tamen offerret quod tanti ualeret. addito autem non solum pretio, ut emptus aries offerretur, uerum etiam siclorum, <siclo> sancto — ita enim dicit: pretio argenti siclorum, siclo sancto — [*]( 1 I Cor. 6, 18 15 Leu. 6, 6 25 Leu. 5, 15 ) [*](2 hine plSt V 3 praeterraisse C intermisisse PS* VT 11 eipienda C 15 Afforet CPSVT 16 quo P\'y qua 6\'1 sit addidi 17 deliquit scripsi: deliquerit libri post pr. deliquit add. id est Tbd 18 offeret scripsi eum bd: afferet codd. offeret scripsi: afferet C afferat PSNVT offerat d 20 definiisset N1\'bd 21 possit CPS praecepissentçlUile C offeretur CPoLY 22 emerit C 23 tantuin T ut non 1\'21\' ut om. PSVT tempus S 24 aries om. C offeretur PSNT siclo addidi sancto scripsi: sanctorum libri; cf. p. 251, 8 25 siclo exp. V sanctorQ (rQ s. I. m. 1) V )
Quod autem supra dixit: ista lex holocausti, et deinde exponens quae sit eadem lex dicit: ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; non extinguetur, planius esset secundum nostrae consuetudinis locutionem, si non haberet "et"; nam ista coniunctione detracta ita sensus contexitur: ista holocaustosis super [*]( 6 Leu. 6, 10 19 Leu. 6, 9 ) [*]( 1 aliquod CPSXNT aliquit V1 2 deseruimus P 3 afferet CN offer.et SV 4 auobibus N addit C 5 quo T offeret scripsi: affert CPSN afferet VT offerret d 6 afferet SN 7 holocarpoma (carpoma sup. exp. caustomata) C holocaustoma (usto in ras.) S ignis om. S ignis illain in mg. P holocaustosim CSFholocaustosiue N 8 af- feret SN 9 afferre S holocarpoma C 11 alt. IIIa PIST holocaustosiro CP1 14 aferret C afferet S affertret S *ata*opna»atv Vat. Alex. oXoxaojccoatv Lag. 16 carbu N illa N 19 holocusti S 22 ardeuit C 23 plenius GIN consuetudine N 25 ita] ista IVF1 iste V2 ) [*]( 16* )
Et induet stolam aliam et abiciet holocarpoma extra castra in locum mundum. hoc appellat "holocarpoma" quod iam concrematum est; hoc autem in illo graeco κατακάρπωσις legitur. quidam uero latini addiderunt: quod concrematum est et ita interpretati sunt: et abiciet holocarpoma, quod concrematum est, extra castra in locum mundum.
Et ignis super altare ardebit ab eo et non extinguetur; id est ab illo igne, in quo arsit holocaustum usque in mane. non uult enim ignem prorsus extingui, sed, cum usque in mane arserit holocaustum, ablatis inde reliquiis consumptionis nec sic extingui ignem, sed inde iterum renouari, quo ardeant alia quae inponuntur.
