Quaestiones in Heptateuchum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio III, Pars 3. (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 28.2.) Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1895.

Quod in his, quos nuntiauerunt Abrahae natos esse filios fratri eius, nominatur et Camuel pater Syrorum, non utique illi, qui nuntiauerunt, nuntiare patrem Syrorum potuerunt; ex origine quippe illius Syrorum genus longe postea propagatum est. sed dictum est a persona scribentis, qui post omnia illa tempora haec scribendo narrauit, quemadmodum supra diximus de puteo iurationis.

Exsurgensautem Abrahamadorauit populum terrae. quaeritur quomodo scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, cum Abraham sic honorauerit populum quendam gentium, ut etiam adoraret. sed animaduertendum est in eodem praecepto non dictum: "dominum deum tuum solum adorabis", sicut dictum est: et illi soli seruies, quod est graece Xatpsoas\'.?. talis enim seruitus nonnisi deo debetur. unde damnantur idolatrae, id est eius modi seruitutem exhibentes idolis, quae debetur deo. nec moueat quod alio loco in quadam scriptura prohibet angelus hominem adorare se et admonet, ut dominus potius adoretur; talis enim adparuerat angelus, ut pro deo posset adorari. et ideo fuerat corrigendus adorator. [*]( 2 Gen. 19, 24; Luc. 17, 29 6 cf. Gen. 22, 21 13 Gen. 23, 7 14 Deut. 6, 13; 10 20 22 cf. Apoc. 19, 10 ) [*](1 meo om. T 2 dominus meus b 4 nostro] no P 5 a] ap N 6 quos ex quod m. 1 P qui V 7 fratri eius] eius CPST melchae Vbd Camuel] cam P cam uel (uel s. I. m. 2) T 8 illi om. PSVTb 9 illius] illius uiri N 10 a] ex N 11 haec] ex N 15 adorabis (b ex u tn. 2) C et abraham N 16 honorauit PVT 17 dictum esse N 18 tuum om. V 19 AATPTSIE C AATPETIIS S latreisis PV aatpscsc; (s. I. latreusis) V aaipeutis N 20 idolatres P idolatriae N idololatrae bd 21 modis N debentur PSX 23 adorare om. S se adorasse (se s. I. m. 1) S )

33

Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat sub eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet inperitos mouere non adtendentes magnam istam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.

Quaerendum quo differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, qua petiuit seruus Abrahae, ut ei deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petisset, ut biberet, diceretur illi: bibe [et] tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum sit, aliud ea obseruare, quae ita fiunt, ut mira non sint, sed a coniectoribus superstitiosa uanitate interpretentur. sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque uult nosse, utrum audendum sit non parua quaestio est. eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt tentare dominum. nam ipse dominus, cum a diabolo tentaretur, testimonium de scripturis adhibuit: non tentabis dominum deum tuum. suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum apud deum posset: quod uitiose fit, cum fit. ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo; consultatio quippe illa magis quam tentatio dei fuit. unde et Achaz apud Esaiam timet [*]( 1 cf. Gen. 24, 2. 3 10 Gen. 24, 14 20 Deut. 6, 16; Matth. 4, 7 23 cf. Iud. 6, 17. 18 25 cf. Es. 7, 11. 12 ) [*]( 2 super Eug 4 non om. N istamj ipsam Eug, om. Vb exstetisse CPl 5 deus om. VPb 6 quae ex qui C 7 quod N 10 petiuisset PSVTbdEug pediuisset N et inclusi 11 et camelos SNEug et camelos PV desinerent CPSVEug desinirent N 13 sitj est Eug eaj haec PVTb de in ras. Nut] quod PST, (supra quod add. ut) V 14 interpretantur PNVTEug 15 quo V quo] quod P quo* S 16 audiendum b 18 deum Eug 21 quantus (s ex m) TV 22 quod\' cum N 23 cum s l. m. 1 P 25 temptio N achazs* C achas N ysaiam T Isaiam d ) [*]( XXVIII Aug. led. III pare 3 ) [*]( 3 )

34
signum petere. ne deum tentare uideatur, cum hoc eum dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset. quo tentare deum prohibemur.