Quod autem sequitur et dicit: et exuret super illud sacerdos ligna mane mane et stipabit super illud holocaustum et superponet super illud adipem salutaris; et ignis semper ardebit super <altare>, non extinguetur, uidendum est utrum "mane mane" cotidie uoluerit intellegi, ut nullus dies praetermitteretur, quo non inueniretur holocaustum et adeps salutaris, an "mane mane" ut quocumque die inponeretur nonnisi mane inponeretur. si enim cotidie intellexerimus, quid, si nullus adferret? si autem tamquam de publico uel de suo sacerdotes cotidiana holocausta procurabant, super ipsa ponebantur ea quae iussit a [*]( 5 Leu. 6, 11 12 Leu. 6, 12 18 Leu. 6, 12. 13 ) [*]( 2 altare C 5 adiciet N holocaustoina CPSNV 6 loco C 8 catacarposis CPSNVT quidamj quid autem PlSV uero exp. *\'n S om. V 9 consecratura PlSVT 10 consecratum P\'SV 12 post altare add. semper bd et om. N 19 alt. mane om. pI V stipauit CPS1 21 altare scripsi cum d: illud codd. 24 an] a SN 25 diem C poneretur C nonnisi-inpolleretur om. S 26 afferet CN 27 pliblico N 28 ipsa C inponebantur PSNVTbd 1 )
Et locutus est dominus ad Moysen dicens: istud donum Aaron et filiorum eius quod offerunt domino in die quacumque unxeris eum. alia sunt sacrificia, quae commemorauit in Exodo, quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut sacerdotio suo fungi incipiant, et aliud est, quod modo commemorat, quid offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur. hoc enim sequitur et dicit: in die quacumque unxeris eum. non dixit: unxeris eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi praecipiat. deinde dicit ipsum sacrificium: decimam partem oephi similaginis in sacrificium sempiternum. quaeritur, quomodo sempiternum, si illo die offertur, quo ungitur summus sacerdos, ab illo qui unctus est, nisi ut semper hoc offeratur in die quo ungitur summus sacerdos, hoc est per [*]( 4 cf. Leu. 5, 7 13 Leu. 6, 19. 20 16 cf. Ex. 29, 1 ) [*]( 1 holocaustfl N poni N 4 columbinS C cobini (in ras.) T nam om. C definit] definitum est TVsbd definitum PSV1 Ó unum om. PSIV offeni-holocaustum om. V 6 in om. PS 7 alt. mane om. bd 8 alteruni] altare (sup. e add. 0) N 10 fuerit-holocausto om. V deinde Sbd holocauti C\' 11 ut] aut S 15 domino] dono PSNVT unxerit CPSNT 16 commorauit P 18 quod] quo T 20 unxerit CS 23 ophy N ęphi\' T similaginSs C quaeritur-sempiternum om. P 24 illo die] illud hodie p.SV1 illud eo die bd 26 co C )
Dimidium eius, inquit, mane et dimidium eius post meridiem, quod graecus habet δειλινόν. in sartagine. inquit, in oleo fiet, consparsam offeret eam, fresa, id est eam similaginem. deinde dicit" fresa", si tamen hoc recte interpretatum est ex illo quod graecus habet ipr/.xa et pluraliter hoc posuit genere neutro. non enim ait fresam tamquam eandem similaginem, quam dixerat consparsam. haec autem fresa sacrificium de fragmentis esse dicit. utrum ergo fresa dicat ipsa fragmenta, id est comminuta, an ipsa minutissima similaginis fresa dixerit. non est euidens.
Sequitur autem et dicit: sacrificium in odorem suauitatis domino. sacerdos unctus qui pro eo ex filiis eius faciet illud. propter hoc fortasse dixerat "sempiternum", ut hoc faciat omnis summus sacerdos, quando succedit mortuo eo die quo unctus fuerit; adiunxit enim et ait: lex aeterna, cum possit etiam aeternum secundum id intellegi quod significat.
Sequitur autem: omne consummabitur, quod habet graecus ἐπιτελεσθήσεται et aliqui interpretes dixerunt: omne inponetur. ubi uult intellegi esse holocaustum, quia nihil exinde remanet. denique adiungit: et omne sacrificium sacerdotis holocaustum erit et non edetur. hoc ergo dixerat: omne consummabitur. [*]( 3 Leu. 6, 20. 21 18 Leu. 6, 21. 22 20 Leu. 6, 22 23 Leu. 6, 23 ) [*]( 4 dilinon CPS TrT diliginon N 5 consparsam scripsi u. 9 secntits: consparsa cplsr conspersa P2 V7NT confpersam bd afferet CSN1 afferret P fresa* S fresan (in textu) V fresam CPNT fresa in mg. V. 7 cricta ex erictu PSVT; th.v.zd scribit Lag. et Origenes t. XV p. 566 8 ait om. S fresan* V 9 quam] cum N corspersam P2VzNTbd 10 fraumentis C dicitur PSVTbd ergo utrum T 11 fraumenta C fracmenta PS frumenta V 12 similagines CI 14 eo] illo V post .\'0 add. est VT exj et X 15 fortasses plSI fortassis VTbd 20 consumabitur CN 21 epiteles thesete CPNTV K1116KAKIHHIKTE S 1\'2 imponitur N 24 sacerdoti P1V )
De sacrificio pro peccato cum diceret, sacer dos, inquit, qui inponet illud, manducabit illud. non hoc quod inponet manducabit — nam illud igni consumetur — sed quod inde remanserit; non enim holocaustum est, ut totum ardeat in altari. dicit autem postea: omnia quae pro peccato sunt ex quibus inlatum fuerit a sanguine eorum in tabernaculum testimonii exorari in sancto non edetur, sed igni concremabitur. quomodo ergo ad sacerdotes pertinent manducanda, quae remanent de sacrificiis pro peccatis? quod intellegendum est haec excepta esse, de quorum sanguine tangitur illud altare incensi in tabernaculo testimonii. hoc enim iussit fieri superius de uitulo, quem pro peccato suo sacerdos offerret, et de uitulo, quem pro peccato uniuersae synagogae, ut carnes quae remanserint foris extra castra conburantur; hoc et modo breuiter commemorauit.
Et ista est lex arietis qui pro delicto est: sancta sanctorum sunt: id est ad sacerdotes per- • tinent manducanda.
Quid est quod de ariete pro delicto cum dixisset legemque sacrificii exposuisset, ait: quomodo quod [est] pro peccato ita et id quod pro delicto, lex una est eorum? quaeritur inter peccatum et delictum quae sit differentia, quoniam, si nulla esset, nullo modo diceretur: quomodo s o quod pro peccato ita et quod pro delicto. quamuis enim lex eiusque sacrificium nihil distet, quia lex una est eorum, tamen ipsa duo. quorum unum est sacrificium, id est peccatum et delictum, si inter se nihil differrent et si [*]( 1 Leu. 6, 26 5 Leu. G, 80 18 cf. Leu. 4, 12. 21 17 Leu. 6, 31 (7, 1) 21 Leu. 6, 37 (7, 7) ) [*]( 2 illud om. T manducauit 08 illud non illud N 3 digni N 4 remansit Pl est ut totum om. T 6 sunt add. m. 2 S a om. N 7 exoriri CPN 9 ergo om. S 10 propter quod Sbd 17 lex est V 21 est, quod hoc loco codd. habent, d omittit, inclusi; cf. u. 25; p. 249, 24; 252, 18 24 quomodo quod pro Oln. N quomodo et C, (et s. I. m. 2) P 28 nihil om. N different CN )
Fortasse ergo peccatum est perpetratio mali, delictum autem desertio boni, ut, quemadmodum in laudabili uita aliud est declinare a malo, aliud facere bonum, quod admonemur dicente scriptura: declina a malo et fac bonum, ita in damnabili aliud sit declinare a bono, aliud facere malum et illud delictum, hoc peccatum sit. nam et ipsum uocabulum si discutiatur, quid aliud sonat delictum nisi derelictum? et quid derelinquit qui delinquit nisi bonum? Graeci etiam duo nomina usitata huic pesti inposuerunt. nam delictum apud eos et zapdsxwjxa dicitur et ;:ł.r;!J.ILśÀE!CX. isto ipso quippe loco Leuitici TrXrafjLeXcta est. apostolus autem ubi dicit: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, KapazttifxaTt graecus habet. quorum nominum si origo discutiatur, in "paraptomate" tamquam decidere intellegitur qui delinquit unde cadauer, quod Latini a cadendo dixerunt, graece r.-.cop.cx dicitur aito TOU iciKtsiv, id est ab eo quod est cadere. qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. et irXr,(ifIIXsta simile nomen est neglegentiae; nam graece neglegentia a[IIXe\'.a dicitur, quia curae non est quod neglegitur. sic enim graecus dicit "non curo" 00 jisXst p-o!. particula ergo quae additur ri.rv, ut dicatur irXr,[i.[xsXeta, praeter significat, ut ajIIXeia, quod uocatur neglegentia, uideatur sonare sine cura, rcXrafIIXeta praeter curam, quod paene tantundem est. hinc et quidam nostri irXr(fi.jIIXs\'.av non delictum, sed neglegentiam [*]( 6 Ps. 36, 27 13 Gal. 6, 1 ) [*]( 3 fortassis l\'όd fortasse-est om. N 4 laudabili nita] laudabilitate N 8 hoc peccatum om. N 10 dereliquit SVX deliquit S 12 paraptoma CNV baraptoma PST (et 13) plemmelia CPSTV plemelia N loquo C 14 paraptomati CPSNVT 15 Kapaj:tw|xoiT\'. d 16 dicere X 17 cadaber C ptoma CPSNVT 18 apotu piptin CNTPSV ab eo om. N 19 (et 23. 25) plemmelia CPSVT plemmelii N 21 (et 24) amelia CPSNVT 22 umeli me C umelli moi PVT humelime N u meli moi S 23 plen CNP:;! V plem TS2 26 plenmelisl C pleromelian PST plemmelia N plemmilian V )