Seruus Abrahae narrans quae sibi mandata fuerant a domino suo dicit eum sibi dixisse: non sumes uxorem filio meo a filiabus Chananaeorum, inter quos ego habito in terra eorum, sed in domum patris mei ibis et in tribum meam et sumes uxorem filio meo inde et cetera. si legantur quemadmodum illi mandata sint, sententia eadem reperitur, uerba uero non omnia uel ipsa uel ita dicta sunt. quod admonendum putaui propter stultos et indoctos homines, qui euangelistis hinc calumniantur, quod in aliquibus uerbis non omni modo conueniunt, quamuis rebus atque sententiis omnino non discrepent. certe enim istum librum unus homo scripsit, quia ea quae supra dixit cum mandaret Abraham uel relecta sic ponere potuit, si ad rem pertinere iudicaret, cum ueritas narrationis exigitur nisi ut rerum sententiarumque sit, quibus uoluntas, propter quam intimandam uerba fiunt, satis adpareat.

Quod habent latini codices narrante seruo Abrahae quae sibi mandauerat dominus eius: tunc innocens eris a iuramento meo, uel: iuratione mea, graeci habent: a maledicto meo; opxo? enim dicitur iuratio, apa maledictum: unde et xatapotto; maledictus uel aixaTapatoc dicitur. [*]( 6 Gen. 24, 37. 38 22 Gen. 24, 41 ) [*](2 propheta C 3 precepi C 4 prohibererour Eug 7 a] de b chananeorum CSV cananeorum PNT 9 tribuum T meam (a ex u) P 10 quomodo b 11 sententieadem N 12 quem S ammonendo N 13 euangelistas b hincalumniantur N 14 omni liiodo] omnino b 15 discrepant PT 16 dixi PSNVd 17 uel (supra scr. que) S relecta] reliqua Cpt vt Tl neglecta P 18 no exigitur b 20 intimendam C intimanda PS fiant N 21 habeant P narrantes N habrae N 24 a om. N orcos CPSNVT catara C (cat s. I.) P cathara T ara IVT xatapa b 25 cataros CPSV cataratos NT xatapaxioq epicataratos CP6NVT £ ;.(Y.\'2\'Wfi(\'L\')/. oç. )

35
proinde oritur quaestio, quomodo illa iuratio maledictum possit intellegi, nisi quia maledictus est qui contra iurationem fecerit.

Si ergo facitis misericordiam et iustitiam ad dominum meum, renuntiate mihi. duo illa quae assidue ponuntur in aliis sanctis scripturis, et maxime in Psalmis, misericordia et iustitia — tantundem enim ualet misericordia et ueritas — hinc iam adparere coeperunt.

Ecce Rebecca in conspectu tuo, accipiens recurre; et sit uxor filii domini tui, quemadmodum locutusest dominus. quaeritur quando locutus sit dominus. nisi quia uel prophetam esse Abraham nouerant et prophetice a domino dictum quod per illum dictum fuerat agnoscebant; aut signum illud quod sibi datum seruus eius narrauit, locutionem domini appellauerunt; hoc enim magis de Rebecca expressum est. nam quod Abraham dixerat, non de Rebecca dixerat, sed de aliqua femina ex tribu uel cognatione sua; et hoc ad utrumque, ut immunis esset a iuramento seruus, si non impetrasset. quod utique non dicitur, cum aliquid prophetatur. certam enim decet esse prophetiam.

Quod Rebeccae dixerunt fratres eius proficiscenti: soror nostra es; esto in milia milium et hereditate obtineat semen tuum ciuitates aduersariorum, non prophetae fuerunt aut uanitate tam magna optauerunt: sed eos quae promiserat deus Abrahae latere non potuit.