Potest etiam uideri illud esse delictum quod inprudenter, id est ignoranter, illud peccatum, quod ab sciente committitur. huic differentiae uidentur ista testimonia consonare diuina: delicta quis intellegit? et illud: quoniam tu scisti inprudentiam meam; continuo quippe secutus adiunxit: et delicta mea a te non sunt abscondita, uelut alio modo repetens eandem sententiam. nec ab eadem ratione discordat quod paulo ante commemoraui apostoli dictum: si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; hinc enim quod praeoccupatum dicit, inprudenter lapsum esse significat. peccatum uero ad scientem pertinere apostolus Iacobus tamquam definiens ait: scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi. sed siue illa siue ista siue aliqua alia differentia sit peccati et delicti, nisi aliqua esset, non scriptura ita loqueretur, ut diceret: quomodo quod pro peccato ita et quod pro delicto, lex una est eorum.
Indifferenter autem plerumque dicuntur, ut et peccatum nomine delicti et delictum nomine peccati appelletur. neque enim cum dicitur in baptismo fieri remissio peccatorum non fit etiam delictorum; nec tamen utrumque dicitur, quia in [*]( 12 Ps. 18, 13 13 Ps. 68, 6 20 Iac. 4, 17 23 Leu. 6, 37 ) [*]( 5 qui] quia N dereliquid PS derelinquendo PlN 6 eligit] legit PSVd elegit N 7 gre P1 V amartia CN amatia piS\' amarcia T 8 non occurrit CTSzPz 9 uidere C inprudenter-quod om. N 14 aliud N 17 alico N 18 inprudentem PVNT 22 alia aliqua PVNT 24 et om. PlSV 26 autemj tamen P2NT. 29 utrumque-nominc om. P1 dicitur-utrumque om. VS )
In hac quoque ipsa scriptura Leuitici, qua cogimur aliquam inter delictum peccatumque distantiam uel inuenire uel credere. ita legitur, cum de his ipsis quae pro peccatis offerenda iubebantur sacrificiis deus loqueretur: si autem omnis, inquit, synagoga filiorum Israhel ignorauerit et latuerit uerbum ab oculis synagogae et fecerit unum ab omnibus mandatis domini quod non fiet et deliquerint et cognitum illis fuerit peccatum quod peccauerunt in eo. ecce ubi dixit: et deliquerint, ibi continuo peccatum quod peccauerunt" addidit, hoc ipsum utique quod deliquerunt. et paulo post: si autem princeps, inquit, peccauerit et fecerit unum ab omnibus praeceptis domini dei sui quod non fiet nolens et deliquerit. item in consequentibus: si autem anima, inquit, una peccauerit nolens de populo terrae in eo quod facit ab omnibus praeceptis domini quod non fiet et deliquerit et cognitum fuerit ei peccatum quod peccauit in ipso. item alibi: anima quaecumque iurauerit distinguens labiis malefacere aut bene facere secundum omnia quaecumque distinxerit homo cum iureiurando et latuerit eum et hic cognouerit et peccauerit unum ex his, [*]( 1 cf. Matth. 26, 23 5 Rom. 16 12 Leu. 4, 13. 14 19 Leu. 4, 22 22 Leu. 4, 27. 28 26 Leu. 5, 4-6 ) [*]( 2 remissione P 4 sanguinfi C 6 gratiii C 7 in] ad N 9 aliqua C 10 peccatumquej et peccatum S21V peccatum P 15 fiergt V 16 pr. et s 1. C om. V 17 in eu-peccauerunt om. N 23 inquit anima SN )