Quod scriptum est: et exiit Isaac exerceri in campo meridie, qui uerbum de hac re graecum nesciunt, exercitationem corporis putant. scriptum est autem graece [*]( 3 Gen. 24, 49 6 cf. Ps. 24, 10; Gen. 47, 29 8 Gen. 24, 51 13 cf Gen. 24. 43. 44 15 cf. Gen. 24, 3. 4 21 Gen. 24, 60 25 Gen. 24, 63 ) [*](1 posset b 2 est om. N 3 ego N sec. cod. Alex. 5 maxime om. N 8 accipiens e3, b 10 sit] 6 (s. I. m. 1) S om. PS 11 nouerant abraham T 13 dictum (in mg. al datum) b 16 uel de S 17 ut s. I. m. 1 PS 18 impetrasset (pr. t s. I. tII. 1) PS 19 esse s. I. C 20 proficiscentis N 21 hereditatem PSV hereditatem tMT1 T 22 aduersariorum tuonirn PSVTb 24 quod b 25 et om. PVTb ) [*]( 3* )

36
aSoXeaaYjoat; aSoXsayeTv uero ad animi exercitationem pertinet et saepe uitio deputatur, more tamen scripturarum plerumque in bono ponitur. pro isto uerbo quidam interpretes nostri exercitationem, quidam garrulitatem quasi uerbositatem, quae in bono, quantum ad latinum eloquium pertinet, uix aut numquam inuenitur. sed, ut dixi, in scripturis plerumque in bono dicitur et uidetur mihi significare animi adfectum studiosissime aliquid cogitantis cum delectatione cogitationis; nisi aliud sentiunt qui haec uerba graeca melius intellegunt.

Adiciens autem Abraham sumsit uxorem nomine Cetturam. quaestio haec esset, si peccatum esset maxime in antiquis dantibus operam propagandae proli. quodlibet enim hic quam incontinentia suspicanda est tanti uiri in illa praesertim iam aetate. cur autem de hac filios fecerit, qui cum miraculo de Sarra fecerat, supra dictum est; quamquam nonnulli donum quod accepit Abraham uelut reuiuiscentis corporis ad filios procreandos diu permansisse adserant, ita ut posset et alios procreare. sed multo est absolutius de adulescentula potuisse seniorem, quod senior de seniore non posset, nisi deus illic miraculum praestitisset maxime propter Sarrae non solum aetatem uerum etiam sterilitatem. sane etiam grandioris aetatis et, sicut scriptura loquitur, plenum dierum posse dici seniorem, hoc est rcpsoputrjv hinc intellegi potest, quia hoc Abraham appellatus est quando mortuus est. proinde omnis senex etiam rcpsopotrj;, non omnis rcpeapuTVj;; etiam senex, quia plerumque est hoc nomen aetatis quae [*]( 10 Gen. 25. 1 15 cf. quaest. XXXV 22 cf. Gen. 25, 8 ) [*]( 1 adolesces. adolesci C adoleschese adolesci PS adolescesse adolescia N adolesche adolesci VT aSoXer/Biafrat: O:ÔO),Eox£tV b 2 tamen] autem b 3 quidS YSpl interpretes nostrij interpretati sunt d 5 bona b 9 quia N 11 cethuram PSVTbd et hic b esse N est b 12 ditihus N opera N quodli (in fine uers.) om. C quidlibet b 14 de I in PSVTb fecerint N 16 reuiuescentis N 17 asperant N 20 illi N 21 etiam om. T sterelitatem CPlNV 23 presbiterum PSTbd presbyter VN 25 omni N presbites N presbiter PSVTbd presbiter PSV presbyter Tbd )

37
infra senectutem senectuti uicina est et ex hoc etiam ipsa a senectute nomen accepit in latina lingua, ut rcpsapursenior appelletur. apud Graecos autem, maxime sicut scriptura loquitur, TCpsaptkepoi et vstorepot dicuntur, etiam si aetates iuuenum comparentur, quod dicimus nos maiorem atque iuniorem. uerum tamen hoc factum Abrahae, quod post mortem Sarrae de Cettura filios procreauit, non sic accipiendum est, quasi humana consuetudine et cogitatione tantummodo substituendae numerosioris prolis hoc factum sit. sic enim possent accipere homines etiam quod de Agar factum est, nisi apostolus admoneret illa fuisse facta prophetice, ut in utrisque personis mulierum earumque filiorum duo testamenta ad futurorum praenuntiationem allegorica significatio figuraret. unde in isto quoque Abrahae facto aliquid tale quaerendum est. etsi non facile occurrat, ego interim quod occurrit. munera quae acceperunt filii concubinarum uidentur mihi significare quaedam dei dona uel in sacramentis uel in quibusque signis etiam carnali populo Iudaeorum et haereticis data uelut filiis concubinarum, cum hereditatis munus, quod est caritas et uita aeterna. nonnisi ad Isaac pertineat, hoc est ad filios promissionis.

Quid sibi uult quod scriptum est: haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nominagenerationum eorum? non enim satis elucet, cur additum sit: [*]( 11 cf. Gal. 4, 22-24 15 cf. Gen. 25, 5. 6 20 cf. Rom. 9. 7. 8 22 Gen. 25. 13 ) [*]( 1 intra PNYT senectati] senectutis N 2 In latina autem lingua b utj aut (s. I. qm) V om. b presbiter PSX presbyter VTbd 3 appellatnr T autem] aut 5F 4 presbyteroi et Yieoteroi (pr. o ex u) C presbiteros et neuteros N presbyteroy et neoteroy PST pbiteron et neoteron V 5 comparantur T 8 humane S substituenda et N 9 possunt S 11 utriusque C 14 abrahee S 15 etsiJ etiamsi N si SVb etsi (et 8. I. m. 1) P occurreat N egoj ergo (r s. I. m 1) NY 17 dona dei b quibuslibet N 19 caritatis N . 22 uul N sunt om. N 23 israhel C nomina filiorum T 24 cur (r s. I. m. 1) S cQ V )

38
secundum nomina generationum eorum, cum hi soli nominentur quos ille genuit. non etiam qui ab ipsis geniti sunt. nisi forte quia nationes ex illis propagatae eorum nominibus appellantur hoc significatum sit, cum dictum est: secundum nomina generationum eorum. quamuis hoc modo illae nationes sint potius secundum nomina istorum, non ista nomina secundum illas nationes, quia illae posterius extiterunt. unde notanda locutio est, quia et postea de illis dicitur: duodecim principes secundum gentes eorum.

Quod de Rebecca scriptum est, quia uenit interrogare dominum, cum gestirent puerperia in utero eius, quaeritur quo ierit. non enim erant tunc prophetae aut sacerdotes secundum ordinem tabernaculi uel templi domini. quo ergo ierit, merito mouet, nisi forte ad locum, ubi aram constituerat Abraham. sed illic quomodo responsa ederentur omnino tacet scriptura: utrum per aliquem sacerdotem — quod incredibile est, si erat, non fuisse nominatum et nullam ibi omnino sacerdotum aliquorum factam esse mentionem — an forte ibi cum orando allegassent desideria sua, dormiebant in loco, ut per somnium monerentur? an adhuc uiuebat Melchisedech, cuius tanta fuit excellentia, ut a nonnullis dubitetur, utrum homo an angelus fuerit? an erant aliqui tales etiam illo tempore homines dei, in quibus posset deus interrogari? quidquid horum est et si quid aliud quod me forte, ne commemorarem, praeterierit, mentiri tamen scriptura non potest, quae dixit Rebeccam isse ad interrogandum dominum eique dominum respondisse. [*]( 9 Gen. 25, 16 10 cf. Gen. 25. 22 14 cf. Gen. 22, 9 27 cf. Gen. 25, 23 ) [*]( 1 hii P 2 qui] qu«- N 4 et hoc b 6 nationcs illae T 8 illocutio (0 pr. in ras.) N 15 ederentur] dentur CPSVb darentur in ras. T audierit d 18 facta esse mentione S 21 nonnullis (non s. I. m. 1) P 22 an prius s. I. m. 1 1JS, (m. 2 s. I.) C 23 tales erant N 25 nej nec Nom. C 26 rebecca N iisse bd )

39

In eo quod dominus respondit Rebeccae: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo separabuntur; et populus populum superabit et maior seruiet minori, spiritali intellegentia carnales in populo dei significantur per maiorem filium et spiritales per minorem, quia, sicut dicit apostolus, non prius quod spiritale sed quod animale, postea spiritale. solet et sic intellegi hoc quod dictum est, ut in Esau figuratus sit maior populus dei, hoc est Israheliticus secundum carnem. per Iacob autem figuratus sit ipse Iacob secundum spiritalem progeniem. sed etiam historica proprietate hoc responsum inuenitur esse completum, ubi populus Israhel, hoc est Iacob minor filius, superauit Idumaeos, hoc est gentem, quam propagauit Esau, eosque fecerunt tributarios per Dauid: quod diu fuerunt usque ad regem, sub quo Idumaei rebellauerunt et iugum Israhelitarum Idumaei a ceruice sua deposuerunt secundum prophetiam ipsius Isaac. quando minorem pro maiore benedixit. hoc enim dixit eidem maiori, cum et ipsum postea benediceret.

Iacob autem erat homo simplex habitans domum. quod graece dicitur ἄπλαστος, hoc latini "simplicem" interpretati sunt; proprie autem ἄπλαστος "non fictus". unde aliqui latini interpretes "sine dolo" interpretati sunt dicentes: erat Iacob sine dolo habitans in domo, ut magna sit quaestio, quomodo per dolum acceperit benedictionem qui erat sine dolo. sed ad significandum magnum aliquid hoc scriptura praemisit. hinc enim maxime cogimur ad intellegenda [*]( 1 Gen. 25, 23 6 I Cor. 15, 46 18 cf. Gen. 27, 26 sqq. 19 cf. Gen. 27, 39. 40 20 Gen. 25, 27 ) [*](1 duo iS* dua N 3 seperabit N 4 maiore N 12 ihi P 13 filios N qua P 14 fecerit b fecit d 15 fuerunt (supra pr. u p08. ce) T ad om. N post regem add. scilicet ioram b ,18 eidem] et de b ei demaiori V et om. N 20 autemI aut S 21 dicetur N aplastos CPSNJiT 24 domum CPT domom (supra fin. o add. u) N 26 hocj quod SPIVb 27 pręterrnisit b cogemur N )

40
illo loco spiritalia, quia sine dolo erat qui dolum fecit. unde quid sentiremus, in sermone quodam in populo habito satis diximus.

In eo quod scriptum est: facta est autem fames super terram praeter famem quae ante facta est in tempore Abraham; abiit autem Isaac ad Abimelech regem Phylistinorum in Gerara, quaeritur hoc quando sit factum: utrum posteaquam Esau uendidit primogenita sua cibo lenticulae — post illam quippe narrationem hoc narrari incipit — an, ut fieri solet, per recapitulationem narrator ad ea reuersus sit. cum progressus de filiis eius ad eum locum peruenisset, qui de lenticula commemoratus est. mouet autem — quia ipse inuenitur Abimelech, qui etiam Sarram concupiuerat; ipsius enim paranymphus et princeps militiae, qui ibi commemorati sunt, etiam hic commemorantur — utrum uel uiuere potuerunt. quando enim factus est amicus Abrahae, nondum natus erat Isaac, sed iam promissus. ponamus ante annum quam nasceretur Isaac illud fuisse factum — deinde Isaac suscepit filios, cum esset annorum sexaginta; illi autem iuuenes erant quando uendidit Esau primogentia sua - ponamus etiam ipsos circa uiginti annos fuisse, fiunt anni aetatis Isaac usque ad illud factum filiorum eius circiter octoginta; adulescentem accipiamus fuisse Abimelech, quando matrem ipsius concupiuit et Abrahae amicus est factus: potuit ergo iam esse quasi centenarius, si post illud factum filiorum suorum perrexit in illam terram famis necessitate Isaac. non ergo ex hoc cogit ulla necessitas per [*]( 2 Serm. 4, 16-24 tom. 38 Mig. 4 Gen. 26, 1 14 cf. Gen. 21, 22. 32; 26, 26 ) [*]( 2 quodam (am s. I. m. 2) C quod iam P in] iij V ad d po- pulum d 5 famen S 6 abrahe N 7 gerarii S gerera Pl 1 10 fierit N 11 narratur C 12 commemoratur Vb est Ont. Vb 14 principes P 15 ibi om. T hinc C 16 potuerint PSNVTbd 17 nondum enim P (enim exp.) S 18 annum om. b illud-Isaac in mg. m. 1 add. V 20 uendidit ex uindebit C 22 illum C 23 circa PSNV 24 illius N 25 post] potest N illtl C 26 illam] eam PVb 27 ut ulla N )

41
recapitulationem putare narratam profectionem Isaac in Gerara. sed quia ibi diuturno tempore fuisse Isaac scribitur et puteos fodisse et de his contendisse et ditatum fuisse pecunia, mirum nisi recapitulando ista commemorantur, quae ideo fuerant praetermissa. ut primum de filiis eius usque ad illum locum de lenticula narratio perueniret.

In eo quod scriptura est de Isaac: benedixit autem eum dominus. et exaltatus est homo et procedens maior fiebat, quoadusque magnus factus est ualde, secundum terrenam felicitatem dictum sequentia docent. exsequitur enim narrator easdem eius diuitias, quibus magnus factus est: et hinc motus Abimelech timuit illum ibi esse, ne potentia eius sibi esset infesta. quamquam ergo aliquid spiritale ista significant, tamen secundum id quod contigerunt, ideo praemissum est:benedixiteum dominus, ut sana fide intellegamus etiam ista - temporalia dona nec dari posse nec sperari debere etiam cum ab infirmioribus adpetuntur nisi ab uno deo: ut qui in minimis fidelis est etiam in magnis fidelis sit, et qui in mammona iniquo fidelis inuentus est. etiam uerum accipere mereatur, sicut dominus in euangelio loquitur. talia etiam de Abraham dicta sunt, quod ei munera dei prouenerint. unde non parum aedificat sanam fidem pie intellegentibus ista narratio, etiamsi de his rebus allegorica significatio nulla possit exculpi.

Fiat execratio inter nos et inter te, id est iuratio quae maledictis obstringit, quae accidant ei qui peierauerit. secundum quam considerandum est quod et seruus [*]( 2 cf. Gen. 26. 14 sqq. 7 Gen. 26. 12. 13 12 cf. Gen. 26, 14-16 18 cf. Luc. 16, 10. 11 25 Gen. 26, 28 2 esse PSV 3 is N 8 autem om. C eum autem b 9 quousque N 11 sequitur C eius] eiusdem N 12 motus est CPNV1 14 spiritale alquid b significent PSNVTbd 15 ita contigerunt b 17 infimioribus PF1 19 etiam] et N et-inuentus in mg. inf. m. 1 add. C 22 munere d paruum N 24 is N posset PSNVTbd excludi C 26 quem P quae. P maledic.tis PS quippei erauerit N )

42
Abrahae commemorauit narrans eis a quibus accepit uxorem domino suo Isaac.

Quid est quod scriptum est, quod cum uenissent pueri Isaac et dixissent: fodimus puteum et non inuenimus aquam, appellauit eundem puteum Isaac iuramentum? an quamuis factum sit, in aliquam significationem sine dubio ducendum est spiritalem, quoniam nihil habet conuenientiae secundum litteram, ut ideo iuramentum appellauerit puteum, quod ibi aqua non sit inuenta? quamquam alii interpretes pueros Isaac inuentam potius aquam nuntiasse dixerunt; sed etiam sic quare iuramentum appellatum est, ubi nulla fuerat facta iuratio?

Quoniam tantus patriarcha Isaac, antequam moriatur, quaerit a filio suo uenationem et escam, qualem amat, pro magno beneficio et promittit benedictionem, nullo modo uacare arbitramur a significatione prophetica: maxime quoniam festinat uxor eius, ut illam benedictionem minor accipiat, quem ipsa diligebat, et cetera in eadem narratione multum mouent ad maiora intellegenda uel requirenda.